| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| S. Ambrosius De Mysteriis IntraText CT - Text |
|
|
|
|
CAPUT II. Quid initiandi Ecclesiam ingressi promiserint, quibusve coram testibus, et quamobrem se converterint ad orientem? 5. Post haec reserata tibi sunt sancta sanctorum, ingressus es regenerationis sacrarium: repete quid interrogatus sis, recognosce quid responderis. Renuntiasti diabolo et operibus ejus, mundo et luxuriae ejus ac voluptatibus. Tenetur vox tua, non in tumulo mortuorum, sed in libro viventium. 6. Vidisti illic levitam, vidisti sacerdotem, vidisti summum sacerdotem. Noli considerare corporum figuras, sed mysteriorum gratiam. Praesentibus angelis locutus es, sicut scriptum est: Quia labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem exquirunt ex ore ipsius; quoniam angelus est Domini omnipotentis (Malac. II, 7). Non est fallere, non est negare: angelus est qui regnum Christi et vitam aeternam annuntiat. Non specie tibi aestimandus sit, sed munere. Quid tradiderit considera, usum ejus expende, et statum ejus agnosce. 7. Ingressus es igitur ut adversarium tuum cerneres, cui renuntiandum in os putaris: ad orientem converteris; qui enim renuntiat diabolo, ad Christum convertitur, illum directo cernit obtutu.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |