EPISTOLA XIII.
[Col. 0950A]
Actis Theodosio gratiis de
restitutis in basilicas orthodoxis, et dolore suo propter Ecclesiae turbas
significato, episcopum Antiochiae mortuo Meletio subrogatum queritur: et ut
Nectarius Constantinopoli post Maximum ordinatus loco cedat, vel de utriusque
ordinatione in synodo Romae pronuntietur, petit.
Beatissimo Imperatori, et clementissimo principi
THEODOSIO, AMBROSIUS et caeteri episcopi Italiae.
1. Sanctum animum tuum Deo omnipotenti pura et sincera
fide deditum sciebamus: sed recentibus cumulasti beneficiis, quod catholicos
Ecclesiis reddidisti, Imperator Auguste. Atque utinam catholicos ipsos
reverentiae veteri reddidisses, ut nihil novarent contra praescripta majorum,
nec temere vel servanda [Col. 0950B] rescinderent, vel rescindenda
servarent. Itaque dolentius forte quam inconsultius ingemiscimus, Imperator,
facilius expelli potuisse haereticos, quam inter catholicos convenire. Quanta
enim nuper confusio facta sit, explicari non potest.
2. Scripseramus dudum, ut quoniam Antiochena civitas
duos haberet episcopos, Paulinum atque Meletium, quos fidei concinere 815
putabamus, aut inter ipsos pax et concordia salvo ordine ecclesiastico
conveniret: aut certe, si quis eorum. altero superstite, decessisset, nulla
subrogatio in defuncti locum, superstite altero, gigneretur. At nunc Meletio
defuncto, Paulino superstite, quem in communione nostra mansisse consortia,
quae a majoribus inoffense ducta, testantur, contra fas atque ecclesiasticum
ordinem [Col. 0950C] in locum Meletii, non tam subrogatus, quam
superpositus asseritur.
3. Atque hoc factum allegatur consensione et consilio
Nectarii, cujus ordinatio quem ordinem habuerit, [Col. 0951A] non
videmus. Namque in concilio nuper, cum Maximus episcopus Alexandrinae Ecclesiae
communionem manere secum, lectis Petri sanctae memoriae viri litteris,
prodidisset; ejusque intra privatas aedes, quia Ariani Ecclesiae basilicas
adhuc tenebant, secretum esse, mandatoribus episcopis ordinantibus, dilucida
testificatione docuisset, nihil habuimus, beatissime principum, in quo de episcopatu
ejus dubitare possemus; cum vim sibi repugnanti a plerisque etiam de populo et
clero testatus esset illatam.
4. Tamen ne, absentibus partibus, praesumpte aliquid
definisse videremur, clementiam tuam, datis litteris, putavimus instruendam; ut
ei consuleretur ex usu publicae pacis atque concordiae; quia revera [Col.
0951B] advertebamus Gregorium nequaquam secundum traditionem patrum,
Constantinopolitanae Ecclesiae sibi sacerdotium vindicare. Nos igitur in synodo
ea, quae totius orbis 816 episcopis videbatur esse praescripta, nihil
temere statuendum esse censuimus. Adeo ipso tempore qui generale concilium
declinaverunt, Constantinopolique gessisse dicuntur; nam cum cognovissent ad
hoc partium venisse Maximum [Col. 0952A] ut causam in synodo ageret suam
(quod etiamsi indictum concilium non fuisset, jure et more majorum, sicut et
sanctae memoriae Athanasius, et dudum Petrus, Alexandrinae Ecclesiae episcopi,
et Orientalium plerique fecerunt; ut ad Ecclesiae Romanae, Italiae, et totius
Occidentis confugisse judicium viderentur); cum eum, sicut diximus, experiri
velle adversum eos, qui episcopatum ejus abnuerant, comperissent; praestolari
utique etiam nostram super eo sententiam debuerunt. Non praerogativam
vindicamus examinis, sed consortium tamen debuit esse communis arbitrii.
5. Postremo prius constare oportuit, utrum huic
abrogandum, quam alii conferendum sacerdotium videretur; ab his praesertim, a
quibus se Maximus [Col. 0952B] vel destitutum, vel appetitum injuria
querebatur. Itaque cum Maximum episcopum receperunt in communionem nostra
consortia, quoniam eum a catholicis constitit episcopis ordinatum, nec ab
episcopatus Constantinopolitani putavimus petitione removendum. Cujus
allegationem praesentibus partibus aestimavimus esse pendendam. Nectarium autem
cum nuper nostra mediocritas Constantinopoli cognoverit [Col. 0953A] ordinatum,
cohaerere communionem nostram cum Orientalibus partibus 817 non videmus;
praesertim cum ab iisdem Nectarius dicitur illico sine communionis consortio
destitutus, a quibus fuerat ordinatus.
6. Non mediocris igitur hic scrupulus. Nec quaedam nos
angit de domestico studio et ambitione contentio, sed communio soluta et
dissociata perturbat. Nec videmus eam posse aliter convenire; nisi aut is
reddatur Constantinopoli, qui prior est ordinatus: aut certe super duorum
ordinatione sit in urbe Roma nostrum Orientaliumque concilium.
7. Neque enim indignum videtur, Auguste, ut Romanae
Ecclesiae antistitis, finitimorumque et Italorum episcoporum debeant subire
tractatum, [Col. 0953B] qui unius Acholii episcopi ita exspectandum esse
putaverunt judicium, ut de Occidentalibus partibus Constantinopolim evocandum
putarent. Si
quid uni huic reservatum est, quanto magis pluribus reservandum est!
8. Nos autem a beatissimo
principe fratre tuae pietatis admoniti, ut tuae clementiae scriberemus imperio;
postulamus ut ubi una communio est, commune velit esse judicium,
concordantemque consensum.
|