|
CAPUT IX.
Ne quis externa perculsus specie, in fide fluctuet,
plurimis exemplis, quibus mutatam aut victam fuisse naturam constat, in medium
allatis, e pane veram Christi carnem fieri evincit. Postremo nonnullis quae ad
effectus ejus, utentium dispositiones ac similia pertinent, figurate
propositis, tractatum claudit.
50. Forte
dicas: Aliud video, quomodo tu mihi asseris quod Christi corpus accipiam? Et hoc nobis adhuc
superest ut probemus. Quantis igitur utimur exemplis! Probemus non hoc esse
quod natura formavit, sed quod benedictio consecravit: majoremque vim esse
benedictionis quam naturae; quia benedictione etiam natura ipsa mutatur.
51.
Virgam tenebat Moyses, projecit eam, et facta est serpens (Exod. IV, 3, 4).
Rursus prehendit caudam serpentis, et in virgae naturam revertit. Vides igitur
prophetica gratia bis mutatam esse naturam et serpentis et virgae? Currebant
Aegypti flumina puro aquarum meatu, subito de fontium venis sanguis coepit
erumpere; et non erat potus in fluviis (Exod. VII, 20 et seq.). Rursus a
prophetae prece cruor cessavit fluminum, aquarum natura remeavit. Circumclusus
undique erat populus Hebraeorum, hinc Aegyptiis vallatus, inde mari clausus:
virgam levavit Moyses, separavit se aqua, et in murorum specie congelavit,
atque inter undas via pedestris apparuit (Exod. XIV, 21 et seq.). Jordanis
retrorsum conversus contra naturam in sui fontis revertit exordium (Jos. III,
16). Nonne claret naturam vel maritimorum fluctuum vel fluvialis cursus esse
mutatam? Sitiebat populus patrum, tetigit Moyses petram, et aqua de petra
fluxit. Numquid non praeter naturam
operata est gratia, ut aquam vomeret petra, quam non habebat natura? Merrha fluvius
amarissimus erat, ut sitiens populus bibere non posset. Misit Moyses lignum in
aquam, et amaritudinem suam aquarum natura deposuit (Exod. XV, 23 et seq.),
quam infusa subito gratia temperavit. Sub Elisaeo propheta uni ex filiis
prophetarum excussum est ferrum de securi, et statim mersum est. Rogavit
Elisaeum, qui amiserat ferrum: misit etiam Elisaeus lignum in aquam, et ferrum
natavit (IV Reg. VI, 6). Utique et hoc praeter naturam factum cognoscimus;
gravior est enim ferri species, quam aquarum liquor.
52.
Advertimus igitur majoris esse virtutis gratiam quam naturam, et adhuc tamen
propheticae benedictionis numeramus gratiam? Quod si
tantum valuit humana benedictio, ut naturam converteret (III Reg. XVIII, 38);
quid dicimus de ipsa consecratione divina, ubi verba ipsa Domini Salvatoris
operantur? Nam sacramentum istud quod accipis, Christi sermone conficitur. Quod
si tantum valuit sermo Eliae, ut ignem de coelo
deponeret: non valebit Christi sermo, ut species mutet elementorum? De totius mundi operibus
legisti: Quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt, (Psal. CXLVIII, 5.De Consec., dist.
2, c. In quibus, § Cujus clare) sermo ergo Christi qui potuit ex nihilo facere
quod non erat, non potest ea quae sunt, in id mutare, quod non erant? Non enim minus est novas
rebus dare, quam mutare naturas.
53. Sed
quid argumentis utimur? Suis utamur exemplis, incarnationisque exemplo
astruamus mysterii veritatem. Numquid
naturae usus praecessit, cum Jesus Dominus ex Maria nasceretur? Si ordinem quaerimus, viro mixta femina generare consuevit.
Liquet igitur quod praeter naturae ordinem Virgo generavit. Et hoc quod
conficimus corpus, ex Virgine est: quid hic quaeris naturae ordinem in Christi
corpore, cum praeter naturam sit ipse Dominus Jesus partus ex Virgine? Vera utique
caro Christi, quae crucifixa est, quae sepulta est: vere ergo
carnis illius sacramentum est.
54.
Ipse clamat Dominus Jesus: Hoc est corpus meum (Matth. XXVI, 26). Ante
benedictionem verborum coelestium alia species nominatur, post consecrationem
corpus significatur (De Consec. dist. 10, § Haec et his). Ipse dicit sanguinem
suum. Ante consecrationem aliud dicitur, post consecrationem sanguis
nuncupatur. Et tu dicis: Amen, hoc est, verum est. Quod os loquitur, mens
interna fateatur: quod sermo sonat, affectus sentiat.
55. His
igitur sacramentis pascit Ecclesiam suam Christus, quibus animae firmatur
substantia: meritoque videns profectum ejus gratiae continentem, dicit ad eam:
Quam decora facta sunt ubera tua, soror mea sponsa! Quam decora facta sunt a vino: et odor vestimentorum
tuorum super omnia aromata! Favus distillans labia tua, o
sponsa, mel et lac sub lingua tua, et odor vestimentorum tuorum sicut odor
Libani. Hortus conclusus, soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus (Cant.
IV, 10 et seq.). Quo significat signatum
debere apud te manere mysterium, ne violetur operibus
malae vitae, atque adulterio castitatis, ne divulgetur quibus non convenit, ne
garrula loquacitate dispergatur in perfidos. Bona ergo debet esse fidei tuae custodia, ut intemerata vitae ac silentii integritas
perseveret.
56. Unde et
Ecclesia altitudinem servans mysteriorum coelestium, rejicit a se graviores
venti procellas, et invitat vernantis gratiae suavitatem: et sciens quod hortus
suus Christo displicere non possit, ipsum advocat Sponsum dicens: Exsurge
aquilo, et veni auster: perfla hortum meum, et defluant unguenta mea (Ibid., 16). Descendat frater meus in hortum
suum, et edat fructum pomiferarum suarum (Cant. V, 1). Bonas enim
arbores et fructiferas habet, quae radices suas tinxerint sacri
fontis irriguo, et in bonos fructus novae fecunditatis germine
pullulaverint; ut non jam prophetica caedantur securi, sed Evangelica ubertate
fecundentur (Matth. III, 10).
57. Denique fertilitate earum etiam Dominus delectatus respondet:
Ingressus sum in hortum meum, soror mea Sponsa: vindemiavi myrrham meam cum
unguentis meis, manducavi cibum meum cum melle meo, bibi potum meum cum lacte
meo (Cant. V, 1). Quare cibum et potum dixerit,
fidelis intellige. Illud autem non dubium, quod in
nobis ipse manducat et bibit, sicut in nobis legisti quia in carcere esse se
dicit (Matth. XXV, 36).
58.
Unde et Ecclesia videns tantam gratiam, hortatur filios suos, hortatur
proximos, ut ad sacramenta concurrant, dicens: Edite proximi mei, et bibite, et
inebriamini, fratres mei (Cant. V, 1). Quid edamus, quid bibamus, alibi tibi
per Prophetam Spiritus sanctus expressit dicens: Gustate et videte quoniam
suavis est Dominus: beatus vir qui sperat in eo (Psal. XXXIII, 9). In illo sacramento (De Consec. dist. 2,
cap., In illo sacram.) Christus est; quia corpus est
Christi: non ergo corporalis esca, sed spiritalis est. Unde et Apostolus de
typo ejus ait: Quia patres nostri escam spiritalem manducaverunt, et potum
spiritalem biberunt (ICor. X, 3); corpus enim Dei corpus est spiritale: corpus
Christi corpus est divini Spiritus; quia Spiritus Christus, ut legimus:
Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus (Thren. IV, 20). Et in Petri
Epistola habemus: Christus pro nobis mortuus est (I Pet. II, 21). Denique cor
nostrum esca ista confirmat, et potus iste laetificat cor hominis, ut Propheta
memoravit (Psal. CIII, 15).
59. Unde
adepti omnia, sciamus regeneratos nos esse: nec dicamus, quomodo regenerati
sumus? Numquid in ventrem matris nostrae introivimus, et renati sumus? non agnosco usum naturae. Sed nullus hic naturae ordo, ubi
excellentia gratiae est. Denique non semper usus naturae
generationem facit: generatum ex Virgine Christum Dominum confitemur, et
naturae ordinem denegamus. Non enim ex viro Maria
concepit: sed de Spiritu sancto in utero accepit, ut dicit Matthaeus: Quia
inventa est in utero habens de Spiritu sancto (Matth. I, 18). Si ergo superveniens Spiritus sanctus in Virginem,
conceptionem operatus est, et generationis munus implevit: non utique dubitandum
est quod superveniens in fontem, vel super eos qui baptismum consequuntur,
veritatem regenerationis operetur.
|