2.1
Romulus asylum conuenis patefecit et magno exercitu facto, cum uideret coniugia
deesse, per legatos a finitimis ciuitatibus petiit. 2
Quibus negatis ludos Consualia simulauit, ad quos cum utriusque sexus multitudo
uenisset, dato suis signo uirgines raptae sunt. Ex quibus cum una pulcherrima
cum magna omnium admiratione duceretur, Talassio eam duci responsum est. 3
Quae nuptiae quia feliciter cesserant, institutum est, ut in omnibus nuptiis
Talassii nomen iteretur. Cum feminas finitimorum Romani ui rapuissent, primi
Caeninenses contra eos bellum sumpserunt. Aduersus quos Romulus processit et
exercitum eorum ac ducem Acronem singulari proelio deuicit. 4
Spolia opima Ioui Feretrio in Capitolio consecrauit. Sabini ob raptas bellum
aduersus Romanos sumpserunt. 5 Et cum Romae
appropinquarent, Tarpeiam uirginem nacti, quae aquae causa sacrorum hauriendae
descenderat, ei T. Tatius optionem muneris dedit, si exercitum suum in arcem
perduxisset. 6 Illa petiit, quod illi in sinistris manibus gerebant,
uidelicet anulos et armillas; quibus dolose repromissis Sabinos in arcem
perduxit, ubi Tatius scutis eam obrui praecepit; nam et ea in laeuis habuerant.
7 Romulus aduersus Tatium qui montem Tarpeium tenebat,
processit et in eo loco, ubi nunc forum Romanum est, pugnam conseruit: ibi
Hostus Hostilius fortissime dimicans cecidit, cuius interitu consternati Romani
fugere coeperunt. 8 Tunc Romulus Ioui Statori aedem uouit, et exercitus seu
forte seu diuinitus restitit. 9 Tunc raptae in medium processerunt et hinc patres
inde coniuges deprecatae pacem conciliarunt. 10 Romulus foedus percussit
et Sabinos in urbem recepit, populum a Curibus, oppido Sabinorum, Quirites uocauit.
Centum senatores a pietate patres appellauit. 11 Tres equitum centurias
instituit, quas suo nomine Ramnes, a Tito Tatio Tatienses, a luci communione
Luceres appellauit. 12 Plebem in triginta curias distribuit easque raptarum
nominibus appellauit. 13 Cum ad Caprae paludem exercitum
lustraret, nusquam comparuit; unde inter patres et populum seditione orta
Iulius Proculus, uir nobilis, in contionem processit et iureiurando firmauit
Romulum a se in colle Quirinali uisum augustiore forma, cum ad deos abiret;
eundemque praecipere, ut seditionibus abstinerent, uirtutem colerent; futurum,
ut omnium gentium domini exsisterent. 14 Huius auctoritati creditum est.
Aedes in colle Quirinali Romulo constituta, ipse pro deo cultus et Quirinus est
appellatus.
|