EPISTOLA XIV.
THEODOSIO quod restituendae inter orientalem atque
occidentalem Ecclesiam unitati operam dedisset, commendato, episcopi cur de ea
re superiorem scripserint epistolam, exponunt: addunt curae etiam sibi [Col. 0953C] fuisse ut fautores Apollinaris
condemnarentur: postremo nec se Concilium petendo injuriam cuipiam intulisse,
nec a majorum instituto usquam defecisse asserunt.
Beatissimo imperatori, et clementissimo principi
THEODOSIO, AMBROSIUS et caeteri episcopi Italiae.
1. Fidei tuae diffusa toto orbe cognitio intimum
nostrae mentis demulsit affectum; eoque, ut haec quoque gloria tuo imperio crearetur,
quod unitatem reddidisse Occidentalium juxta atque Orientalium Ecclesiis
videreris, clementiam tuam obsecrandam [Col. 0954A] pariter, ac super
Ecclesiasticis negotiis instruendam nostris litteris aestimavimus, Imperator
tranquillissime ac fidelissime. Dolori enim erat inter Orientales atque
Occidentales interrupta sacrae communionis esse consortia.
2. Silemus jam quorum errore, quorumve delicto, ne
serere fabulas et alloquia cassa videamur. Nec nos tentasse poenitet, quod
intentatum caderet in culpam. Isto enim saepe arguebamur, quod posthabere
Orientalium societatem, et refutare gratiam videremur.
818 3.
Laborem quin etiam nobis indicendum putavimus, non pro Italia, quae jamdudum ab
Arianis quieta atque secura est, nec ulla haereticorum perturbatione vexatur:
non, inquam, pro nobis; quia [Col. 0954B] non quaerimus quae nostra
sunt, sed quae sunt omnium: non pro Gallia atque Africa, quae omnium sacerdotum
concordi societate potiuntur; sed ut ea quae communionem nostram de Orientis
parte turbaverunt, cognoscerentur in synodo, et omnis e medio scrupulus
tolleretur.
4. Non solum enim de his de quibus clementia tua
dignata est scribere, sed etiam de illis, qui dogma nescio quod, Apollinaris
asseritur, in Ecclesiam conantur inducere, nos pleraque moverunt, quae partibus
fuerant resecanda praesentibus; ut convictus in dogmate novo, et redargutus in
errore, nequaquam sub generali fidei lateret nomine: sed illico, quod doctrinae
magisterio non teneret, et officium deponeret, et vocabulum sacerdotis; nec fibrae
[Col. 0954C] aliquae posthac fallere cupientibus, et praestigiarum
commenta remanerent. Nam qui convictus non fuerit praesentibus partibus, quod
vere augusto principalique responso tua clementia definivit,referendam semper
ansulam quaestionis arripiet.
5. Eo igitur obsecravimus sacerdotale concilium, ut
nemini liceret mendacium in absentem componere, et in concilio discuteretur
quid esset in vero. Itaque non cadit in eos intentionis vel facilitatis ulla
suspicio, qui omnia praesentibus partibus observarunt.
[Col. 0955A] 6.
Sane allegata texuimus, non definiendi, sed instruendi gratia: et qui judicium
petivimus, non deferimus praejudicium. Neque ullum eorum aestimandum convicium
fuit, cum rogarentur ad concilium sacerdotes, quorum frequenter praesentior
absentia fuit, quando in commune consuluit. Neque enim vel nos aestimavimus
esse convicium, cum unus Constantinopolitanae Ecclesiae presbyter, Paulus
nomine, intra Achaiam synodum Orientalium juxta atque Occidentalium
postulaverit.
7. Advertit clementia tua
non fuisse irrationabile postulatum, quod etiam ab orientalibus est petitum. Sed quia Illyrici suspecta movetur, ideo maritima ac
tutiora quaesita sunt. Neque plane nos tamquam ex forma aliquid innovavimus:
sed sanctae memoriae [Col. 0955B] Athanasii, qui quasi columen fidei
fuit, et veteris sanctitatis patrum nostrorum in conciliis definita servantes,
non evellimus terminos, quos posuerunt patres nostri; nec haereditariae
communionis 819 jura violamus: sed debitam vestro imperio honorificentiam
reservantes, studiosos nos pacis et quietis ostendimus.
|