EPISTOLA X.
[Col. 0940B] Imperatoribus de synodi convocatione gratias
agit; qui ad eam convenerint, exponit; haereticorum tergiversationem,
blasphemias ac pervicaciam memorat; tandem implorat fidem imperatorum, ut et
eorum auctoritate exsecutioni mandentur concilii decreta, et alii nonnulli
haeretici coerceantur.
Imperatoribus clementissimis et christianis,
beatissimisque principibus GRATIANO, VALENTINIANO et THEODOSIO, sanctum
Concilium quod convenit Aquileiae.
1. Benedictus Deus Pater Domini nostri Jesu Christi,
qui vobis Romanum imperium dedit, et benedictus Dominus noster Jesus Christus
unigenitus Dei Filius, qui regnum vestrum sua pietate custodit, [Col. 0940C]
apud quem gratias agimus vobis, clementissimi principes, quod et fidei
vestrae studium probavistis, qui ad removendas altercationes congregare
studuistis sacerdotale Concilium, et episcopis dignatione vestra
honorificentiam reservastis; ut nemo deesset volens, nemo cogeretur invitus.
2. Itaque juxta mansuetudinis vestrae praeceptum
convenimus sine invidia multitudinis, et cum affectu disceptationis: nec ulli
de haereticis episcopi sunt reperti, nisi Palladius et Secundianus, nomina
vetustae perfidiae, propter quos congregari concilium postulabant de extrema
orbis parte Romani. Ecce nullus senectutis 807 gravatus annis, cujus vel
sola esset reverenda canities, de ultimo sinu maris Oceani venire compulsus
est, et concilio nihil defuit: [Col. 0940D] nullus debile corpus
trahens, jejuniorum stipendiis oneratum, itineris est coactus injuria
fortitudinis amissae damna deflere; nullus postremo pauperiem in sacerdotibus
gloriosam subsidio veniendi destitutus ingemuit. Unde completum est in te,
clementissime [Col. 0941A] principum Gratiane, quod Scriptura divina
laudavit: Beatus
qui intelligit super egenum et pauperem
(Psal. XL, 2).
3. Quam vero grave fuisset propter duos tantum in
perfidia cariosos sacerdotes toto orbe essent Ecclesiae summis sacerdotibus
destitutae! Qui etiamsi venire propter prolixitatem itineris nequiverint, tamen
omnes prope ex omnibus provinciis occidentalibus, missis adfuere legatis, et
attestationibus evidentibus id se tenere, quod nos asserimus, et in tractatu
Nicaeni congruere concilii designarunt, sicut subjecta declarant. Ubique ergo
nunc pro vestro imperio concinunt vota populorum, nec tamen arbitrio vestro
fidei assertores defuerunt. Nam licet evidentia essent praescripta majorum, a
quibus impium [Col. 0941B] est et sacrilegum deviare; tamen disceptandi
obtulimus facultatem.
4. Ac primo principium ipsum obortae discussimus
quaestionis, atque Arii epistolam putavimus esse recitandam, qui auctor Arianae
haeresis invenitur, unde et haeresis nomen accepit; ea videlicet et gratia, ut
quoniam Arianos se negare consueverant, Arii blasphemias aut incusando
damnarent, aut astruendo defenderent, aut certe non recusarent nomen ejus,
cujus impietatem perfidiamque sequerentur. Sed quia auctorem suum nec damnare
poterant, nec probare volebant; cum ipsi ad disceptandum ante triduum
provocassent loco et tempore constituto, non exspectata conventione,
prodiissent, subito qui dixerant se quia christiani essent facile [Col.
0941C] probaturos (quod nos libenter accepimus, et optavimus ut probarent),
fugere congressum illico et disceptationem declinare coeperunt.
5. Multus tamen nobis cum his sermo fuit, propositae
divinae in medio Scripturae, disceptandi de primo ortu diei in horam septimam
copia data, delata patientia. Atque utinam pauca dixissent, vel certe quae audivimus,
possemus abolere! Nam sacrilegis vocibus cum Arius solum Patrem sempiternum,
solum bonum, solum verum Deum, solum immortalitatem habentem, solum sapientem,
solum 808 potentem dicendo, expertem horum Filium impia commonitione
voluisset intelligi; isti Arium [Col. 0942A] potius sequi, quam
sempiternum Deum Dei Filium, et verum Deum, et bonum Deum, et sapientem, et
potentem, et immortalitatem habentem voluerunt fateri. Multas horas frustra consumpsimus. Crescebat illorum
impietas, nec corrigi ullo poterat modo.
6. Denique cum viderent se Arii epistolae sacrilegiis
perurgeri (quam ideo subdidimus, ut eam etiam vestra clementia perhorresceret),
resilientes de media epistolae lectione, petierunt ut eorum propositis
responderemus. Quamquam non esset ordinis neque rationis, ut proposita
interrumperemus; responsumque esset a nobis ut damnarent Arii impietates, et de
quibus vellent, ordine, locoque servato, eorum intentionibus responderemus:
tamen acquievimus [Col. 0942B] praeposterae voluntati. Ibi tum Evangelii scripta
falsantes, proposuerunt nobis, dixisse Dominum: Qui me misit, major me est; cum
aliter scriptum doceat series Scripturarum.
7. Redarguti de falsitate
sunt, ut faterentur; nec tamen ratione correcti. Nam cum diceremus secundum
carnis susceptionem minorem Patre suo Filium dici, secundum divinitatem autem
pro testimoniis Scripturarum parem Patri et aequalem probari, nec posse ibi
esse discretionis gradus alicujus, aut magnitudinis, ubi esset unitas
potestatis; non solum illi noluerunt emendare errorem, sed etiam vesaniam
augere coeperunt, ut et subjectum secundum divinitatem dicerent Filium, quasi
ulla Dei secundum divinitatem et majestatem suam possit esse [Col. 0942C] subjectio.
Mortem denique ejus non ad sacramentum nostrae salutis, sed ad infirmitatem
quamdam divinitatis referunt.
8. Horremus,
clementissimi principes, tam dira sacrilegia, pravosque doctores; et ne
ulterius populos deciperent quos tenebant, sacerdotio putavimus abdicandos;
quoniam subditi libelli impietatibus concinebant. Neque enim dignum est ut ejus
sacerdotium sibi vindicent, quem negarunt. Vestram fidem, vestram gloriam
deprecamur, ut reverentiam imperii vestri deferatis auctori, censeatisque
impietatis assertores, et adulteros veritatis, datis apicibus clementiae
vestrae ad judicia competentia, ab Ecclesiae [Col. 0943A] arcendos esse
liminibus, et ut in damnatorum locum per nostrae parvitatis legatos sancti
subrogentur sacerdotes.
9. Attalum quoque
presbyterum de praevaricatione confessum, et Palladii sacrilegiis inhaerentem, 809
parilis sententia comprehendit. Nam quid de magistro ejus Juliano Valente
dicamus? qui cum esset proximus, declinavit sacerdotale concilium; ne eversae
patriae, proditorumque civium praestare causas sacerdotibus cogeretur. Qui
etiam torquem, ut asseritur, et brachiale, Gothica profanatus impietate, more
indutus gentilium, ausus sit in conspectu exercitus prodire Romani: quod sine
dubio non solum in sacerdote sacrilegium, sed etiam in quocumque christiano
est; etenim abhorret a more [Col. 0943B] Romano. Nisi forte sic solent
idololatrae sacerdotes prodire Gothorum.
10. Moveat pietatem
vestram sacerdotale nomen, quod ille sacrilegus infamat; qui etiam suorum
vocibus, si qui tamen superesse possunt, nefandi sceleris arguitur. Certe domum
repetat suam, non contaminet florentissimae Italiae civitates, qui nunc
illicitis ordinationibus consimiles sui sociat sibi, et seminarium quaerit suae
impietatis atque perfidiae per quosque perditos derelinquere; qui episcopus
esse nec coepit. Nam primo Patavione superpositus fuerat sancto viro Marco,
admirabilis memoriae sacerdoti; sed posteaquam deformiter dejectus a plebe est,
qui Patavione esse non potuit, is nunc Mediolani post eversionem patriae,
dicamus proditionem, [Col. 0943C] inequitavit.
11. Super omnibus ergo pietas vestra nobis consulere [Col.
0944A] dignetur; ne nos obtemperantes vestrae tranquillitatis statutis, frustra
convenisse videamur. Non solum enim cavendum est, ne nostra, sed etiam vestra
decreta infamentur. Petimus igitur ut legatos concilii, sanctos viros aeque
clementia vestra audire dignetur, et cum effectu eorum quae poscimus, maturius
redire praecipiat; ut mercedem recipiatis a Domino Deo Christo, cujus ecclesias
ab omni sacrilegorum labe purgastis.
12. Photinianos quoque, quos et superiori lege
censuistis nullos facere debere conventus, et eam quae de sacerdotum concilio
data est congregando, removistis; petimus, ut quoniam in Sirmiensi oppido adhuc
conventus tentare cognovimus, clementia vestra, interdicta etiam nunc coitione,
reverentiam [Col. 0944B] primum Ecclesiae 810 catholicae, deinde
etiam legibus vestris deferri jubeatis; ut et vos, Deo praesule, triumphetis,
qui paci Ecclesiarum quietique consulitis.
|