Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus (Aurelius Victor?)
De viris illustribus

IntraText CT - Text

  • 82
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

82.1 Marcus Brutus, auunculi Catonis imitator, Athenis philosophiam, Rhodi eloquentiam didicit. 2 Cytheridem mimam cum Antonio et Gallo amauit. 3 Quaestor <CAESARI>in Galliam proficisci noluit, quod is bonis omnibus displicebat. 4 Cum Appio socero in Cilicia fuit, et cum ille repetundarum accusaretur, ipse ne uerbo quidem infamatus est. 5 Ciuili bello a Catone ex Cilicia retractus Pompeium secutus est, quo uicto ueniam a Caesare accepit et proconsul Galliam rexit; tamen cum aliis coniuratis in curia Caesarem occidit. 6 Et ob inuidiam ueteranorum in Macedoniam missus, ab Augusto in campis Philippiis uictus Stratoni ceruicem praebuit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License