|
CAPUT III.
In aqua et sacris
ministris praesentiam atque operationem divinitatis considerandam esse,
pluribus figuris quibus baptisma jam inde a mundi creatione ac postea
praenuntiatum est, docet.
8. Quid
vidisti? Aquas utique, sed non solas: levitas illic ministrantes, summum
sacerdotem interrogantem et consecrantem. Primo omnium docuit te Apostolus non
ea contemplanda nobis quae videntur, sed quae non videntur, quoniam quae
videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18).
Nam et alibi habes: Quia invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta
sunt comprehenduntur: sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas operibus aestimatur
(Rom. I, 20). Unde et ipse Dominus ait: Si mihi non creditis, vel operibus
credite (Joan. X, 38). Crede ergo divinitatis
illic adesse praesentiam. Operationem credis, non credis praesentiam? Unde
sequeretur operatio, nisi praecederet ante praesentia?
9.
Considera autem quam vetus mysterium sit, in ipsius mundi praefiguratum
origine. In principio ipso, quando fecit Deus coelum et terram, Spiritus,
inquit, superferebatur super aquas (Gen. I, 2). Qui
superferebatur super aquas, non operabatur super aquas? Sed quid dicam
operabatur? quod ad praesentiam spectat,
superferebatur. Non operabatur, qui superferebatur? Cognosce
quia operabatur in illa mundi fabrica, quando tibi dicit Propheta: Verbo Domini
coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal.
XXXII, 6). Utrumque prophetico subnixum est testimonio, et
quia superferebatur et quia operabatur. Quia superferebatur, Moyses
dicit: quia operabatur, David testificatur.
10.
Accipe aliud testimonium. Corrupta erat caro omnis ab iniquitatibus suis. Non
permanebit, inquit Deus, Spiritus meus in hominibus, quia carnes sunt (Gen. VI,
3.) Quo ostendit Deus quia carnali immunditia, et gravioris labe peccati gratia
spiritalis avertitur. Unde volens Deus reparare quod deerat, dilnvium fecit, et
justum Noe in arcam jussit ascendere (Gen. VII, 1 et seq.) Qui dum, decedente diluvio, corvum
dimisisset prius, qui non revertit; dimisit columbam, quae cum ramo oleae
legitur revertisse (Gen. VIII, 7,
8). Vides
aquam, vides lignum, columbam aspicis, et dubitas de mysterio?
11. Aqua
est ergo qua caro mergitur, ut omne abluatur carnale
peccatum. Sepelitur
illic omne flagitium. Lignum est in quo suffixus est Dominus Jesus, cum
pateretur pro nobis. Columba
est in cujus specie descendit Spiritus sanctus, sicut didicisti in novo
Testamento (Matth. III, 16), qui
tibi pacem animae, tranquillitatem mentis inspirat. Corvus est figura peccati,
quod exit, et non revertitur; si in te quoque justi
custodia et forma servetur.
12. Tertium quoque testimonium est, sicut te Apostolus docet: Quoniam
patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in
Moyse baptizati sunt, in nube et in mari (I Cor. X, 1, 2). Denique et ipse Moyses
dicit in Cantico: Misisti Spiritum tuum, et operuit eos mare (Exod.XV, 10). Advertis
quod in illo Hebraeorum transitu jam tunc sacri baptismatis figura
praecesserit, in quo Aegyptius interiit et Hebraeus evasit. Quid enim aliud in hoc quotidie sacramento
docemur, nisi quia culpa mergitur, et error aboletur: pietas autem et innocentia
tuta permansit?
13.
Audis quia sub nube fuerunt patres nostri, et bona nube, quae carnalium
refrigeravit incendia passionum. Bona nubes obumbrat quos revisit Spiritus
sanctus. Denique supervenit in Mariam virginem, et virtus Altissimi obumbravit
ei (Luc. I, 75); quando redemptionem genti genuit humanae. Et illud miraculum
per Moysen in figura factum est (Exod. XIV, 21 et seq.). Si ergo in figura adfuit Spiritus, non adest in
veritate, cum Scriptura tibi dicat: Quia lex per Moysen data est, gratia autem
et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17).
14.
Merrha fons amarissimus erat: misit in eum Moyses lignum, et dulcis est factus
(Exod. XV, 23 et seq.). Aqua enim sine praedicatione Domini caecrucis ad nullos
usus futurae salutis est: cum vero salutaris fuerit crucis mysterio consecrata,
tunc ad usum spiritalis lavacri et salutaris poculi temperatur. Sicut ergo in
illum fontem Moyses misit lignum, hoc est propheta; ita et in hunc fontem
sacerdos praedicationem Dominicae crucis mittit, et aqua fit dulcis ad gratiam.
15. Non
ergo solis corporis tui credas oculis: magis videtur quod non videtur; quia
istud temporale, illud aeternum aspicitur, quod oculis non comprehenditur,
animo autem ac mente cernitur.
16.
Denique doceat te decursa Regnorum lectio. (IV Reg. V, 1 et seq.). Naaman Syrus erat, et
lepram habebat, nec ab ullo mundari poterat. Tunc ait puella ex captivis, quoniam esset propheta in
Israel, qui posset eum a leprae contagione mundare. Sumpto, inquit, auro et argento, perrexit ad regem Israel. Qui cognita adventus ejus causa, scidit
vestimenta sua, dicens quod tentaretur magis, cum de se ea quae non essent
potestatis regiae, poscerentur: Elisaeus autem regi intimavit ut ad se dirigeret Syrum, quo cognosceret quod esset Deus in
Israel. Et cum venisset, mandavit ei ut septies mergeretur in Jordane fluvio.
17. Tunc ille secum tractare coepit quod meliores aquas haberet patriae
suae, in quibus se saepe mersisset, et numquam a lepra esset ablutus; eoque
revocatus non obediebat mandatis prophetae: sed et admonitu et persuasionibus
servulorum acquievit, ac mersit. Mundatusque illico intellexit non aquarum esse
quod unusquisque mundatur, sed gratiae.
18.
Cognosce nunc quae sit illa puella ex captivis junior, scilicet ex gentibus
congregatio, id est, Ecclesia Domini depressa ante
captivitate peccati, quando libertatem adhuc gratiae non habebat; cujus
consilio vanus ille populus nationum verbum audivit propheticum, de quo ante
diu dubitavit; postea tamen ubi credidit exsequendum, ablutus est ab omni contagione
vitiorum. Et
ille quidem dubitavit, antequam sanaretur: tu jam sanatus es, et ideo dubitare
non debes.
|