Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Ambrosius
De Mysteriis

IntraText CT - Text

  • CAPUT VII.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VII.

Vestimentis candidis peccatorum ablutionem indicari: cujus opera ut Ecclesia se nigram atque decoram diceret, effectum est. Angelos nitorem ejus sicut et Dominicae carnis miratos esse; quin immo ipsummet Christum sub variis figuris commendasse Sponsae suae formam: quorum in se mutui affectus describuntur.

34. Accepisti post haec vestimenta candida (De Consec. dist. 4, c. Accepsiti), ut esset indicium quod exueris involucrum peccatorum, indueris innocentiae casta velamina, de quibus dixit Propheta: Asperges me hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor (Psal. L, 9). Qui enim baptizatur, et secundum Legem et secundum Evangelium videtur esse mundatus: secundum Legem, quia hyssopi fasciculo Moyses aspergebat sanguinem agni (Exod. XII, 22): secundum Evangelium, quia Christi erant candida vestimenta sicut nix, cum resurrectionis suae gloriam in Evangelio (Matth. XVII, 2) demonstraret. Super nivem ergo dealbatur, cui culpa dimittitur. Unde et per Esaiam Dominus ait: Si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, ut nivem dealbabo (Esai. I, 18).

35. Haec vestimenta habens Ecclesia per lavacrum regenerationis assumpta, dicit in Canticis: Nigra sum et decora, filiae Hierusalem (Cant. I, 4). Nigra per fragilitatem conditionis humanae, decora per gratiam: nigra, quia ex peccatoribus; decora fidei sacramento. Haec vestimenta cernentes filiae Hierusalem stupefactae dicunt: Quae est haec quae ascendit dealbata (Cant. VIII, 5)? Haec erat nigra, unde nunc subito dealbata!

36. Dubitaverunt etiam angeli cum resurgeret Christus, dubitaverunt Potestates coelorum videntes quod caro in coelum ascenderet. Denique dicebant: Quis est iste Rex gloriae? Et cum alii dicerent: Tollite portas Principis vestri, et elevamini portae aeternales, et introibit Rex gloriae; alii dubitabant dicentes: Quis est iste Rex gloriae (Psal. XXIII, 8, 9)? In Esaia quoque habes dubitantes virtutes coelorum dixisse: Quis est iste qui ascendit ex Edom, rubor vestimentorum ejus ex Bosor, speciosus in stola candida (Esai. LXIII, 1)?

37. Christus autem videns Ecclesiam suam in vestimentis candidis, pro qua ipse, ut habes in Zachariae libro prophetae (Zach. III, 3), sordida vestimenta susceperat, vel animam regenerationis lavacro mundam atque ablutam, dicit: Ecce formosa es, proxima mea, ecce es formosa, oculi tui sicut columbae (Cant. IV, 1); in cujus specie Spiritus sanctus descendit de coelo (Luc. III, 22). Formosi oculi sicut columbae, quia in ejus specie Spiritus sanctus descendit de coelo.

38. Et infra: Dentes tui sicut grex tonsarum, quae ascenderunt de lavacro, quae omnes geminos creant, et infecunda non est in eis; ut resticula coccinea labia tua (Cantic. IV, 2, 3). Non mediocris ista laudatio. Primum dulci comparatione tonsarum; capras enim et in altis pasci sine periculo novimus, et in praeruptis securas cibum capere: deinde cum tondentur, deonerari superfluis. Harum gregi comparatur Ecclesia, multas in se habens animarum virtutes, quae per lavacrum superflua peccata deponant, quae mysticam fidem et moralem gratiam deferant Christo, quae crucem Domini Jesu loquantur.

39. In iis formosa est Ecclesia. Unde ad eam Verbum Deus dicit: Tota formosa es, proxima mea; et reprehensio non est in te; quia culpa demersa est. Ades huc a Libano, Sponsa, ades huc a Libano: transibis, et pertransibis a principio fidei (Ibid., 7, 8); eo quod renuntians mundo transierit saeculum, pertransierit ad Christum. Et iterum dicit ad eam Deus Verbum: Quid pulchra et suavis facta es charitas in deliciis tuis? Statura tua similis facta est palmae, et ubera tua botris (Cant. VII, 6, 7).

40. Cui respondet Ecclesia: Quis dabit te, frater, mihi lactentem ubera matris meae? Inveniens te foris, osculabor te: et quidem non spernent me. Assumam te, et inducam te in domum matris meae, et in secretum ejus quae concepit me. Docebis me (Cant. VIII, 1, 2). Vides quemadmodum delectata munere gratiarum, ad interiora cupit mysteria pervenire, et omnes sensus suos consecrare Christo? Adhuc quaerit, adhuc suscitat charitatem, et suscitari sibi eam poscit a filiabus Hierusalem, quarum gratia, hoc est, animarum fidelium, Sponsum in amorem sui uberiorem desiderat provocari.

41. Unde Dominus Jesus et ipse invitatus tantae studio charitatis, pulchritudine decoris et gratiae; quod nulla jam in ablutis delicta sorderent, dicit ad Ecclesiam: Pone me ut signaculum in cor tuum, ut sigillum in brachium tuum (Ibid., 6); hoc est, decora es, proxima mea, tota formosa es, nihil tibi deest. Pone me ut signaculum in cor tuum; quo fides tua pleno fulgeat sacramento. Opera quoque tua luceant, et imaginem Dei praeferant, ad cujus imaginem facta es. Charitas tua nulla persecutione minuatur, quam multa aqua excludere, flumina undare non possint (Ibid. 7).

42. Unde repete quia accepisti signaculum spiritale, spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii atque virtutis, spiritum cognitionis atque pietatis, spiritum sancti timoris (Esai. XI, 2): et serva quod accepisti. Signavit te Deus Pater, confirmavit te Christus Dominus; et dedit pignus Spiritus in cordibus tuis, sicut Apostolica lectione didicisti (II Cor. V, 2).




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License