EPISTOLA
XII.
Aguntur imperatoribus gratiae ob restitutam Ecclesiae tranquillitatem,
eisdemque episcoporum preces promittuntur. Tum nuntiatis quibusdam catholicorum
discidiis, rogantur iidem principes, ut Alexandriae jubeant coire concilium,
cui et auxilium suum impendere non dedignentur, magnum episcopis collaturi
beneficium.
Imperatoribus clementissimis christianisque, et
gloriosis, beatissimisque principibus GRATIANO, VALENTIANO, et THEODOSIO
sanctum Concilium quod convenit Aquileiae.
[Col. 0947B] 1.
Quamlibet etiam redundantibus gratiarum actionibus, nequaquam tamen possumus
beneficia vestrae pietatis aequare, imperatores clementissimi, atque beatissimi
et gloriosissimi principes Gratiane, Valentiniane et Theodosi dilecti Deo
Patri, et Filio ejus Domino nostro Jesu Christo. Nam cum post multa tempora, et
persecutiones varias, quas Catholicis intulerunt Ariani, maximeque [vel Lucius
ille monachorum et virginum impia caede grassatus, sed etiam Demophilus dirum
perfidiae caput, omnes Ecclesiae Dei, maxime quae per Orientem, Catholicis
restitutae sint: in Occidentalibus autem partibus vix duo haeretici, qui
obviare possint sancto concilio, sint reperti; quis est qui putet se gratiarum
vestrarum fore idoneum relatorem?
[Col. 0947C] 2.
Sed tamen etsi beneficia vestra verbis explicare non possumus, votis tamen
concilii compensare desideramus: qui licet per singulas quasque ecclesias
quotidianas apud Deum nostrum pro imperio vestro celebremus excubias; tamen
conducti in unum, quo munere 813 nihil esse pulchrius opinamur, Deo
nostro omnipotenti et pro imperio, et pro pace ac salute [Col. 0948A] vestra
gratias agimus, quod per vos nobis pax et concordia ita sit refusa.
3. Equidem per Occidentales partes duobus in angulis
tantum, hoc est, in latere Daciae Ripensis, ac Moesiae, fidei obstrepi
videbatur: quibus tandem nunc post concilii sententiam, vestrae favore
clementiae opinamur illico consulendum. Per omnes autem tractus atque regiones,
et vicorum claustra usque ad oceanum manet una et intemerata fidelium communio.
In Orientalibus autem partibus cognovimus quidem summo gaudio atque laetitia,
ejectis Arianis qui Ecclesias violenter invaserant, sacra Dei templa per solos
catholicos frequentari.
4. Sed tamen quoniam invidia diaboli numquam quiescere
solet, inter ipsos catholicos audimus crebras [Col. 0948B] dissensiones
esse, impacatamque discordiam; totoque confundimur affectu, quod innovata
pleraque comperimus, eosque gravari nunc, quos oportuit adjuvari, qui in nostra
semper communione durabant. Denique Alexandrinae Ecclesiae Timotheus episcopus,
sed et Antiochenae Paulinus, qui semper communionis nobiscum intemeratam
habuere concordiam, dissensionibus aliorum, quorum fides superioribus
temporibus haesitabat, feruntur urgeri. Quos quidem, si fieri potest, et fides
plena commendat, ad consortia nostra optamus adjungi: sed ita ut vetustae
communionis sociis sua praerogativa servetur, quorum nobis non superflua cura
est: primo omnium, quia communionis societas nullam debet habere offensam: deinde,
quia utriusque partis dudum [Col. 0948C] accepimus litteras,
praecipueque illorum, qui in Antiochena Ecclesia dissidebant.
5. Et quidem nisi hostilis impedimento fuisset
irruptio, aliquos etiam de nostro numero disposueramus illo dirigere, qui
sequestres et arbitri refundendae, si fieri posset, pacis existerent. Sed quia
studia nostra tunc temporis habere effectum per [Col. 0949A] tumultus
publicos nequiverunt, oblatas pietati vestrae opinamur preces nostras, quibus
juxta partium factum poposcimus ut altero decedente, penes superstitem
Ecclesiae jura permanerent, nec aliqua superordinatio vi attentaretur. Ideoque petimus vos,
clementissimi et christiani principes, ut et Alexandriae sacerdotum
catholicorum omnium concilium fieri censeatis, qui inter se plenius tractent
atque definiant quibus impertienda communio quibusque servanda sit.
814 6. Nam etsi Alexandrinae
Ecclesiae semper dispositionem ordinemque tenuerimus, et juxta morem
consuetudinemque majorum, ejus communionem indissolubili societate ad haec
usque tempora servemus; tamen ne aut aliqui videantur esse posthabiti, [Col.
0949B] qui etiam pacto, quod stare volumus, communionem nostram rogarunt:
aut illius pacis et societatis fidelium neglecta compendia; id obsecramus, ut
cum inter se coetu pleniore tractaverint, etiam auxilia decretis sacerdotalibus
vestrae pietatis aspirent. Et nobis deferri in notitiam censeatis; ne titubanti
nutemus affectu, sed laeti atque securi pietati vestrae apud Deum omnipotentem
agamus gratias, non solum quia exclusa perfidia est, sed quia catholicis fides
et concordia est restituta. Quod a vobis Africanae et Gallicanae Ecclesiae per
legatos obsecrant, hoc est, ut toto vobis faciatis in orbe episcopos debitores;
licet non mediocre sit debitum, quod virtuti vestrae debetur.
7. Ad deprecandam autem
clementiam vestram, [Col. 0949C] et impetranda quae poscimus, legatos
fratres et compresbyteros nostros direximus, quos petimus ut et clementer
audire dignemini, et redire maturius censeatis.
|