60.1
Lucius Mummius, deuicta Achaia Achaicus dictus, consul aduersum Corinthios
missus uictoriam alieno labore quaesitam intercepit. 2
Nam cum illos Metellus Macedonicus apud Heracleam fudisset et duce Critolao
priuasset, cum lictoribus et paucis equitibus in Metelli castra properauit et
Corinthios apud Leucopetram uicit duce Diaeo, qui domum refugit eamque
incendit, coniugem interfecit et in ignem praecipitauit, ipse ueneno interiit. 3
Mummius Corinthum signis tabulisque spoliauit; quibus cum totam replesset
Italiam, in domum suam nihil contulit.
|