66.1 Marcus Liuius Drusus,
genere et eloquentia magnus, sed ambitiosus et superbus, aedilis munus
magnificentissimum dedit. 2 Vbi Remmio collegae quaedam de utilitate reipublicae
suggerenti: Quid tibi, inquit, cum republica nostra? 3
Quaestor in Asia nullis insignibus uti uoluit, ne quid ipso esset insignius. 4
Tribunus plebis Latinis ciuitatem, plebi agros, equitibus curiam, senatui
iudicia permisit. 5 Nimiae liberalitatis fuit: ipse etiam professus
nemini se ad largiendum praeter caelum et caenum reliquisse; ideoque cum
pecunia egeret, multa contra dignitatem fecit. 6
Magudulsam Mauritaniae principem ob regis simultatem profugum accepta pecunia
Boccho prodidit, quem ille elephanto obiecit. 7 Adherbalem
filium regis Numidarum obsidem domi suae suppressit redemptionem eius occultam
a patre sperans. 8 Caepionem inimicum actionibus suis resistentem ait se
de saxo Tarpeio praecipitaturum. 9 Philippo consuli
legibus agrariis resistenti ita collum in comitio obtorsit, ut multus sanguis
efflueret e naribus; quam ille luxuriam opprobrans muriam de turdis esse dicebat.
10 Deinde ex gratia nimia in inuidiam uenit. Nam plebs
acceptis agris gaudebat, expulsi dolebant, equites in senatum lecti
laetabantur, sed praeteriti querebantur; senatus permissis iudiciis exaltabat,
sed societatem cum equitibus aegre ferebat. 11 Vnde Liuius
anxius, ut Latinorum postulata differret, qui promissam ciuitatem flagitabant,
repente in publico concidit siue morbo comitiali seu hausto caprino sanguine,
semianimis domum relatus. 12 Vota pro illo per Italiam publice suscepta sunt. Et
cum Latini consulem in Albano monte interfecturi essent, Philippum admonuit, ut
caueret: unde in senatu accusatus, cum domum se reciperet, immisso inter turbam
percussore corruit. 13 Inuidia caedis apud Philippum et Caepionem fuit.
|