85.1 Marcus Antonius, in
omnibus expeditionibus Iulio Caesari comes, Lupercalibus diadema ei imponere
tentauit, mortuo diuinos honores decreuit. 2 Augustum
perfidiose tractauit, a quo apud Mutinam uictus, Perusii fame domitus in
Galliam fugit. Ibi Lepidum sibi collegam adiunxit; Brutum exercitu eius
corrupto occidit; reparatis uiribus in Italiam regressus cum Caesare in gratiam
rediit. 3 Triumuir factus proscriptionem a Lucio Caesare
auunculo suo coepit. 4 In Syriam missus bellum Parthis intulit, a quibus
uictus uix tertiam partem de quindecim legionibus in Aegyptum perduxit; ibi
Cleopatrae amore deuinctus in Actiaco litore ab Augusto uictus est. 5
In Alexandriam regressus, cum habitu regio in solio regali sedisset, necem sibi
ipse consciuit.
|