EPISTOLA PRIMA
AMBROSIUS apud Caesarem se, quod non venerit, excusat, et
laudata ipsius humilitate, fide ac pietate, a se mitti libros petitos scribit,
seque voluntati ejusdem in lucubrandis tractatibus de Spiritu sancto
satisfacturum spondet.
Beatissimo augusto GRATIANO, et christianissimo
principi AMBROSIUS episcopus.
[Col. 0876C]
1. Non mihi affectus defuit, christianissime
principum; nihil enim habeo, quod hoc verius et gloriosius [Col. 0877A] dicam:
non, inquam, mihi affectus defuit, sed affectum verecundia retardavit, quominus
clementiae tuae occurrerem. Revertenti tamen si non occurri vestigio, occurri
animo, occurri voto, in quo majora sunt officia sacerdotis. Occurri, dico?
Quando enim abfui, quem toto sequebar affectu, cui sensu ac mentibus
inhaerebam? Et certe major animorum praesentia est. Tuum quotidianum iter
legebam, nocte ac die in tuis castris cura et sensu locatus, orationum excubiis
praetendebam: et si invalidus merito, sed affectu sedulus.
753 2. Et
haec quidem cum pro tua salute deferebamus, pro nobis faciebamus. Nihil hic
adulationis est, quam tu non requiris, ego alienam nostro duco officio: sed
plurimum gratiae, quam dedisti. Scit ipse nostri arbiter, quem fateris, et in
quem [Col. 0877B] pie credis, refici viscera mea tua fide, tua salute,
tua gloria: meque non solum officio publico debitas pendere preces, sed etiam
amore privato. Reddidisti enim mihi quietem Ecclesiae, perfidorum ora, atque
utinam et corda, clausisti: et hoc non minore fidei, quam potestatis
auctoritate fecisti.
3. Nam quid de litteris
recentibus loquar? Scripsisti tua totam epistolam manu; ut ipsi apices fidem
tuam pietatemque loquerentur. Sic Abraham sua manu quondam vitulum occidit (Gen.
XVIII, 7), ut hospitibus epulantibus ministraret: nec in ministerio
religioso aliorum adjumenta quaesivit. Sed ille privatus aut Domino et angelis,
aut Domino in angelis deferebat: tu, Imperator, dignatione regali honoras
infimum sacerdotem. Sed Domino defertur, cum servulus honoratur; ipse enim
dixit: Quod uni horum minimorum fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 10).
4. At ego humilitatem tantummodo praedico in
imperatore sublimem, ac non amplius fidem quam vere conscia meriti tui mente
dixisti, quam docet [Col. 0877C] te ille, quem non negas? Quis enim
alius docere te [Col. 0878A] potuit, ut ei non objicias, quam in te
vides, creaturam? Nihil moralius, nihil expressius dici potuit; creaturam enim
Christum dicere, pro objectu contumeliae est, non pro confessione reverentiae.
Deinde quid tam insolens, quam id eum existimare, quod nos sumus? Docuisti
igitur me, a quo te discere velle profiteris: nihil tale adhuc legi, nihil tale
audivi.
5. Quam pium autem illud, quam admirabile, quod in Deo
non vereris invidiam! De Patre remunerationem pro Filii amore praesumis, et
laudando Filium, non ei te posse aliquid addere profiteris: sed velle ut etiam
Patri te Filii praedicatione commendes. Quod utique solus te docuit ille, qui dixit: Qui me diligit, diligetur a Patre meo (Joan. XIV, 21).
6. Addidisti ad haec,
quia tu infirmus et fragilis [Col. 0878B] non te talem laudatorem
putabas, ut divinitatem verbis augeas: sed quantum possis praedices, 754
non quantum est ipsa divinitas. Haec infirmitas in Christo fortior est, sicut
et Apostolus dixit: Cum infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10).
Haec humilitas excludit fragilitatem.
7.Veniam plane, et
festinabo, ut jubes; ut haec praesens audiam, ut haec praesens legam, cum ex
tuo ore procedunt. Misi autem duos libellos, quorum jam, quia tuae clementiae
sunt probati, periculum non verebor: de Spiritu vero interim veniam scriptioni
peto; quoniam quem judicem mei sim sermonis habiturus, agnovi.
8. Interim tamen
sententia et fides tua de Domino et Salvatore deprompta de Dei Filio, redundat
ad assertionem uberrimam, per quam sancti quoque Spiritus divinitas sempiterna
credatur; ut non ei objicias, quam in te vides creaturam, nec Deum Patrem
Domini nostri Jesu Christi Spiritui suo existimes invidere. Quod enim creaturae
caret communione, [Col. 0878C] divinum est.
[Col. 0879A] 9. Si Dominus faverit,
huic etiam clementiae tuae satisfaciam voluntati; ut cujus accepisti gratiam,
eum plane in Dei gloria praeeminentem suo nomine aestimes honorandum.
10. Beatissimum te et
florentissimum Deus omnipotens Pater Domini nostri Jesu Christi tueri aetate
prolixa, et regnum tuum in summa gloria, et pace perpetua confirmare dignetur,
domine Imperator auguste, divino electe judicio, principum gloriosissime.
|