|
CAPUT VIII.
De mystico Dominici
altaris convivio: quod ne quispiam minoris faciat, ostenditur Synagogae sacris
antiquius esse; cum in sacrificio Melchisedech expressum fuerit: ipso autem
manna longe praestantius, cum sit corpus Christi; ac inter utrumque perelegans
comparatio instituitur.
43. His
abluta plebs dives insignibus, ad Christi contendit altaria, dicens: Et
introibo ad altare Dei, ad Deum qui laetificat juventutem meam (Psal. XLII, 4); depositis enim inveterati
erroris exuviis, renovata in aquilae juventute, coeleste illud festinat adire
convivium. Venit igitur, et videns sacrosanctum
altare compositum, exclamans ait: Parasti in conspectu meo mensam. Hanc
loquentem inducit David dicens: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in
loco pascuae ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me (Psal. XXII, 1, 2). Et infra: Nam etsi ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala;
quoniam tu mecum es. Virga tua et
baculus tuus, ipsa me consolata sunt. Parasti in conspectu meo mensam
adversus eos qui tribulant me. Impinguasti in oleo caput meum, et poculum tuum
inebrians quam praeclarum est!
44.
Nunc illud consideremus, ne quis forte visibilia videns (quoniam quae sunt
invisibilia, non videntur, nec possunt humanis oculis comprehendi) dicat forte:
Judaeis Deus manna pluit, pluit coturnices (Exod. XVI, 13): Ecclesiae autem
illi dilectae haec sunt quae praeparavit; de quibus dictum est: Quod oculus non
vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus
diligentibus eum (I Cor. II, 9). Ergo ne quis hoc dicat, summo studio volumus
comprobare quod et antiquiora sunt sacramenta Ecclesiae quam Synagogae, et
praestantiora quam manna est.
45.
Antiquiora docet lectio Genesis quae decursa est (Gen. XIV, 18); Synagoga enim
ex lege Moysi principium sumpsit (Exod. XXXIV, 1 et seq.): Abraham vero longe
anterior, qui victis hostibus, et nepote proprio recepto. cum potiretur
victoria; tunc illi occurrit Melchisedech, et protulit ea quae Abraham
veneratus accepit. Non Abraham protulit, sed Melchisedech; qui inducitur sine
patre, sine matre, neque initium dierum, neque finem habens, similis autem
Filio Dei: de quo ait Paulus ad Hebraeos: Quia manet sacerdos in perpetuum
(Hebr. VII et seq.); qui interpretatione Latina dicitur rex justitiae, rex
pacis.
46. Non
agnoscis quis iste sit? Potest homo esse rex justitiae, cum ipse vix justus
sit? Potest esse rex pacis, cum vix possit esse pacificus? Sine matre secundum
divinitatem; quia ex Patre Deo genitus est, unius substantiae cum Patre: sine
patre secundum incarnationem, qui natus ex Virgine est: initium et finem non
habens, quia ipse est initium et finis omnium, primus et novissimus. Non igitur
humani, sed divini est muneris sacramentum quod accepisti, ab eo prolatum qui
benedixit fidei patrem Abraham, illum cujus gratiam et gesta miraris.
47.
Probatum est antiquiora esse Ecclesiae sacramenta, nunc cognosce potiora. Revera (De Consec. dist.
2, c. Revera) mirabile est quod manna Deus pluerit patribus, et quotidiano
coeli pascebantur alimento. Unde dictum est: Panem angelorum manducavit homo
(Psal. LXXVII, 25). Sed tamen panem illum qui manducaverunt, omnes in deserto
mortui sunt: ista autem esca quam accipis, iste panis vivus qui descendit de
coelo, vitae aeternae substantiam subministrat; et quicumque hunc manducaverit,
non morietur in aeternum: et est corpus Christi.
48.
Considera nunc (De Consec. dist. 2, c. Revera, § Considera) utrum praestantior
sit panis angelorum, an caro Christi, quae utique corpus est vitae. Manna illud
e coelo, hoc supra coelum; illud coeli, hoc Domini coelorum: illud corruptioni
obnoxium, si in diem alterum servaretur; hoc alienum ab omni corruptione, quod
quicumque religiose gustaverit, corruptionem sentire non poterit. Illis aqua de
petra fluxit (Exod. XVII, 6), tibi sanguis e Christo (Joan.VI, 55 et seq.):
illos ad horam satiavit aqua, te sanguis diluit in aeternum. Judaeus bibit, et
sitit: tu cum biberis, sitire non poteris: et illud in umbra, hoc in veritate.
49. Si
illud quod miraris, umbra est; quantum istud est, cujus et umbram miraris! Audi
quia umbra est quae apud patres facta est: Bibebant, inquit, de consequenti eos
petra: petra autem erat Christus. Sed non in pluribus eorum complacitum est Deo; nam
prostrati sunt in deserto (I Cor.
X, 4, 5). Haec autem in figura facta sunt nostra.
Cognovisti praestantiora; potior est enim lux quam umbra, veritas quam figura,
corpus auctoris quam manna de coelo.
|