42.1 Hannibal, Hamilcaris filius,
nouem annos natus, a patre aris admotus odium in Romanos perenne iurauit. 2 Exinde socius et miles
in castris patri fuit. Mortuo eo causam belli quaerens Saguntum Romanis
foederatam intra sex menses euertit. Tum Alpibus patefactis in Italiam
traiecit. 3 P. Scipionem apud Ticinum, Sempronium Longum apud
Trebiam, Flaminium apud Trasimenum, Paullum et Varronem apud Cannas superauit. 4
Cumque Vrbem capere posset, in Campaniam deuertit, cuius deliciis elanguit. 5
Et cum ad tertium ab Vrbe lapidem castra posuisset, tempestatibus repulsus,
primum a Fabio Maximo frustratus, deinde a Valerio Flacco repulsus, a Graccho
et Marcello fugatus, in Africam reuocatus, a Scipione superatus, ad Antiochum
regem Syriae confugit eumque hostem Romanis fecit; 6
quo uicto ad Prusiam regem Bithyniae concessit; unde Romana legatione repetitus
hausto, quod sub gemma anuli habebat, ueneno absumptus est, positus apud
Libyssam in arca lapidea, in qua hodieque inscriptum est: Hannibal hic situs
est.
|