61.1
Quintus Caecilius Metellus, domita Macedonia Macedonicus dictus, praetor
Pseudophilippum, qui idem Andriscus dictus est, uicit. 2
Achaeos bis proelio fudit triumphandos Mummio tradidit. 3
Inuisus plebi ob nimiam seueritatem et ideo post duas repulsus consul aegre
factus Arbacos in Hispania domuit. 4 Apud Contrebiam
oppidum cohortes loco pulsas redire et locum recipere iussit. 5
Cum omnia proprio et subito consilio ageret, amico cuidam, quid acturus esset,
roganti: Tunicam, inquit, meam exurerem, si eam consilium meum scire
existimarem. 6 Hic quattuor filiorum pater supremo tempore humeris
eorum ad sepulcrum latus est; ex quibus tres consulares, unum etiam
triumphantem uidit.
|