72.1
Marcus Aemilius Scaurus nobilis, pauper: nam pater eius quamuis patricius ob
paupertatem carbonarium negotium exercuit. 2 Ipse primo
dubitauit, honores peteret an argentariam faceret; sed eloquentiae consultus ex
ea gloriam peperit. 3 Primo in Hispania corniculum meruit ; sub Oreste in
Sardinia stipendia fecit. 4 Aedilis iuri reddendo magis quam muneri edendo
studuit. Praetor aduersus Iugurtham, tamen eius pecunia uictus. 5
Consul legem de sumptibus et libertinorum suffragiis tulit. 6
P. Decium praetorem transeunte ipso sedentem iussit assurgere eique uestem
scidit, sellam concidit; ne quis ad eum in ius iret edixit. 7
Consul Liguras Tauriscos domuit atque de his triumphauit. 8
Censor uiam Aemiliam strauit, pontem Muluium fecit. 9
Tantumque auctoritate potuit, ut Opimium contra Gracchum, Marium contra
Glauciam et Saturninum priuato consilio armaret. 10 Idem filium suum,
quia praesidium deseruerat, in conspectum suum uetuit accedere; ille ob hoc
dedecus mortem sibi consciuit. 11 Scaurus senex cum a Vario
tribune plebis argueretur, quasi socios et Latium ad arma coegisset, apud
populum ait: Varius Sucronensis Aemilium Scaurum ait socios ad arma coegisse,
Scaurus negat: utri potius credendum putatis?
|