|
EX LIBRIS
ACTORVM FRAGMENTA
1* Lamprid.
Alex. 64, 4 Scio sane plerosque negare, hunc a senatu Caesarem appellatum
esse sed a militibus, qui uerum prorsus ignorant; dicere praeterea non hunc
fuisse consobrinum Heliogabali. qui ut nos sequantur,
historicos eius temporis legant et maxima Acholium, qui et interiora huius
principis scripsit. (cf. 1,2. 5,4. Heliog. 10,1. Opil. 4,1.)
2* Lamprid. Alex. 48 Cum quidam
Ouinius Camilus senator antiquae familiae delicatissimus rebellare uoluisset
tyrannidem adfectans, eique nuntiatum esset ac statim probatum, ad Palatium eum rogauit [Alexander] eique gratias
egit, quod curam rei p., quae recusantibus bonis inponeretur, sponte reciperet;
deinde ad senatum processit et timentem ac tantae conscientiae tabe confectum
participem imperii appellauit, in Palatium recepit, conuiuio adhibuit,
ornamentis imperialibus et melioribus quam ipse utebatur adfecit. et cum expeditio barbarica esset nuntiata, uel ipsum si
uellet ire uel ut secum proficisceretur, hortatus est. et
cum ipse pedes iter faceret, illum inuitauit ad laborem, quem post quinque
milia cunctantem equo sedere iussit, cumque post duas mansiones equo etiam
fatigatus esset, carpento inposuit, hoc quoque seu timore seu uere respuentem,
abdicantem quin etiam imperium et mori paratum dimisit commendatumque
militibus, a quibus Alexander unice amabatur, tutum ad uillas suas ire
praecepit, in quibus diu uixit. sed post iussu
imperatoris occisus est, quod et ille militaris esset [et a militibus occisus
est]. scio uulgum hanc rem, quam contexui, Traiani
putare—. contra autem et Septimius [fr. 2] et
Acholius et Encolpius [fr. 3] [uitae scriptores] ceterique de hoc talia
praedicauerunt.
3* Lamprid. Alex. 14, 6 Rerum memoria [in Alexandro] singularis, quam mnemonico Acholius ferebat adiutam.
4 Vopisc. Aurel. 12, 3 Et quoniam
etiam de adrogatione eius [Aureliani] aliqua me dixeram positurum, quae ad tantum principem pertinerent, quaeso ne odiosior
uerbosiorue in ea re uidear, quam fidei causa inserendam putaui ex libris Acholi,
qui magister admissionurn Valeriani principis fuit, libro actorum eius nono:
Cum consedisset Valerianus Augustus in thermis apud Byzantium, praesente
exercitu, praesente etiam officio Palatino, adsidentibus Memmio Tusco consule
ordinario, Baebio Macro praefecto praetorii, Quinto Ancario praeside Orieritis,
adsidentibus etiam a parte laeua Auulnio Saturnino Scythici limitis duce et
Murrentio Mauricio ad Aegyptum destinato, Iulio Tryphone orientalis limitis
duce et Maecio Brundisino praefecto annonae orientis et Vlpio Crinito duce
Illyriciani limitis et Thracici et Fuluio Boio duce Retici limitis Valerianus
Augustus dixit: ‘Gratias tibi agit, Aureliane, res p., quod eam a Gothorum
potestate liberasti. abundamus per te praeda,
abundamus gloria et is omnibus, quibus Romana felicitas crescit. cape igitur tibi pro rebus gestis tuis coronas murales
quattuor, coronas uallares quinque, coronas nauales duas, coronas ciuicas duas,
hastas puras decem, uexilla bicolora quattuor, tunicas russas ducales quattuor,
pallia proconsularia duo, togam praetextam, tunicam palmatam, togam pictam,
subarmalem profundum, sellam eburatam. nam te consulem
hodie designo, scripturus ad senatum, ut tibi deputet scipionem, deputet etiam
fasces; haec enim imperator non solet dare sed a senatu, quando fit consul,
accipere.’ (c. 14) Post haec Valeriani dicta Aurelianus surrexit atque
ad manus accessit agens gratias militaribus uerbis, quae propria et ipsa
adponenda decreui. Aurelianus dixit: ‘Et, ego, domine
Valeriane, imperator Auguste, ideo cuncta feci, ideo uulnera patienter excepi,
ideo et equos et coniuratos meos lassaui ut mihi gratias ageret res p. et
conscientia mea. at tu plus fecisti. ago ergo gratias bonitati tuae et accipio consulatum, quem
das. deus faciat et deus certus, ut et senatus de me
sic iudicet.’ Agentibus igitur gratias omnibus circumstantibus Vlpius Crinitus
surrexit atque hac oratione usus est: ‘Apud maiores nostros, Valeriane Auguste,
quod et familiae meae amicum ac proprium fuit, ab optimis quibusque in filiorum
locum fortissimi uiri semper electi sunt, ut uel senescentes familias uel fetus
matrimoniis iam caducos substitutae fecunditas prolis ornaret. hoc igitur, quod Cocceius Nerua in Traiano adoptando, quod
Vlpius Traianus in Hadriano, quod Hadrianus in Antonino et ceteri deinceps
proposita suggestione fecerunt, in adrogando Aureliano, quem mihi uicarium
iudicii tui auctoritate fecisti, censui esse referendum. iube
igitur, ut lege agatur, sitque Aurelianus heres sacrorum nominis et bonorum
totiusque iuris Vlpio Crinito iam consulari uiro ipse actutum te iudice
consularis.’ Longum est cuncta
pertexere. nam et actae sunt Crinito a Valeriano gratiae, et adoptio, ut
solebat, impleta.
|