EPISTOLA XI.
Imperatoribus, quid in
synodo actum fuerit, significant; eosque monent, ne Ursinum sibi patiantur
obrepere, ipsum turbarum auctorem, nec non infami crimine accusatum
asservantes. Rogant denique ut Romani cleri, ac simul omnium incolumitati
prospiciant.
Imperatoribus clementissimis, et principibus
christianis, gloriosissimis ac beatissimis GRATIANO, VALENTINIANO, et THEODOSIO
Concilium quod convenit Aquileiae.
[Col. 0944C]
1. Provisum est quidem, clementissimi principes, [Col.
0945A] vestrae tranquillitatis statutis, ne Arianorum perfidia possit
ulterius vel latere, vel serpere; etenim effectum concilii decretis putamus
minime defuturum: nam quantum ad partes spectat occidentis, duo tantum reperti
sunt, qui auderent profanis et impiis vocibus obviare concilio, vix angulum
Ripensis Daciae turbare consueti.
2. Aliud est quo magis
angimur, de quo, quoniam convenimus, fuit rite tractandum; ne posset totum
corpus Ecclesiae toto orbe diffusum, et universa turbare. Nam licet frequenter
convenerimus Ursinum non potuisse obrepere pietati vestrae (quamvis quietum
nihil esse patiatur, et inter tot bellicas necessitates obreptio importuna
tentetur), tamen ne sancta mens vestra, animique tranquillitas, [Col. 0945B]
quae omnibus consulere gestit, importuni hominis simulata adulatione
flectatur, deprecandos vos et obsecrandos, si dignanter ducitis, aestimamus,
non solum praecaventes futura, sed etiam praeterita, quae jam ipsius temeritate
gesta sunt, perhorrescentes. Nam si aliquam viam nactus fuerit audaciae, quid
non ille confundat?
3. Sed si unius miseratio
vos inflectere potest, multo magis vos precatio omnium moveat sacerdotum. Quis
enim nostrum ei communionis societate jungetur, cum indebitum sibi gradum
usurpare conatus sit, nec jure ad eum potuerit pervenire; et quem importune
affectavit, importunissime 811 repetere moliatur? Turbarum toties
damnatus, incedit adhuc quasi praeteritis non perhorrescendus [Col. 0945C] exemplis.
Qui plerumque (sicut in hoc concilio cognovimus, et vidimus) cum Arianis
copulatus atque conjunctus erat eo tempore, quo turbare Mediolanensem Ecclesiam
coetu detestabili moliebatur cum Valente: nunc ante Synagogae fores, nunc in
Arianorum domibus miscens occulta concilia, et suos eis jungens; et quoniam
ipse aperte in eorum congregationes [Col. 0946A] prodire non poterat,
instruens et informans quemadmodum pax Ecclesiae turbaretur: quorum furore
respirabat, quod eorum posset fautores et socios emereri.
4. Cum igitur scriptum
sit: Haereticum post unam correptionem devita (Tit. III, 10);
cum et alius vir sancto locutus Spiritu, dixerit declinandas hujusmodi bestias,
nec salutatione recipiendas (II Joan. 10), neque congressu: quomodo
fieri potest, ut eum quem societati eorum insertum vidimus, non etiam
assertorem perfidiae judicemus? Quid etiam si deforet? tamen totius orbis
Romani caput Romanam Ecclesiam, atque illam sacrosanctam Apostolorum fidem, ne
turbari sineret, obsecranda fuit clementia vestra; inde enim in omnes venerandae
communionis [Col. 0946B] jura dimanant. Et ideo petimus et rogamus ut
obrependi ei adimere dignemini facultatem.
5. Scimus clementiae
vestrae sanctum pudorem; ne auditu vestro indigna ingerat, non aliena ab
officio et nomine sacerdotis interstrepat, non inverecunda vobis loquatur: quem
cum habere oportuerit testimonium etiam ab his qui foris sunt (I Tim. III, 7),
quali testimonio et cives proprii prosecuti sunt, clementia vestra meminisse
dignetur. Pudet enim dicere, inverecundum est recensere quam turpis fama ejus
convicio sauciaverit. Quo saltem pudore constrictus conticescere debuisset; et
si haberet aliquam conscientiam sacerdotis, pacem Ecclesiae, concordiamque
ambitioni suae et studio praeoptaret. Verum longe alienus ab omni verecundia,
per abscissum [Col. 0946C] hominem Paschasium, signiferum furoris sui,
missis litteris, serit turbas, gentiles 812 quosque ac perditos homines
concitare conatur.
6. Oramus igitur, ut jam
et populo Romano, qui post relationem praefecti Urbis pendet incertus, et nobis
sacerdotibus securitatem interdictam importunissimi hominis abjectione
tribuatis. Quo impetrato, [Col. 0947A] apud Deum omnipotentem Patrem, et
Christum et Dominum Deum gratias jugi continuatione celebremus.
|