15.1 Lucius Valerius, Volesi
filius, primo de Veientibus, iterum de Sabinis, tertio de utrisque gentibus
triumphauit. 2 Hic, quia in locum Tricipitini collegae consulem non
subrogauerat et domum in Velia tutissimo loco habebat, in suspicionem regni
affectati uenit. 3 Quo cognito apud populum questus est, quod de se tale
aliquid timuissent, et immisit, qui domum suam diruerent. 4 Secures etiam fascibus
dempsit eosque in populi contione submisit. 5 Legem de prouocatione a
magistratibus ad populum tulit. 6 Hinc Publicola dictus. Cum diem obisset, publice
sepultus et annuo matronarum luctu honoratus est.
|