|
CAPUT V.
Confirmatur adesse Christum in baptismate, atque adeo
non considerandos ejus ministros. Demum confessio Trinitatis a baptizatis edi
solita paucis expenditur. 26. Estne adhuc quod dubitare
debeas, cum evidenter tibi clamet in Evangelio Pater, qui ait: Hic est Filius
meus in quo complacui (Matth. III, 17); clamet Filius, super quem sicut columba
se demonstravit Spiritus sanctus; clamet et Spiritus sanctus, qui sicut columba
descendit; clamet David: Vox Domini super aquas, Deus majestatis intonuit:
Dominus super aquas multas (Psal. XXVIII, 3); Cum tibi Scriptura (1, q. 1, c.
Cum Script.) testetur quod ad Hierobaal preces ignis descenderit de coelo
(Judic. VI, 21), et rursus precante Elia, ignis sit missus qui sacrificium
consecravit (III Reg. XVIII, 38)?
27. Non merita personarum consideres, sed officia sacerdotum. Et si
merita spectes; sicut Eliam consideres, Petri quoque merita spectato, vel
Pauli, qui acceptum a Domino Jesu hoc nobis mysterium tradiderunt. Ignis illis
visibilis mittebatur (l, q. 1, c. Cum Script., §
Ignis), ut crederent: nobis invisibilis operatur, qui credimus: illis ad
figuram, nobis ad commonitionem. Crede ergo adesse
Dominum Jesum invocatum precibus sacerdotum, qui ait: Ubi fuerint duo vel tres,
ibi et ego sum (Matt. XVIII, 20); quanto magis ubi est Ecclesia, ubi mysteria
sua sunt, ibi dignatur suam impertire praesentiam!
28. Descendisti igitur; recordare quid responderis, quod credas in
Patrem, credas in Filium, credas in Spiritum sanctum. Non
habes illic: Credo in majorem et minorem et ultimum: sed eadem vocis tuae
cautione constringeris, ut similiter credas in Filium, sicut in Patrem credis:
similiter in Spiritum sanctum credas, sicut credis in Filium; hoc solo excepto,
quod in crucem solius Domini Jesu fateris tibi esse credendum.
|