58.1
Publius Scipio Aemilianus, Paulli Macedonici filius, a Scipione Africano
adoptatus, in Macedonia cum patre agens uictum Persen tam pertinaciter
persecutus est, ut media nocte in castra redierit. 2
Lucullo in Hispania legatus apud Intercatiam oppidum prouocatorem singulari
proelio uicit. 3 Muros hostilis ciuitatis primus ascendit. 4
Tribunus in Africa sub T. Manilio imperatore octo cohortes obsidione uallatas
consilio et uirtute seruauit, a quibus corona obsidionali aurea donatus. 5
Cum aedilitatem peteret, consul ante annos ultro factus Carthaginem intra sex
menses deleuit. 6 Numantiam in Hispania correcta prius militum
disciplina fame uicit; hinc Numantinus. 7 Gaio Laelio plurimum
usus; ad reges adeundos missus duos secum praeter eum seruos duxit. 8
Ob res gestas superbus Gracchum iure caesum uideri respondit; obstrepente
populo: Taceant, inquit, quibus Italia nouerca, non mater est; et addidit: Quos
ego sub corona uendidi. 9 Censor Mummio collega segniore in senatu ait: Vtinam
mihi collegam aut dedissetis aut non dedissetis. 10 Suscepta agrariorum causa domi repente exanimis inuentus obuoluto
capite elatus, ne liuor in ore appareret. 11 Huius patrimonium tam
exiguum <FUIT>, ut XXXII libras argenti, duas et semilibram auri reliquerit.
|