| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| S. Ambrosius De Mysteriis IntraText CT - Text |
|
|
|
|
CAPUT V. Confirmatur adesse Christum in baptismate, atque adeo non considerandos ejus ministros. Demum confessio Trinitatis a baptizatis edi solita paucis expenditur. 26. Estne adhuc quod dubitare debeas, cum evidenter tibi clamet in Evangelio Pater, qui ait: Hic est Filius meus in quo complacui (Matth. III, 17); clamet Filius, super quem sicut columba se demonstravit Spiritus sanctus; clamet et Spiritus sanctus, qui sicut columba descendit; clamet David: Vox Domini super aquas, Deus majestatis intonuit: Dominus super aquas multas (Psal. XXVIII, 3); Cum tibi Scriptura (1, q. 1, c. Cum Script.) testetur quod ad Hierobaal preces ignis descenderit de coelo (Judic. VI, 21), et rursus precante Elia, ignis sit missus qui sacrificium consecravit (III Reg. XVIII, 38)? 27. Non merita personarum consideres, sed officia sacerdotum. Et si merita spectes; sicut Eliam consideres, Petri quoque merita spectato, vel Pauli, qui acceptum a Domino Jesu hoc nobis mysterium tradiderunt. Ignis illis visibilis mittebatur (l, q. 1, c. Cum Script., § Ignis), ut crederent: nobis invisibilis operatur, qui credimus: illis ad figuram, nobis ad commonitionem. Crede ergo adesse Dominum Jesum invocatum precibus sacerdotum, qui ait: Ubi fuerint duo vel tres, ibi et ego sum (Matt. XVIII, 20); quanto magis ubi est Ecclesia, ubi mysteria sua sunt, ibi dignatur suam impertire praesentiam! 28. Descendisti igitur; recordare quid responderis, quod credas in Patrem, credas in Filium, credas in Spiritum sanctum. Non habes illic: Credo in majorem et minorem et ultimum: sed eadem vocis tuae cautione constringeris, ut similiter credas in Filium, sicut in Patrem credis: similiter in Spiritum sanctum credas, sicut credis in Filium; hoc solo excepto, quod in crucem solius Domini Jesu fateris tibi esse credendum.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |