IntraText CT is the hypertextualized text together with wordlists and concordances. Help: Overview - Text & search - Lists - Concordances - Glossary - For easier reading...
- Table of Contents -
Statistics and graphs (Occurrences: 30265. Words: 9384)
- EPISTOLA PRIMA AMBROSIUS apud Caesarem se, quod non venerit, excusat, et laudata ipsius humilitate, fide ac pietate, a se mitti libros petitos scribit, seque voluntati ejusdem in lucubrandis tractatibus de Spiritu sancto satisfacturum spondet.
- EPISTOLA II. CONSTANTIUM in episcopum nuper electum monet, ut ecclesiam in mari ac fluminibus regat, quid utroque significetur, promens. Hortatur ut aquas, queis populi mentes riget, colligat: et cujusmodi sermones [Col. 0879B] ejus esse, quasve illum praecipere virtutes oporteat, ubi docuit, de statera, qua sermo expendatur, tractat. Humilitatis ostensurus utilitatem, exemplum affert beati Joseph; praesentiumque vanitate, ejusdem Joseph ac David historiis demonstrata, populos ad veras opes sibi parandas excitandos tradit, Denique Ecclesiam Fori Cornelii ei commendans, de prudentia in haereticos, de justitia in vicinos, deque humanitate in servos nonnihil addit.
- 751 GRATIANI AD AMBROSIUM EPISTOLA [Col. 0875B] AMBROSIUM ad se invitat, ut se in fide de Filii ac Spiritus sancti divinitate confirmet. Librum etiam petit, cui et alium de Spiritu sancto jungi postulat.
- EPISTOLA X. [Col. 0940B] Imperatoribus de synodi convocatione gratias agit; qui ad eam convenerint, exponit; haereticorum tergiversationem, blasphemias ac pervicaciam memorat; tandem implorat fidem imperatorum, ut et eorum auctoritate exsecutioni mandentur concilii decreta, et alii nonnulli haeretici coerceantur.
- EPISTOLA XI. Imperatoribus, quid in synodo actum fuerit, significant; eosque monent, ne Ursinum sibi patiantur obrepere, ipsum turbarum auctorem, nec non infami crimine accusatum asservantes. Rogant denique ut Romani cleri, ac simul omnium incolumitati prospiciant.
- EPISTOLA XII. Aguntur imperatoribus gratiae ob restitutam Ecclesiae tranquillitatem, eisdemque episcoporum preces promittuntur. Tum nuntiatis quibusdam catholicorum discidiis, rogantur iidem principes, ut Alexandriae jubeant coire concilium, cui et auxilium suum impendere non dedignentur, magnum episcopis collaturi beneficium.
- EPISTOLA XIII. [Col. 0950A] Actis Theodosio gratiis de restitutis in basilicas orthodoxis, et dolore suo propter Ecclesiae turbas significato, episcopum Antiochiae mortuo Meletio subrogatum queritur: et ut Nectarius Constantinopoli post Maximum ordinatus loco cedat, vel de utriusque ordinatione in synodo Romae pronuntietur, petit.
- EPISTOLA XIV. THEODOSIO quod restituendae inter orientalem atque occidentalem Ecclesiam unitati operam dedisset, commendato, episcopi cur de ea re superiorem scripserint epistolam, exponunt: addunt curae etiam sibi [Col. 0953C] fuisse ut fautores Apollinaris condemnarentur: postremo nec se Concilium petendo injuriam cuipiam intulisse, nec a majorum instituto usquam defecisse asserunt.
- EPISTOLA XVII. Imperatorum esse religionem tueri: nec ab eis instaurationem superstitionis postulandam. Nullam ergo illorum habendam rationem a quibus quidpiam contra fidei christianae decus flagitatur. Falso petitionem senatus nomine oblatam esse, cum ei christiani senatores non consenserint. De hoc referri oportere ad Theodosium, et ad episcopos: Valentinianum, si privilegia infidelibus concesserit, ab Ecclesia rejiciendum, sed et fratris ac patris memoriae irrogaturum injuriam, de qua graviter expostulantes, inducuntur.
- RELATIO SYMMACHI URBIS PRAEFECTI Imperatoribus supplicat senatus nomine, ut veteres religiones instaurentur, ac reparetur ara Victoriae, ut ad eam jusjurandum exigatur more antiquo; non enim superiores principes in eo imitandos, quod eam sustulere, sed in eo quod alios ritus non sustulerunt. Hoc ab eis Romam poscere, et profecto sine damno aerarii concedi posse: iniquum autem illud habendum, quod bona sibi legata Vestales sacrificique adire prohibeantur: quam rem dii ulti dicuntur immissa [Col. 0966B] fame. Negat denique dicendum, quod petit, sumptum publicum: et orationem cohortando imperatores ad postulata sibi praestanda claudit.
- EPISTOLA XVIII. Relationi Symmachi respondet AMBROSIUS, et post conciliatam sibi VALENTINIANI benevolentiam, tria in eadem relatione praecipua capita aggreditur. Nam [Col. 0972A] prosopopoeiae qua Roma priscos suos ritus poscere fingebatur, alia ejusdem Romae contraria efflagitantis opponitur, cum Vestalibus et sacrificulis virgines sacrae et Christi sacerdotes comparantur, ac tandem quod sublatas illas ceremonias famem ultam fuisse dictitabatur, id vanum esse invictissimis argumentis demonstratur.
- EPISTOLA XXI. Excusat Ambrosius quod vocatus non venerit ad consistorium, asserens in causa fidei vel ecclesiastica judicare nisi sacerdotes neminem debere; nec se in [Col. 1003A] eo contumacem, quod injuriam ordint suo non inurat. Addit Auxentium forte Judaeos aut infideles electurum judicum loco, id est, Christi inimicissimos: nec recusare quominus in Ecclesia vel in synodo de his disputaret: haec demum se coram fuisse dicturum, nisi a coepiscopis et populo esset prohibitus.
- SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS TRADENDIS. Populi ob imperialem jussum sollicitudinem levaturus, responsum suum exponit, additque ad consistorium se non ivisse, quod basilicae traditionem esset veritus. [Col. 1007B] Tum adversariis ad disceptandum in Ecclesia provocatis, negat se armis exterreri: suoque de sacris vasis responso memorato, paratum se ad certamina esse testatur. Eludi non posse Dei decretum, nec praesidium ipsius superari, sed in servis suis pati eumdem velle. Cum ipse antea non fuerit captus, liquere quam inaniter haeretici tumultuentur. Deinde ubi Nabuthae historiam, et Christi ingressum in Jerusalem rei praesenti accomodavit, Auxentii perstringit crudelem legem, solutisque Arianorum objectionibus, libenter se coram populo disputaturum praedicat: Auxentium vero jam a paganis, quos in judices elegerat, damnatum, sicut et a Paulo et Christo ipso. Quod idem haereticus ad Caesarem provocaret, eum oblitum anni superioris: et [Arianos], dum servis [Col. 1007C] Christi conflant invidiam, multo pejores esse Judaeis: Ecclesiam enim non Caesaris, sed Christi praeferre imaginem. Sub quae ubi pauca de suo responso et hymnis adjecit, se non inobedientem, at imperatorem Ecclesiae filium, et Auxentium plusquam Judaeum esse declarat.
- EPISTOLA XX. Narrat sorori quae Mediolani per dies aliquot propter basilicam, quam Ariani petebant evenere, quomodo a Valentiniani ministris ipse fuerit compellatus, populus autem reclamaverit: deinde quomodo missis decanis ad basilicam invadendam, raptus fuerit a populo Castulus Arianus, cujus occasione, licet sua ipsius cura liberati variae secutae sunt condemnationes; post quae iterum interpellatus imperatoris nomine sanctus praesul magna constantia respondet. Addit postridie occupata basilica, milites se ad catholicos [Col. 0994B] transituros promisisse, nec populum de fortitudine quidquam remisisse: tentationes Job et maxime quas a muliere passus legitur, huic tempori accommodatas: interim liberatam basilicam, sed notarium sibi dura nuntiasse, quibus neutiquam motus fuerit: postremo prophetiae Jonae ad res praesentes adaptationem, populi ob liberatam basilicam, et multam mercatoribus remissam gaudium, verba Valentiniani ad comites, et suum ad Calligoni minas responsum subdit.
- EPISTOLA XXIV. Exposito cur legationis suae rationem reddat, quomodo in consistorium ingredi coactus, Maximi osculum recusaverit; et accusationes quibus hic ab eo se deceptum, et a Bautone immissos imperio barbaros criminabatur, in ipsum retorserit, narrat. Tum ubi retulit, qua libertate Valentiniani clementiam ejus crudelitati opposuerit, utque Gratiani corpus redderetur, institerit, nec non post exprobratam tyranno Vallionis caedem fuerit ejectus, suam non tam de periculo suo, quam de Hygini exsilio sollicitudinem subdit.
- EPISTOLA XL. [Col. 1101B] Ab imperatore audiri se postulat, affirmans in principe laudari facilitatem; tacere se sine utriusque periculo non posse; nec regibus displicere libertatem; illum vero, quamvis pius sit, decipi posse; sententiam de synagoga reparanda esse periculosam, cum episcopum martyrio vel praevaricationi exponat. In hanc rem exemplo Juliani proposito, rescripti causae refelluntur, maxime quod Judaei plures usserint ecclesias. Hinc agitur de Valentinianorum, qui gentilibus pejores declarantur, fano, ac donariis, quae dicebantur sublata, extenuatis, januam ad calumnias Judaeis aperiri, triumphumque de Christo dari demonstratur. Hac de re allegorica instituitur Domini expostulatio; postquam deterretur Maximi exemplo Theodosius, neve Judaeos aut haereticos ulcisci velit, admonitus, [Col. 1101C] denuo stimulatur ad clementiam.
- EPISTOLA LI. Adventum ejus non ingrato affectu se declinare, sed ne tacere cogeretur, aut offensionis causam praeberet. Iracundum esse Theodosium, sed ex se placabilem: ne igitur eum commoveret, valetudinem excusasse. Ingemuisse episcopos caedem Thessalonicensem, proinde in eluenda illa sanctorum imitandam poenitentiam, [Col. 1160A] sine qua peccatum non tollitur. Diabolum qui ei inviderit, vincendum. Non audere se, illo praesente, offerre sacrificium, a quo etiam divinitus fuerit deterritus: at ipsam poenitentiam sacrificium esse. Quod factum ejus non praeverterit, dolere se, quippe qui eum vere diligat.
- 1002 EPISTOLA LIII. Causam silentii sui aperiens, VALENTINIANI obitum maxime propter summam ejus in Deum pietatem atque in se benevolentiam luget. Deinde nuntiato ad ejusdem sepulturam sibi praesto esse marmor, ut ea sororum illius causa maturetur, suadet.
- 1010 EPISTOLA LVII. EUGENIO cur eum Mediolani non exspectaverit, explicat: deinde iis quae sub Valentiniano et Theodosio [Col. 1174C] relationis Symmachi occasione facta fuerant, recensitis, eumdem tyrannum quod sumptus idolorum templis concedendo, nec Dei timorem, nec aliorum de se existimationem ante oculos habuerit, libere arguit; oppositoque ipsius praevaricationi Hebraeorum exemplo, hanc ait fuisse causam cur ad eum non rescripserit; se tamen in posterum libertate, quam apud alios principes adhibuerit, cum eodem usurum.
- EPISTOLA LXI. Cur Mediolano secesserit, ac mature eodem redierit, declarato, gratiisque Deo propter opem THEODOSIO praestitam actis, voluntati ejusdem principis obsecuturum se pollicetur. Cujus pietatem summe commendans, ut clementia utatur petit.
- EPISTOLA LXII. Quod pridem ad THEODOSIUM non scripserit, excusat; seque ad eum mittere diaconum significans, ut ipsius preces pro quibusdam in Ecclesiae asylum receptis admittat petit.
- 1010 EPISTOLA LVII. EUGENIO cur eum Mediolani non exspectaverit, explicat: deinde iis quae sub Valentiniano et Theodosio [Col. 1174C] relationis Symmachi occasione facta fuerant, recensitis, eumdem tyrannum quod sumptus idolorum templis concedendo, nec Dei timorem, nec aliorum de se existimationem ante oculos habuerit, libere arguit; oppositoque ipsius praevaricationi Hebraeorum exemplo, hanc ait fuisse causam cur ad eum non rescripserit; se tamen in posterum libertate, quam apud alios principes adhibuerit, cum eodem usurum.
Credits
Printed source | Not available | Source of the electronic transcription | https://www.thelatinlibrary.com/ | ETML tagging | IntraText editorial staff |
|