8.1 Tarquinius Superbus cognomen
moribus meruit. Occiso Seruio Tullio regnum sceleste occupauit. 2 Tamen bello strenuus
Latinos Sabinosque domuit; Suessam Pometiam Etruscis eripuit; Gabios per Sextum
filium simulato transfugio in potestatem redegit et ferias Latinas primas
instituit. †Ludos in circo et cloacam maximam fecit, ubi totius populi uiribus
usus est, unde illae fossae Quiritium sunt dictae. 4 Cum Capitolium
inciperet, caput hominis inuenit, unde cognitum eam urbem caput gentium
futuram. 5 Et cum in obsidione Ardeae filius eius Lucretiae
stuprum intulisset, cum eo in exilium actus ad Porsennam, Etruriae regem,
confugit, cuius ope regnum retinere tentauit. 6 Pulsus Cumas
concessit, ubi per summam ignominiam reliquum uitae tempus exegit.
|