Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Auctor incertus (Aurelius Victor?) De viris illustribus IntraText CT - Text |
|
|
84.1
Sextus Pompeius, in Hispania apud Mundam uictus, amisso fratre, reliquiis exercitus
collectis Siciliam petiit, ubi ruptis ergastulis mare obsedit. 2 Interceptis commeatibus
Italiam uexauit; et cum mari feliciter uteretur, Neptuni se filium professus
est eumque bobus auratis et equo placauit. 3 Pace facta epulatus in
naui cum Antonio et Caesare non inuenuste ait: Hae sunt meae carinae; quia
Romae in Carinis domum eius Antonius tenebat. 4 Rupto per eundem
Antonium foedere Sextus ab Augusto per Agrippam nauali proelio uictus in Asiam
fugit, ubi ab Antonianis militibus occisus est. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |