|
TEXTUS
Domno semper proprio Desiderio
apostolico papae Abbo
peccator.
Litteras gratiae vestrae tam per anteriores missos, qui cum filio vestro Chedeno
venerunt, quam et qui postea cum
Babone accepi, per quas praecepisti,
ut de vestris conditionibus,
juxta quod Deus posse dabat, sollicitudinem
gererem, Deo soli sufficit
non latere, quia cum integra fide et promptissima voluntate id assecutus sum,
et ordinationes Dominicas infirmatas sunt, ut de res illas, quas leva tenebat praesentaliter Bobila revestita esse debeat. Nam per vestra gratia non nobis sine labore constavit.
Tamen dum scimus quod justitia
est, credimus de Dei pietate,
quod sic pro vestro prudentissimo consilio causa gubernetur, ut ad bonum perfectum perveniat. De villa autem Rotovollo, sicut scitis, dominus Dacobertus rex ipsam pro amplius, quam quingentos solidos in luminaria ad basilicas Metenses delegavit. Quia scitis quod
pater Bobilanae Agylenus
hoc fratri nostro Vero episcopo
vendidit; et postea servus tam
ipsa portione quam et illa
alia, quae meorum consortes
tenebant, ipse Severus redemit, et domino Dacobertho una cum alia sua facultate
deligavit. Vos vero taliter cum
domna Babila agite, ut exemplaria,
quae1 pro filio vestro germano meo Gedeno direxi, firmare debeat. Vos enim et in palatio regis, ubi innutriti fuistis,
bene cogniti estis. Quia melius est aliquid cum eo
compartire, quam solus nihil habere. Annis multis de vestra gratia congaudere,
domne semper meus.
|