18.1 Menenius Agrippa cognomento
Lanatus dux electus aduersus Sabinos de his triumphauit. 2 Et cum populus a
patribus secessisset, quod tributum et militiam toleraret, nec reuocari posset,
Agrippa apud eum: Olim, inquit, humani artus, cum uentrem otiosum cernerent, ab
eo discordarunt et suum illi ministerium negauerunt. 3 Cum eo pacto et ipsi
deficerent, intellexerunt uentrem acceptas cibos per omnia membra disserere et
cum eo in gratiam redierunt. 4 Sic senatus et populus quasi unum corpus
discordia pereunt, concordia ualent. 5 Hac fabula populus regressus
est. 6
Creauit tamen tribunos plebis, qui libertatem suam aduersum nobilitatis
superbiam defenderent. 7 Menenius autem tanta paupertate decessit, ut eum
populus collatis quadrantibus sepeliret, locum sepulcro senatus publice daret.
|