76.1
Mithridates rex Ponti oriundus a septem Persis, magna ui animi et corporis, ut
sexiuges equos regeret quinquaginta gentium ore loqueretur. 2
Bello sociali dissidentibus Romanis Nicomedem Bithynia Ariobarzanen Cappadocia
expulit. 3 Litteras per totam Asiam misit, ut, quicunque Romanus
esset, certa die interficeretur; et factum est. 4
Graeciam insulasque omnes excepta Rhodo occupauit. 5
Sylla eum proelio uicit, classem eius proditione Archelai intercepit, ipsum
apud Dardanum oppidum fudit et oppressit, et potuit capere, nisi aduersum
Marium festinans qualemcumque pacem componere maluisset. 6 Deinde eum acrius
resistentem Lucullus fudit. 7 Mithridates post a Pompeio
nocturno proelio uictus in regnum confugit ubi per seditionem popularium a
Pharnace filio in turre obsessus uenenum sumpsit. 8 Quod cum tardius
combiberet, quia aduersum uenena multis antea medicaminibus corpus firmarat,
immissum percussorem Gallum Bithocum auctoritate uultus territum reuocauit et
in caedem suam manum trepidantis adiuuit.
|