|
CAPUT II.
Quid initiandi Ecclesiam ingressi promiserint,
quibusve coram testibus, et quamobrem se converterint ad orientem?
5. Post haec reserata tibi sunt sancta sanctorum, ingressus es
regenerationis sacrarium: repete quid interrogatus sis, recognosce quid responderis.
Renuntiasti diabolo et operibus ejus, mundo et luxuriae ejus ac voluptatibus. Tenetur vox tua, non in tumulo mortuorum, sed in libro viventium.
6. Vidisti
illic levitam, vidisti sacerdotem, vidisti summum sacerdotem. Noli considerare corporum figuras, sed mysteriorum gratiam.
Praesentibus angelis locutus es, sicut scriptum est: Quia labia sacerdotis
custodiunt scientiam, et legem exquirunt ex ore ipsius; quoniam angelus est
Domini omnipotentis (Malac. II, 7). Non est fallere, non est negare: angelus est qui
regnum Christi et vitam aeternam annuntiat. Non specie tibi aestimandus sit,
sed munere. Quid tradiderit considera, usum ejus expende, et statum ejus
agnosce.
7.
Ingressus es igitur ut adversarium tuum cerneres, cui renuntiandum in os
putaris: ad orientem converteris; qui enim renuntiat diabolo, ad Christum
convertitur, illum directo cernit obtutu.
|