23.1
Furius Camillus cum Faliscos obsideret ac ludi litterarii magister principum
filios ad eum adduxisset, uinctum eum iisdem pueris in urbem redigendum et
uerberandum tradidit. 2 Statim Falisci se ei ob tantam iustitiam dediderunt. 3
Veios hieme obsidio domuit deque his triumphauit. 4
Postmodum crimini datum, quod albis equis triumphasset et praedam inique
diuisisset: die dicta ab Apuleio Saturnino tribune plebis damnatus Ardeam
concessit. 5 Mox cum Galli Senones relictis ob sterilitatem agris
suis Clusium Italiae oppidum obsiderent, missi sunt Roma tres Fabii, qui Gallos
monerent, ut ab oppugnatione desisterent. 6 Ex his unus
contra ius gentium in aciem processit et ducem Senonum interfecit. 7
Quo commoti Galli petitis in deditionem legatis nec impetratis Romam petierunt
et exercitum Romanum apud Alliam fluuium ceciderunt, die XVI Kal. Auguste qui
dies inter nefastos relatus, Alliensis dictus. 8
Victores Galli urbem intrauerunt, ubi nobilissimos senum in curulibus et
honorum insignibus primo ut deos uenerati, deinde ut homines despicati
interfecere. 9 Reliqua iuuentus cum Manlio in Capitolium fugit, ubi
obsessa Camilli uirtute est seruata. Qui absens dictator dictus collectis reliquiis
Gallos improuisos internecione occidit. 10 Populum Romanum migrare
Veios uolentem retinuit. Sic et oppidum ciuibus et ciues oppido reddidit.
|