Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Ambrosius
De Mysteriis

IntraText CT - Text

  • CAPUT VI.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CAPUT VI.

Egressis e fonte baptismatis quare unctio fiat in capite: cur etiam pedum lotio post baptismum; quaeve peccata utrisque remittantur.

29. Post haec utique ascendisti ad sacerdotem: considera quid secutum sit. Nonne illud quod ait David. Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron (Psal. CXXXII, 2)? Hoc est unguentum, de quo et Salomon ait: Unguentum exinanitum est nomen tuum, propterea adolescentulae dilexerunt te, et attraxerunt te (Cant. I, 2). Quantae hodie renovatae animae dilexerunt te, Domine Jesu, dicentes: Attrahe nos post te, in odorem vestimentorum tuorum currimus (Ibid., 3), ut odorem resurrectionis haurirent!

30. Quare hoc fiat intellige, quia oculi sapientis in capite ejus (Eccles. II, 14). Ideo in barbam defluit, id est, in gratiam juventutis; ideo in barbam Aaron, ut fias electum genus, sacerdotale, pretiosum; omnes enim in regnum Dei et in sacerdotium ungimur gratia spiritali.

31. Ascendisti de fonte, memento Evangelicae lectionis. Etenim Dominus noster Jesus in Evangelio lavit pedes discipulis suis. Quando venit ad Simonem Petrum, ait Petrus: Non lavas mihi pedes in aeternum (Joan. XIII, 8); non advertit mysterium, et ideo ministerium recusavit; quod gravari humilitatem servi crederet, si sibi obsequium domini patienter admitteret. Cui respondit Dominus: Si non lavero tibi pedes, non habebis partem mecum. Quo audito, Petrus: Domine, non tantum pedes, inquit, sed et manus et caput. Respondit Dominus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet; sed est mundus totus (Ibid., 9).

32. Mundus erat Petrus, sed plantam lavare debebat; habebat enim primi hominis de successione peccatum: quando eum supplantavit serpens, et persuasit errorem (Gen. III, 6). Ideo planta ejus abluitur, ut haereditaria peccata tollantur; nostra enim propria per baptismum relaxantur.

33. Simul cognosce mysterium in ipso humilitatis consistere ministerio; ait enim: Si ego lavi vobis pedes Dominus et magister; quanto magis et vos debetis lavare pedes invicem vobis (Joan. XIII. 14)! Cum enim ipse auctor salutis per obedientiam nos redemerit; quanto magis nos servuli ejus humilitatis et obedientiae exhibere debemus obsequium!




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License