77.1 Cn.
Pompeius Magnus, ciuili bello Syllae partes secutus ita egit, ut ab eo maxime
diligeretur. Siciliam sine bello a proscriptis recepit. 2
Numidiam Hiarbae ereptam Massinissae restituit. Viginti sex annos natus
triumphauit. 3 Lepidum acta Syllae rescindere uolentem priuatus
Italia fugauit. 4 Praetor in Hispaniam pro consulibus missus Sertorium
uicit. 5 Mox piratas intra quadragesimum diem subegit.
Tigranem ad deditionem, Mithridatem ad uenenum compulit. 6
Deinde mira felicitate nunc in septemtrionem Albanos, Colchos, Heniochos,
Caspios, Iberos, nunc in orientem Parthos, Arabas atque Iudaeos cum magno sui
terrore penetrauit. 7 Primus in Hyrcanum, Rubrum et Arabicum mare usque
peruenit. 8 Moxque diuiso orbis imperio, cum Crassus Syriam,
Caesar Galliam, Pompeius urbem obtineret, post caedem Crassi Caesarem dimittere
exercitum iussit. 9 Cuius infesto aduentu urbe pulsus, in Pharsalia
uictus ad Ptolomaeum Alexandriae regem confugit. Eius imperio ab Achilla et
Potino satellitibus occisus est.
(Huius latus
sub oculis uxoris et liberorum a Septimio, Ptolomaei praefecto, mucrone
confossum est. Iamque defuncti caput
gladio praecisum, quod usque ad ea tempora fuerat ignoratum. Truncus Nilo
iactatus a Seruio Codro rogo inustus humatusque est inscribente sepulcro: Hic
positus est Magnus. Caput ab Achilla, Ptolomaei satellite, Aegyptio uelamine
inuolutum cum anulo Caesari prasentatum est; qui non continens lacrimas illud
plurimis et pretiosissimis odoribus cremandum curauit.)
|