RELATIO SYMMACHI URBIS
PRAEFECTI
Imperatoribus supplicat
senatus nomine, ut veteres religiones instaurentur, ac reparetur ara Victoriae,
ut ad eam jusjurandum exigatur more antiquo; non enim superiores principes in
eo imitandos, quod eam sustulere, sed in eo quod alios ritus non sustulerunt.
Hoc ab eis Romam poscere, et profecto sine damno aerarii concedi posse: iniquum
autem illud habendum, quod bona sibi legata Vestales sacrificique adire
prohibeantur: quam rem dii ulti dicuntur immissa [Col. 0966B] fame. Negat denique dicendum, quod petit,
sumptum publicum: et orationem cohortando imperatores ad postulata sibi
praestanda claudit.
1. 'Ubi primum senatus amplissimus, semperque vester,
subjecta legibus vitia cognovit, et a principibus piis vidit purgari famam
proximorum temporum, boni saeculi auctoritatem secutus, evomuit diu pressum
dolorem, atque iterum me querelarum suarum jussit esse legatum:cui ideo divi
principis denegata est ab improbis audientia quia non erat justitia defutura,
domini imperatores Valentiniane, Theodosi, et Arcadi inclyti, victores ac
triumphatores, semper augusti.
2. 'Gemino igitur functus officio, et ut praefectus
vester gesta publica prosequor, et ut legatus civium [Col. 0966C] mandata
commendo. Nulla est hic dissensio voluntatum; quia jam credere homines
desierunt aulicorum se studio praestare, si discrepent. Amari, coli, diligi,
majus imperio est. Quis ferat obfuisse reipublicae privata certamina? Merito
illos senatus insequitur, qui potentiam suam famae principis praetulerunt.
3. 'Noster autem labor pro clementia vestra ducit
excubias. 829 Cui enim magis commodat quod instituta majorum, quod
patriae jura et fata defendimus, quam temporum gloriae: quae tum major est, cum
vobis contra morem parentum intelligitis nil licere? Repetimus igitur
religionum statum, qui reipublicae diu profuit. Certe numerentur principes [Col.
0967A] utriusque sectae, utriusque sententiae; proximus eorum ceremonias
patrum coluit, recentior non removit. Si exemplum non facit religio veterum, faciat
dissimulatio proximorum.
4. 'Quis ita familiaris
est barbaris, ut aram victoriae non requirat? Cauti in posterum sumus, et
talium rerum ostenta vitamus. Reddatur tamen saltem nomini honor, qui numini
denegatus est. Multa victoriae debet aeternitas vestra, et adhuc plura debebit.
Aversentur hanc potestatem, quibus nihil profuit: vos amicum triumphis
patrocinium nolite deserere. Cunctis potentia ista votiva est: nemo colendam
neget, quam profitetur optandam.
5. 'Quod si hujus ominis
non esset justa vitatio, ornamentis saltem curiae decuit abstinere. Praestate, [Col.
0967B] oro vos, ut ea quae pueri suscepimus, senes posteris relinquamus. Consuetudinis
amor magnus est. Merito divi Constantii factum diu non stetit. Omnia vobis
exempla vitanda sunt, quae mox remota didicistis. Aeternitatem curamus famae et
nominis vestri; ne quid futura aetas inveniat corrigendum.
6. 'Ubi in leges vestras
et verba jurabimus? qua religione mens falsa terrebitur; ne in testimoniis
mentiatur? Omnia quidem Deo plena sunt, nec ullus perfidis tutus est locus: sed
plurimum valet ad metum delinquendi etiam praesentia religionis urgeri. Illa
ara concordiam tenet omnium, illa ara fidem convenit singulorum: neque aliquid
magis auctoritatem facit sententiis nostris, quam quod omnia quasi juratus
noster ordo decernit. Patebit [Col.
0967C] ergo sedes profana perjuriis, et hoc inclyti principes [Col.
0968A] mei probabile judicabunt, qui sacramento publico tuti sunt.
7. 'Sed divus Constantius
idem fecisse dicitur. Caetera potius illius principis aemulemur: qui nihil tale
esset aggressus, si quis ante se alius deviasset. 830 Corrigit enim
sequentem lapsus prioris, et de reprehensione antecedentis exempli nascitur
emendatio. Fas fuit ut parens ille clementiae vestrae in re adhuc nova non
caveret invidiam. Num potest etiam nobis eadem defensio convenire, si imitemur,
quod meminimus improbatum?
8. 'Accipiat aeternitas vestra alia ejusdem principis
facta, quae in usum dignius trahat. Nil ille decerpsit sacrarum virginum
privilegiis, replevit nobilibus sacerdotia, Romanis ceremoniis non negavit [Col.
0968B] impensas, et per omnes vias aeternae Urbis laetum secutus senatum,
vidit placido ore delubra, legit inscripta fastigiis deorum nomina, percontatus
est templorum origines, miratus est conditores. Cumque alias religiones ipse
sequeretur, has servavit imperio; suus enim cuique mos, suus cuique ritus est. Varios
custodes urbibus et cultus mens divina distribuit. Ut animae nascentibus, ita
populis fatales genii dividuntur. Accedit utilitas, quae maxime homini deos
asserit. Nam cum ratio omnis in operto sit, unde rectius quam de memoria atque
documentis rerum secundarum cognitio venit numinum? Jam si longa aetas
auctoritatem religionibus faciat, servanda est tot saeculis fides, et sequendi
sunt nobis parentes, qui secuti sunt feliciter suos.
[Col. 0968C] 9. 'Romam nunc putemus
assistere, atque his [Col. 0969A] vobiscum agere sermonibus: Optimi
principes, patres patriae reveremini annos meos, in quos me pius ritus adduxit.
Utar
cerimoniis avitis; neque enim poenitet. Vivam meo more, quia libera sum. Hic
cultus in leges meas orbem redegit: haec sacra Annibalem a moenibus, a
Capitolio Senonas repulerunt. Ad hoc ergo
servata sum, ut longaeva reprehendar? Videro quod instituendum putatur; sera tamen
et contumeliosa emendatio senectutis.
10. 'Ergo diis patriis,
diis indigetibus pacem rogamus. Aequum est quidquid omnes colunt, unum putari. Eadem
spectamus astra, commune coelum est, idem nos mundus involvit. Quid interest qua quisque prudentia verum requirat?
Uno itinere non potest perveniri ad tam grande secretum: sed [Col. 0969B] haec
otiosorum disputatio est: nunc preces, non certamina offerimus.'
831 11.
'Quanto commodo sacri aerarii vestri Vestalium virginum praerogativa detracta
est? Sub largissimis imperatoribus denegatur, quod parcissimi praestiterunt?
Honor solus est in illo velut stipendio castitatis. Ut vitae earum capiti decus
faciunt, ita insigne ducitur sacrificii vacare muneribus. Nudum quodammodo
nomen immunitatis requirunt; quoniam paupertate a dispendio tutae sunt. Itaque
amplius laudi earum tribuunt, qui aliquid rei detrahunt; siquidem saluti
publicae dicata virginitas crescit merito, cum caret praemio.
12. 'Absint ab aerarii vestri puritate ista compendia.
Fiscus bonorum principum non sacerdotum [Col. 0969C] damnis, sed hostium
spoliis augeatur. Ullumne lucrum compensat invidia? Et quia avaritia in mores
vestros non cadit, hoc miseriores sunt, quibus subsidia vetera decerpta sunt.
Etenim sub imperatoribus, qui alieno abstinent, qui resistunt cupiditati, ad
solam detrahitur amittentis injuriam, quod desiderium non movet auferentis.
13. 'Agros etiam virginibus et ministris deficientium
voluntate legatos fiscus retentat. Oro vos, justitiae sacerdotes, ut urbis
vestrae sacris reddatur privata successio. Dictent testamenta securi, et sciant
[Col. 0970A] sub principibus non avaris stabile esse, quod scripserint.
Delectet vos ista felicitas generis humani, coepit causae hujus exemplum
sollicitare morientes. Ergo Romanae religiones sub Romana jura non pertinent?
Quod nomen accipiet ablatio facultatum, quas nulla lex, nullus casus fecit
caducas? Capiunt legata liberti, servis testamentorum justa commoda non
negantur: tantum nobiles virgines, et fatalium sacrorum ministri excluduntur
praediis haereditate quaesitis? Quid juvat saluti publicae castum corpus
dicare, et imperii aeternitatem coelestibus fulcire praesidiis, armis vestris,
aquilis vestris amicas applicare virtutes, pro omnibus efficacia vota
suscipere, et jus cum omnibus non habere? Itaque melior est servitus, quae
hominibus impenditur? Rempublicam [Col. 0970B] laedimus, cui numquam
expedit ut ingrata sit.
14. 'Nemo me putet solam causam religionum tueri: ex
hujusmodi facinoribus orta sunt cuncta Romani generis incommoda. Honoraverat
lex parentum vestales virgines, ac ministros deorum, victu modico, justisque
privilegiis: Stetit muneris hujus integritas usque ad degeneres trapezitas, qui
ad mercedem vilium bajulorum sacrae castitatis alimenta verterunt. Secuta est
hoc factum fames publica, et spem provinciarum omnium messis aegra decepit. Non
sunt haec vitia terrarum. Nihil imputamus astris. Nec rubigo segetibus obfuit,
nec 832 avena fruges necavit: sacrilegio annus exaruit; necesse enim
fuit perire omnibus, quod religionibus negabatur.
[Col. 0970C] 15.
'Certe si est hujus mali aliquod exemplum, imputemus tantam famem viribus
annorum: Gravis hanc sterilitatem aura constrinxit: silvestribus arbustis vita
producitur, et rursus ad Dodonaeas arbores plebis rusticae inopia convolavit.
Quid tale provinciae pertulerunt, cum religionum ministros honor publicus
pasceret? Quando in usum hominum concussa quercus, quando vulsae sunt herbarum
radices, quando alternos regionum defectus deseruit fecunditas mutua; cum
populo et virginibus sacris [Col. 0971A] communis esset annona? Commendabat enim terrarum
proventus victus antistitum, et remedium magis, quam largitas erat. An dubium
est semper pro copia omnium datum, quod nunc inopia omnium vindicavit?
16. 'Dicet aliquis
sumptum publicum denegatum alienae religionis impendiis. Absit a bonis
principibus ista sententia; ut quod de communi quibusdam tributum est, in jure
fisci esse videatur. Nam cum respublica de singulis constet; quod ab ea
proficiscitur, sit rursus proprium singulorum. Omnia regitis, sed suum cuique
servatis: plusque apud vos justitia. quam licentia valet. Consulite certe
munificentiam vestram, an haec publica velit existimari, quae in alios
transtulistis? Semel honori urbis [Col. 0971B] delata compendia desinunt
esse tribuentium: et quod a principio beneficium fuit, usu atque aetate fit
debitum. Inanem igitur metum divino animo vestro tentat incutere, si quis
asserit conscientiam vos habere praebentium, nisi detrahentium subieritis
invidiam.
17. 'Faveant clementiae
vestrae sectarum omnium arcana praesidia: et haec maxime, quae majores vestros
aliquando juverunt, vos defendant, a nobis colantur. Eum religionum statum petimus, qui divo parenti
culminis vestri servavit imperium, qui fortunato principi legitimos suffecit
haeredes. Spectat senior ille divus ex arce siderea lacrymas sacerdotum, et se
culpatum putat more violato, quem libenter ipse servavit.
[Col. 0971C] 18.
'Praestate etiam divo fratri vestro alieni consilii correctionem: tegite factum
quod senatui displicuisse nescivit; Siquidem constat ideo exclusam legationem,
ne ad eum judicium publicum perveniret. Pro existimatione est temporum
superiorum, ut non dubitetis abolere, quod probatum est principis non fuisse.'
|