EPISTOLA XVII.
Imperatorum esse religionem
tueri: nec ab eis instaurationem superstitionis postulandam. Nullam ergo
illorum habendam rationem a quibus quidpiam contra fidei christianae decus
flagitatur. Falso petitionem senatus nomine oblatam esse, cum ei christiani
senatores non consenserint. De hoc referri oportere ad Theodosium, et ad
episcopos: Valentinianum, si privilegia infidelibus concesserit, ab Ecclesia
rejiciendum, sed et fratris ac patris memoriae irrogaturum injuriam, de qua
graviter expostulantes, inducuntur.
AMBROSIUS episcopus beatissimo principi, et
christianissimo imperatori VALENTINIANO.
[Col. 0961B] 1.
Cum omnes homines, qui sub ditione Romana sunt, vobis militent imperatoribus,
terrarum atque principibus, tum ipsi vos omnipotenti Deo et sacrae fidei
militatis. Aliter enim salus tuta esse non poterit, nisi unusquisque Deum
verum, hoc est, Deum christianorum, a quo cuncta reguntur, veraciter colat;
ipse enim solus verus est Deus, qui intima mente veneretur: Dii enim gentium daemonia, sicut Scriptura dicit (Psal. XCV, 5).
2. Huic igitur Deo vero
quisquis militat, et qui intimo colendum recipit affectu, non dissimulationem,
non conniventiam, sed fidei studium et devotionis impendit. Postremo si non ista, consensum saltem aliquem non
debet colendis idolis, et profanis ceremoniarum cultibus exhibere. Nemo enim
Deum fallit, [Col. 0961C] cui omnia etiam cordis occulta manifesta sunt.
3. Ergo cum a te, Imperator christianissime, fides Deo
vero sit exhibenda, cum ipsius fidei studium, cautio atque devotio, miror
quomodo aliquibus in spem venerit, quod debeas aras diis gentium tuo instaurare
praecepto, ad usus quoque sacrificiorum profanorum praebere sumptum; quod enim
jamdudum vel fisco vel arcae est vindicatum, de tuo magis conferre videbere,
quam de suo reddere.
4. Et de dispendiis queruntur, qui numquam [Col.
0962A] nostro sanguini pepercerunt, qui ipsa Ecclesiarum aedificia
subruerunt. Petunt etiam ut illis privilegia deferas, qui loquendi et docendi
nostris communem usum Juliani lege proxima denegarunt, et privilegia illa,
quibus saepe decepti sunt etiam christiani: nonnullos enim illis privilegiis
partim per imprudentiam, partim propter publicarum necessitatum molestias declinandas
irretire voluerunt; et quia non omnes fortes inveniuntur, etiam sub principibus
christianis plerique sunt lapsi.
3. Sed haec si jam sublata non essent, auferenda tuo
imperio comprobarem: at cum per 825 totum fere orbem a pluribus retro
principibus inhibita interdictaque sint, Romae autem a fratre clementiae tuae,
augustae memoriae Gratiano, fidei verae ratione [Col. 0962B] sublata
sint, et datis antiquata rescriptis; ne quaeso, vel fideliter statuta
convellas, vel fraterna praecepta rescindas. De negotiis civilibus, si quid
statuit, nemo putat esse temerandum; et praeceptum de religione calcatur.
6. Nullus obrepat juniori
aetati tuae: sive ille gentilis est, qui ista deposcit, non debet mentem tuam
vinculis suae superstitionis innectere: sed proprio studio docere et admonere
te debet, quemadmodum verae fidei studere debeas; quando ille tanto motu veri
vana defendit. Deferendum meritis clarorum virorum et ego suadeo: sed Deum
certum est omnibus praeferendum.
7. Si de re militari est
consulendum, debet exercitati in praeliis viri exspectari sententia, consilium [Col.
0962C] comprobari: quando de religione tractatus est, Deum cogita. Nullius
injuria est, cui Deus omnipotens antefertur. Habet ille sententiam suam. Invitum
non cogitis colere, quod nolit; hoc idem vobis liceat, Imperator, et
unusquisque patienter ferat, si non extorqueat imperatori, quod moleste ferret,
si ei extorquere cuperet imperator. Ipsis
gentilibus displicere consuevit praevaricantis affectus; libere enim debet
defendere unusquisque fidele mentis suae et servare propositum.
[Col. 0963A] 8.
Quod si aliqui nomine christiani tale aliquid decernendum putant, mentem tuam
vocabula nuda non capiant, nomina cassa non fallant. Quisquis hoc suadet, sacrificat,
et quisquis hoc statuit: tolerabilius tamen est unius sacrificium, quam lapsus
omnium. Totus hic christianorum periclitatur senatus.
9. Si hodie gentilis
aliquis, Imperator, quod absit, aram statueret simulacris, et eo convenire
cogeret christianos; ut sacrificantibus interessent, ut oppleret anhelitus et
ora fidelium cinis ex ara, favilla de sacrilegio, fumus ex busto: et in ea
curia sententiam diceret, ubi jurati ad aram simulacri in sententiam cogerentur
(propterea enim interpretantur aram locatam, ut ejus sacramento, ut ipsi putant,
unusquisque conventus consuleret in medium, cum [Col. 0963B] majore jam
curia christianorum numero sit referta), persecutionem esse crederet
christianus, qui cogeretur tali optione ad senatum venire: 826 quod fit
plerumque; nam et injuriis convenire coguntur. Te ergo imperatore, christiani in aram jurare cogentur? Quid est
jurare, nisi ejus quem testaris fidei tuae praesulem, divinam potentiam
confiteri? Te imperatore, hoc petitur et postulatur; ut aram jubeas elevari,
sumptum sacrificiis profanis dari?
10. Sed hoc non potest sine sacrilegio decerni; unde
rogo te ne id decernas, statuas, vel in ejusmodi decreta subscribas. Convenio
fidem tuam Christi sacerdos: omnes conveniremus episcopi, nisi incredibile hoc
et repentinum ad aures pervenisset hominum, quod tale aliquid esset vel in
consistorio [Col. 0963C] suggestum tuo, vel a senatu petitum. Sed absit ut hoc senatus
petisse dicatur: pauci gentiles communi utuntur nomine. Nam et ante biennium
ferme, cum hoc petere tentarent, misit ad me sanctus Damasus Romanae Ecclesiae
sacerdos, judicio Dei electus, libellum quem christiani senatores dederunt, et
quidem innumeri, postulantes nihil se tale mandasse, non congruere gentilium
istiusmodi petitionibus, non praebere consensum: questi etiam publice
privatimque se non conventuros ad curiam, si tale [Col. 0964A] aliquid
decerneretur. Dignum est temporibus vestris, hoc est, christianis temporibus,
ut dignitas christianis senatoribus abrogetur; quo gentilibus profanae
deferatur voluntatis effectus? Hunc libellum ego fratri clementiae vestrae
direxi; unde constitit non senatum aliquid de superstitionis impensis mandasse
legatis.
11. Sed fortasse dicatur:
Cur dudum non interfuerint senatui, cum ista peterentur? Satis loquuntur quid
velint, qui non interfuerunt: satis locuti sunt, qui apud imperatorem locuti
sunt. Et miramur tamen si privatis resistendi Romae eripiunt libertatem, qui
nolunt esse liberum tibi non jubere, quod non probas; servare, quod sentis.
12. Et ideo memor
legationis proxime mandatae [Col. 0964B] mihi, convenio iterum fidem
tuam, convenio mentem tuam; ne vel respondendum secundum hujusmodi petitionem
gentilium censeas, vel in ejusmodi responsa sacrilegium subscriptionis
adjungas. Certe refer ad parentem pietatis tuae principem Theodosium, quem
super omnibus fere majoribus causis consulere consuesti. Nihil majus est
religione, nihil sublimius fide.
12*. Si civilis causa esset, diversae parti responsio
servaretur; causa religionis est, episcopus convenio. 827 Detur mihi exemplum missae
relationis, ut ego plenius respondeam; et sic de omnibus consultus clementiae
tuae parens respondere dignetur. Certe si
aliud statuitur, episcopi hoc aequo animo pati et dissimulare non possumus;
licebit tibi ad [Col. 0964C] Ecclesiam convenire: sed illic non invenies
sacerdotem, aut invenies resistentem.
14. Quid respondebis sacerdoti dicenti tibi: Munera
tua non quaerit Ecclesia, quia templa gentilium muneribus adornasti? Ara
Christi dona tua respuit, quoniam aram simulacris fecisti; vox enim tua, manus
tua; et subscriptio tua, opus est tuum. Obsequium tuum Dominus Jesus recusat et respuit,
quoniam idolis obsecutus es; dixit enim tibi: Non
potestis duobus dominis servire (Matth. VI,
25). Privilegia [Col. 0965A] tua
sacratae Deo virgines non habent, et vindicant virgines Vestae? Cur sacerdotes
Dei requiris, quibus petitiones profanas gentilium praetulisti? Alieni erroris
societatem suscipere non possumus.
15. Quid respondebis his verbis? Puerum esse te
lapsum? Omnis
aetas perfecta Christo est; omnis Deo plena. Pueritia fidei non probatur: parvuli etiam Christum intrepido adversus
persecutores ore confessi sunt.
16. Quid respondebis germano tuo? Nonne tibi dicet:
Victum me esse non credidi, quia te imperatorem reliqui: mori non dolui, quia
te haeredem habebam: imperio me decedere non ingemui; quia imperia mea,
praesertim de religione divina, omnibus saeculis mansura credebam? Hos ergo
titulos piae [Col. 0965B] virtutis erexeram, has de saeculo manubias,
haec spolia de diabolo, has ego de adversario omnium exuvias offerebam, in
quibus aeterna victoria est. Quid mihi plus potuit meus hostis auferre?
Abrogasti decreta mea: quod adhuc ille qui contra me levavit arma, non fecit.
Nunc gravius telum corpore recipio, quod a fratre mea statuta damnantur.
Meliore parte mei apud te periclitor; illa enim mors corporis, ista virtutis
est. Nunc mihi abrogatur imperium, et quod est gravius, abrogatur a tuis,
abrogatur a meis: et id abrogatur, quod in me etiam mei adversarii
praedicarunt. Si volens acquievisti, damnasti fidem meam: si invitus cessisti,
prodidisti tuam. Ergo, quod gravius est, et in te periclitor.
16*. Quid respondebis etiam patri, qui te majore [Col.
0965C] dolore conveniet, dicens: De me, fili, 828 pessime judicasti,
qui putasti quod ego gentilibus conniventiam praestitissem: nemo ad me detulit
aram esse in illa Romana curia; numquam tantum nefas credidi, quod in communi
illo christianorum gentiliumque concilio sacrificarent gentiles, hoc est,
insultarent gentiles praesentibus christianis, et inviti christiani interesse
sacrificiis cogerentur. Multa et diversa crimina, me imperante, commissa sunt,
ultus sum quaecumque sunt deprehensa: si quis tunc latuit, debet ergo dicere me
probasse, quod ad me nemo detulerat? De me pessime judicasti, si mihi
superstitio aliena, non fides mea servavit imperium.
[Col. 0966A] 17.
Unde cum id advertas, Imperator, Deo primum, deinde patri et fratri injurias
irrogari, si quid tale decernas; peto ut id facias, quod saluti tuae apud Deum
intelligis profuturum.
|