82.1 Marcus Brutus,
auunculi Catonis imitator, Athenis philosophiam, Rhodi eloquentiam didicit. 2 Cytheridem mimam
cum Antonio et Gallo amauit. 3 Quaestor <CAESARI>in Galliam
proficisci noluit, quod is bonis omnibus displicebat. 4 Cum Appio socero
in Cilicia fuit, et cum ille repetundarum accusaretur, ipse ne uerbo quidem
infamatus est. 5 Ciuili bello a Catone ex Cilicia retractus Pompeium
secutus est, quo uicto ueniam a Caesare accepit et proconsul Galliam rexit;
tamen cum aliis coniuratis in curia Caesarem occidit. 6 Et ob inuidiam
ueteranorum in Macedoniam missus, ab Augusto in campis Philippiis uictus
Stratoni ceruicem praebuit.
|