|
CAPUT VI.
Egressis e fonte baptismatis quare
unctio fiat in capite: cur etiam pedum lotio post baptismum; quaeve peccata
utrisque remittantur.
29. Post
haec utique ascendisti ad sacerdotem: considera quid
secutum sit. Nonne illud quod ait David. Sicut unguentum in
capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron (Psal. CXXXII, 2)? Hoc est unguentum, de quo et Salomon ait: Unguentum exinanitum est
nomen tuum, propterea adolescentulae dilexerunt te, et attraxerunt te (Cant.
I, 2). Quantae hodie renovatae animae dilexerunt te,
Domine Jesu, dicentes: Attrahe nos post te, in odorem vestimentorum tuorum
currimus (Ibid., 3), ut odorem resurrectionis
haurirent!
30. Quare
hoc fiat intellige, quia oculi sapientis in capite ejus (Eccles. II, 14). Ideo
in barbam defluit, id est, in gratiam juventutis; ideo in barbam Aaron, ut fias
electum genus, sacerdotale, pretiosum; omnes enim in regnum Dei
et in sacerdotium ungimur gratia spiritali.
31.
Ascendisti de fonte, memento Evangelicae lectionis. Etenim
Dominus noster Jesus in Evangelio lavit pedes discipulis suis. Quando
venit ad Simonem Petrum, ait Petrus: Non lavas mihi
pedes in aeternum (Joan. XIII, 8); non advertit mysterium, et
ideo ministerium recusavit; quod gravari humilitatem servi crederet, si sibi
obsequium domini patienter admitteret. Cui respondit Dominus: Si non lavero tibi pedes, non habebis partem mecum. Quo audito, Petrus:
Domine, non tantum pedes, inquit, sed et manus et caput. Respondit Dominus: Qui
lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet; sed est mundus totus (Ibid., 9).
32.
Mundus erat Petrus, sed plantam lavare debebat; habebat enim primi hominis de
successione peccatum: quando eum supplantavit serpens, et persuasit errorem
(Gen. III, 6). Ideo
planta ejus abluitur, ut haereditaria peccata tollantur; nostra enim propria
per baptismum relaxantur.
33. Simul
cognosce mysterium in ipso humilitatis consistere ministerio; ait enim: Si ego lavi vobis pedes Dominus et magister; quanto magis et
vos debetis lavare pedes invicem vobis (Joan. XIII. 14)! Cum enim ipse auctor
salutis per obedientiam nos redemerit; quanto magis nos servuli ejus
humilitatis et obedientiae exhibere debemus obsequium!
|