| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| S. Ambrosius De Mysteriis IntraText CT - Text |
|
|
|
|
CAPUT PRIMUM. Tractatibus, quos ante de moribus Sanctus habuerat, subjecturum se mysteriorum expositionem spondet. Deinde cur ea non prius patefecerit, declarato, mysticam aggreditur apertionem, quam a Christo ipso olim celebratam demonstrat. 1. De moralibus quotidianum sermonem habuimus, cum vel Patriarcharum gesta, vel Proverbiorum legerentur praecepta; ut his informati atque instituti assuesceretis majorum ingredi vias, eorumque iter carpere, ac divinis obedire oraculis: quo renovati per baptismum, ejus vitae usum teneretis, quae ablutos deceret. 2. Nunc de mysteriis dicere tempus admonet, atque ipsam sacramentorum rationem edere: quam ante baptismum si putassemus insinuandam nondum initiatis, prodidisse potius quam edidisse aestimaremur. Deinde quod inopinantibus melius se ipsa lux mysteriorum infuderit, quam si eam sermo aliquis praecucurrisset. 3. Aperite igitur aures, et bonum odorem vitae aeternae inhalatum vobis munere sacramentorum carpite: quod vobis significavimus, cum apertionis celebrantes mysterium diceremus: Epheta, quod est adaperire (Marc. VII, 34); ut venturus unusquisque ad gratiam quid interrogaretur, cognosceret: quid responderet, meminisse deberet. 4. Hoc mysterium celebravit Christus in Evangelio (Ibid.), sicut legimus, cum mutum curaret et surdum. Sed ille os tetigit; quia et mutum curabat et virum: in altero, ut os ejus infusae sono vocis aperiret; in altero, quia tactus iste virum decebat, feminam non decebat.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |