Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Ambrosius
Epistulae variae

IntraText CT - Text

  • 751 GRATIANI AD AMBROSIUM EPISTOLA [Col. 0875B] AMBROSIUM ad se invitat, ut se in fide de Filii ac Spiritus sancti divinitate confirmet. Librum etiam petit, cui et alium de Spiritu sancto jungi postulat.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

751 GRATIANI AD AMBROSIUM EPISTOLA

[Col. 0875B]

AMBROSIUM ad se invitat, ut se in fide de Filii ac Spiritus sancti divinitate confirmet. Librum etiam petit, cui et alium de Spiritu sancto jungi postulat.

AMBROSIO religioso sacerdoti omnipotentis Dei GRATIANUS AUGUSTUS.

1. Cupio valde ut quem recordor absentem, et cum quo mente sum, cum eo etiam corpore sim praesenti. Festina igitur ad me, religiose Dei sacerdos, ut doceas doctrinam vere credentem: non quod contentioni studeam, aut velim magis Deum verbis quam mente complecti; sed ut magis aperto pectori revelatio divinitatis insidat.

2. Docebit enim me ille, quem non nego, quem fateor Deum ac Dominum esse meum, non ei objiciens, [Col. 0875C] quam in me video, creaturam, qui Christo nihil me addere posse confiteor; velle tamen ut etiam Patri me commendem, Filium praedicando Non ego in Deo verebor invidiam: non me talem [Col. 0876B] laudatorem putabo, qui divinitatem verbis augeam. Ego infirmus et fragilis, quantum possum, praedico: non quantum est ipsa divinitas.

3. Rogo te ut mihi des ipsum tractatum, quem dederas, augendo illic de Spiritu sancto fidelem 752 disputationem: Scripturis atque argumentis Deum esse convincas. Divinitas te servet per multos annos, parens, et cultor Dei aeterni, quem colimus, Jesu Christi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License