75.1 Cornelius Sylla, a
fortuna Felix dictus, cum paruulus a nutrice ferretur, mulier obuia: Salue,
inquit, puer tibi et reipublicae tuae felix; et statim quaesita, quae haec
dixisset, non potuit inueniri. 2 Hic quaestor Marii
Iugurtham a Boccho in deditionem accepit. 3 Bello
Cimbrico et Teutonico legatus bonam operam nauauit. Praetor inter ciues ius
dixit. 4 Praetor Ciliciam prouinciam habuit. 5
Bello sociali Samnites Hirpinosque superauit. 6 Ne monumenta
Bocchi tollerentur, Mario restitit. 7 Consul Asiam
sortitus Mithridatem apud Orchomenum et Chaeroniam proelio fudit, Archelaum
praefectum eius Athenis uicit, portum Piraeum recepit, Maedos et Dardanos in
itinere superauit. 8 Mox cum rogatione Sulpicia
imperium eius transferretur ad Marium, in Italiam regressus corruptis
aduersariorum exercitibus Carbonem Italia expulit, Marium apud Sacriportum,
Telesinum apud portam Collinam uicit. 9 Mario Praeneste
interfecto Felicem se edicto appellauit. Proscriptionis tabulas primus
proposuit. 10 Nouem milia dediticiorum in uilla publica cecidit. 11 Numerum sacerdotum auxit, tribuniciam potestatem minuit. 12 Republica ordinata dictaturam deposuit; unde sperni coeptus Puteolos
concessit et morbo, qui phthiriasis uocatur, interiit.
|