EPISTOLA XVIII.
Relationi Symmachi respondet AMBROSIUS, et post conciliatam sibi VALENTINIANI benevolentiam, tria in eadem relatione praecipua
capita aggreditur. Nam [Col.
0972A] prosopopoeiae
qua Roma priscos suos ritus poscere fingebatur, alia ejusdem Romae contraria
efflagitantis opponitur, cum Vestalibus et sacrificulis virgines sacrae et
Christi sacerdotes comparantur, ac tandem quod sublatas illas ceremonias famem
ultam fuisse dictitabatur, id vanum esse invictissimis argumentis demonstratur.
AMBROSIUS episcopus beatissimo principi, et
clementissimo imperatori VALENTINIANO augusto.
1. Cum vir clarissimus praefectus urbis Symmachus ad
clementiam tuam retulisset, ut ara quae de urbis Romae curia sublata fuerat,
redderetur loco; et tu, imperator, licet adhuc in minoris aevi tirocinio
florentibus novus annis, fidei tamen virtute veteranus obsecrata gentilium non
probares; eodem, [Col. 0972B] Quo comperi, puncto libellum obtuli: quo
licet comprehenderim, quae suggestioni necessaria viderentur; poposci tamen
exemplum mihi relationis dari.
2. Itaque non fidei tuae ambiguus, sed providus
cautionis, et pii certus examinis, hoc sermone relationis assertioni respondeo,
hoc unum petens, ut non verborum elegantiam, sed vim rerum exspectandam putes.
Aurea enim, sicut Scriptura divina docet (Eccl. VI, 11), est lingua
sapientium litteratorum, quae phaleratis dotata sermonibus, et quodam
splendentis eloquii velut coloris pretiosi corusco resultans, capit animorum
oculos specie formosi, visuque perstringit. Sed aurum hoc, si diligentius
manu tractes, foris pretium, intus metallum [Col. 0972C] est. Volve,
quaeso, atque excute sectam gentilium: pretiosa et grandia sonant, veri effeta
defendunt: Deum loquuntur, simulacrum adorant.
3. Tria igitur in
relatione sua vir clarissimus praefectus urbis proposuit, quae valida putavit:
quod Roma veteres, ut ait, suos cultus requirat, et quod sacerdotibus suis
virginibusque Vestalibus emolumenta tribuenda sint, et quod emolumentis
sacerdotum negatis, fames secuta publica sit.
4. In prima propositione,
flebili Roma quaestu sermonis illacrymat, veteres, ut ait, cultus ceremoniarum 834
requirens. Haec sacra, inquit, Hannibalem [Col. 0973A] a moenibus, a
Capitolio Senonas repulerunt. Itaque dum sacrorum potentia praedicatur,
infirmitas proditur. Ergo Hannibal diu sacris insultavit Romanis, et diis
contra se dimicantibus, usque ad muros urbis vincendo pervenit. Cur se obsideri passi sunt, pro quibus deorum suorum
arma pugnabant?
5. Nam de Senonibus quid loquar, quos Capitolii
secreta penetrantes Romanae reliquiae non tulissent, nisi eos pavido anser
strepitu prodidisset? En quales templa Romana praesules habent. Ubi tunc erat Jupiter? An
in ansere loquebatur?
6. Verum quid negem
sacrorum ritus militasse Romanis? Sed etiam Annibal eosdem Deos colebat. Utrum
volunt igitur, eligant. Si in Romanis vicerunt sacra, in Carthaginensibus ergo
superata sunt: si in [Col. 0973B] Carthaginensibus triumphata, nec
Romanis utique profuerunt.
7. Facessat igitur invidiosa illa populi Romani
querela: non hanc Roma mandavit. Aliis illa eos interpellat vocibus: Quid me
casso quotidie gregis innoxii sanguine cruentatis? Non in fibris pecudum, sed
in viribus bellatorum tropaea victoriae sunt. Aliis ego disciplinis orbem
subegi. Militabat Camillus, qui sublata Capitolio signa, caesis Tarpeiae rupis
triumphatoribus, reportavit: stravit virtus, quos religio non removit. Quid de
Attilio loquar, qui militiam etiam mortis impendit? Africanus non inter
Capitolii aras, sed inter Annibalis acies triumphum invenit. Quid mihi veterum
exempla profertis? Odi ritus Neronum. Quid dicam bimestres imperatores, [Col.
0973C] et terminos regum cum exordiis copulatos? Aut forte illud est novum,
barbaros suis excessisse finibus? Numquid etiam illi christiani fuerunt, quorum
miserabili novoque exemplo alter captivus imperator, sub altero captivus orbis,
fefellisse quae victoriam promittebant, suas ceremonias prodiderunt? Numquid et
tunc non erat ara victoriae? Poenitet lapsus: vetusta canities pudendi
sanguinis traxit ruborem. Non erubesco cum toto orbe longaeva converti. Verum
certe est quia nulla aetas ad perdiscendum sera est. Erubescat senectus, quae
emendare se [Col. 0974A] non potest. Non annorum canities est laudata,
sed morum (Sap. IV, IX). Nullus pudor est ad meliora transire. Hoc solum
habebam commune cum 835 barbaris, quia Deum antea nesciebam. Sacrificium
vestrum ritus est bestiarum cruore respergi. Quid in mortuis pecudibus
quaeritis Dei voces? Venite, et discite in terris coelestem militiam: hic
vivimus, et illic militamus. Coeli mysterium doceat me Deus ipse, qui condidit:
non homo, qui se ipsum ignoravit. Cui magis de Deo, quam Deo credam? Quomodo
possum vobis credere, qui fatemini vos ignorare quod colitis?
8. Uno, inquit, itinere non potest perveniri ad tam
grande secretum. Quod vos ignoratis, id nos Dei voce cognovimus. Et quod vos suspicionibus [Col.
0974B] Quaeritis, nos ex ipsa sapientia Dei et veritate compertum habemus. Non
congruunt igitur vestra nobiscum. Vos pacem diis vestris ab imperatoribus
obsecratis, nos ipsis imperatoribus a Christo pacem rogamus. Vos manuum
vestrarum adoratis opera, nos injuriam ducimus omne quod fieri potest, Deum
putari. Non vult se Deus in lapidibus
coli. Denique etiam ipsi philosophi vestri ista riserunt.
9. Quod si vos ideo Christum Deum negatis; quia illum
mortuum esse non creditis (nescitis enim quod mors illa carnis fuerit, non
divinitatis, quae fecit ut credentium jam nemo moriatur) quid vobis
imprudentius, qui contumeliose colitis, et honorifice derogatis; vestrum enim
Deum lignum putatis. O contumeliosa reverentia! Christum mori potuisse [Col.
0974C] non creditis. O honorifica pervicacia!
10. Sed vetera, inquit, reddenda sunt altaria
simulacris, ornamenta delubris. Reposcantur haec a consorte superstitionis:
christianus imperator aram solius Christi didicit honorare. Quid manus pias et
ora fidelia ministerium suis cogunt sacrilegis exhibere? Vox imperatoris nostri
Christum resultet, et illum solum, quem sentit, loquatur; quia cor regis in manu Dei (Prov. XXI, 1). Numquid imperator gentilis aram
Christo levavit? Dum ea quae fuerunt, reposcunt, exemplo suo admonent quantum
christiani [Col. 0975A] imperatores religioni, quam sequuntur, debeant
deferre reverentiae; quando gentiles superstitionibus suis omnia detulerunt.
11. Dudum coepimus, et
jam sequuntur exclusos. Nos sanguine gloriamur, illos dispendium movet. Nos
haec victoriae loco ducimus, illi injuriam putant. Numquam nobis amplius
contulerunt, quam cum verberari christianos atque proscribi ac necari juberent.
Praemium fecit religio, quod perfidia
putabat esse supplicium. Videte magnanimos. Per injurias, per inopiam, per
supplicium nos crevimus: illi ceremonias suas sine quaestu manere posse non
credunt.
836 11.
Habeant, inquit, Vestales virgines immunitatem suam. Dicant hoc, qui nesciunt
credere, quod possit esse gratuita virginitas: provocent lucris, [Col.
0975B] Qui diffidunt virtutibus. Quantas tamen illis virgines praemia
promissa fecerunt? Vix septem Vestales capiuntur puellae. En totus numerus quem
infulae vittati capitis, purpuratarum vestium murices, pompa lecticae
ministrorum circumfusa comitatu, privilegia maxima, lucra ingentia, praescripta
denique pudicitiae tempora coegerunt.
12. Attollant mentis et
corporis oculos, videant plebem pudoris, populum integritatis, concilium
virginitatis. Non vittae capiti decus,
sed ignobile velamen usui, nobile castitati: non exquisita, sed abdicata
lenocinia pulchritudinis: non illa purpurarum insignia, non luxus deliciarum,
sed usus jejuniorum: non privilegia, non lucra: omnia postremo talia, ut revocari
a studio putes, dum exercentur [Col. 0975C] officia. Sed dum exercetur
officium, studium provocatur. Suis castitas cumulatur dispendiis. Non est
virginitas, quae pretio emitur, non virtutis studio possidetur: non est
integritas quaecumque in auctione nummario ad tempus licitatur compendio. Prima
castitatis victoria est facultatum cupiditates vincere; quia lucri studium
tentamentum pudoris est. Ponamus tamen subsidia largitatum conferenda
virginibus. Quae christianis munera redundabunt? quod tantas opes sufficiet
aerarium? Aut si arbitrantur solis Vestalibus conferendum, non pudet, ut qui
totum sibi sub imperatoribus gentilibus vindicarunt, iidem sub principibus
christianis non putent nobis sortem debere esse communem.
[Col. 0976A] 13. Sacerdotibus quoque
suis et ministris queruntur alimenta publica non deberi. Quantus hinc verborum
tumultus increpuit? At contra, nobis etiam privatae successionis emolumenta
recentibus legibus denegantur, et nemo conqueritur; non enim putamus injuriam,
quia dispendium non dolemus. Si privilegium quaerat sacerdos, ut onus curiale
declinet, patria atque avita et omnium facultatum possessione cedendum est.
Quomodo hanc gentiles, si haberent, ingravarent querelam, quod sacerdos ferias
ministerii sui emat totius patrimonii sui damno, et privati universae
commoditatis dispendio usum publici mercetur obsequii: praetendens communis
salutis excubias, domesticae inopiae se mercede soletur; quia ministerium non
vendidit, sed [Col. 0976B] gratiam comparavit.
14. Conferet causas. Vos
excusare vultis decurionem, cum Ecclesiae excusare non liceat sacerdotem.
Scribuntur testamenta templorum ministris, nullus excipitur profanus, nullus 837
ultimae conditionis, nullus prodigus verecundiae: soli ex omnibus clerico
commune jus clauditur, a quo solo pro omnibus votum commune suscipitur,
officium commune defertur: nulla legata vel gravium viduarum, nulla donatio. Et ubi in moribus culpa non deprehenditur; tamen
officio mulcta praescribitur. Quod sacerdotibus fani legaverit christiana
vidua, valet: quod ministris Dei, non valet. Quod ego non ut querar, sed ut
sciant quid non querar, comprehendi; malo enim nos pecunia minores esse, quam
gratia.
[Col. 0976C] 15.
Sed referunt, ea quae vel donata vel relicta sunt Ecclesiae, non esse temerata.
Dicant et
ipsi quis templis dona detraxerit quod factum est christianis. Quae si facta
essent gentilibus, redderetur potius quam inferretur injuria. Nunccine demum
justitia praetenditur, aequitas postulatur? Ubi tunc erat ista sententia; cum
direptis christianorum omnium facultatibus, ipsos vitales anhelitus in
viderent, et nullis usquam negata defunctis inhiberent supremae commercia
sepulturae? Quos gentiles praecipitarunt, maria reddiderunt. Fidei ista
victoria est, quod et ipsi jam facta majorum carpunt, quorum gesta condemnant. Sed
quae, malum! ratio, ut eorum munera petant, quorum gesta condemnant?
[Col. 0977A] 16. Nemo tamen donaria
delubris, et legata haruspicibus denegavit: sola sublata sunt praedia; quia non
religiose utebantur iis, quae religionis jure defenderent. Qui nostro utuntur exemplo, cur non utebantur officio?
Nihil Ecclesia sibi, nisi fidem possidet. Hos redditus praebet, hos fructus.
Possessio Ecclesiae sumptus est egenorum. Numerent quos redemerint templa
captivos, quae contulerint alimenta pauperibus, quibus exsulibus vivendi
subsidia ministraverint. Praedia igitur intercepta, non jura sunt.
17. En quod factum, quae triste piaret nefas, fames,
ut aiunt, publica vindicavit; quia usui omnium proficere coepit, quod
proficiebat commodis sacerdotum. Propterea ergo detractis, ut aiunt, arbusta [Col.
0977B] exuta corticibus, succo miserabili deficientium ora lambebant.
Propterea Chaonia frugem glande mutantes, rursus in pecudum pastus, et ad
infelicis victus alimenta revocati, concussa quercu, famem in silvis 838
miseram solabantur. Nova videlicet prodigia terrarum, quae numquam ante
acciderant; cum superstitio gentilis toto orbe ferveret! Re vera quando ante
vacuis avenis seges avari vota lusit agricolae, et spem rusticae plebis
quaesita sulcis frugis herba destituit?
18. Et unde Graecis
oracula habita suae quercus, nisi quia remedium silvestris alimoniae coelestis
religionis donum putarunt? Talia enim suorum munera credunt deorum. Quis
dodonaeas arbores, nisi gentium populus adoravit; cum pabulum triste agri [Col.
0977C] nemorum honore donaret? Non
est verisimile quod indignantes eorum dii id pro poena intulerint, quod
solebant placati conferre pro munere.
Quae autem aequitas, ut paucis sacerdotibus dolentes
victum negatum, ipsi omnibus denegarent; cum inclementior esset vindicta, quam
culpa? Non est igitur idonea, quae tantam aegritudinem mundi fallentis [Col.
0978A] causa constrinxerit; ut virentibus segetibus subito spes anni adulta
moreretur.
19. Et certe ante plurimos annos templorum jura toto
orbe sublata sunt: modone demum diis gentilium venit in mentem suas injurias
ultum ire? Propterea nec assueto cursu Nilus intumuit, ut Urbicorum sacerdotum
dispendia vindicaret, qui non vindicavit suorum?
20. Esto tamen si superiore anno deorum suorum injurias
vindicatas putant, cur praesenti anno contemptui fuere? Jam enim nec herbarum
vulsis radicibus rusticana plebs pascitur, nec baccae silvestris explorat
solatia; nec cibum de sentibus rapit: sed operum laeta felicium, dum messes
suas et ipsa miratatur, explevit voti satietate jejunium: usurarios [Col.
0978B] nobis reddidit terra proventus.
21. Quis ergo tam novus humanis usibus vices stupeat
annorum? Et tamen etiam superiore anno plerasque novimus provincias redundasse
fructibus. De Galliis quid loquar solito ditioribus? Frumentum Pannoniae, quod
non severant, vendiderunt: et secunda Rhetia fertilitatis suae novit invidiam;
nam quae solebat tutior esse jejunio, fecunditate hostem in se excitavit:
Liguriam Venetiasque autumni frumenta paverunt. Ergo nec ille sacrilegio annus
exaruit, et iste fidei fructibus annus effloruit. Negent etiam quod largo fetu
vineae redundaverint. 839 Itaque et messem feneratam recepimus, et
liberalioris vindemiae beneficia possidemus.
22. Postremus superest et maximus locus, utrum [Col.
0978C] ea quae vobis profuerint, imperatores, restituere subsidia debeatis;
ait enim: Vos defendant, a nobis colantur. Hoc est, fidelissimi Principes, quod
ferre non possumus; quia exprobrant nobis vestro se nomine diis suis
supplicare, et vobis non mandantibus, sacrilegium immane committunt,
dissimulationem pro consensu interpretantes. Sibi habeant praesidia [Col.
0979A] sua: suos si possunt, illa defendant. Nam si iis a quibus coluntur,
auxilio esse non possunt; quomodo possunt vos defendere, a quibus non coluntur?
23. Sed majorum, inquit,
servandus est ritus. Quid quod omnia postea in melius profecerunt? Mundus ipse,
qui vel primum coactis elementorum per inane seminibus, tenero orbe,
concreverat, vel confuso adhuc indigesti operis caligabat horrore; nonne postea
distincto coeli, maris, terrarumque discrimine, rerum formas quibus speciosus
videtur, accepit? Exutae humentibus tenebris novum terrae stupuere solem. Dies
in exordio non refulget, sed in processu temporis incremento luminis micat, et
caloris exaestuat.
[Col. 0979B] 24. Luna ipsa, qua
propheticis oraculis species Ecclesiae figuratur, cum primum resurgens in
menstruas reparatur aetates, tenebris nobis absconditur: paulatimque cornua sua
complens, vel e regione solis absolvens, clari splendore fulgoris irrutilat.
25. Exerceri in fructus
terrae ante nesciebant: post ubi imperare arvis sollicitus coepit agricola, et
informe solum vestire vinetis, silvestres animos domesticis mollitae cultibus
exuerunt.
26. Anni ipsius aetas
prima, quae nos usu parili coloravit nutu gignentium: sed in processu lapsuris
floribus vernat, postremis adolescit fructibus.
27. Nos quoque aevi
rudes, sensus habemus infantiam: sed mutati in annos ingenii rudimenta [Col.
0979C] deponimus.
Dicant igitur in suis
omnia manere debuisse principiis; mundum tenebris obductum, quia splendore
solis illuxerit, displicere. Et quanto gratius est animi tenebras depulisse,
quam corporis, fideique jubar emicuisse, quam solis? Ergo 840 et mundi
sicut omnium rerum primaeva nutarunt, ut venerabilis canae fidei sequeretur
senectus. Quos hoc movet, reprehendant messem; quia sera fecunditas est:
reprehendant vindemiam; quia in occasu anni [Col. 0980A] est:
reprehendant olivam; quia postremus est fructus.
28. Ergo et messis nostra
fides animorum est; Ecclesiae gratia meritorum vindemia est, quae ab ortu mundi
virebat in sanctis, sed postrema aetate se diffudit in populos, ut adverterent
omnes non rudibus animis irrepsisse fidem Christi (nulla enim sine adversario
corona victoriae) sed explosa opinione, quae ante convaluit, quod erat verum,
fit jure praelatum.
30. Si ritus veteres delectabant, cur in alienos ritus
eadem Roma successit? Omitto absconditam pretio humum, et pastorales casas auro
degeneri renitentes. Quid, ut de ipso respondeam quod queruntur, captarum
simulacra urbium, victosque deos, [Col. 0980B] et peregrinos ritus
sacrorum alienae superstitionis aemuli receperunt? Unde igitur exemplum, quod
currus suos simulato Almonis in flumine lavat Cybele? Unde Phrygii vates, et semper
invisa Romanis non aequae Carthaginis numina? Quam Coelestem Afri, Mithram
Persae, plerique Venerem colunt, pro diversitate nominis, non pro numinis
varietate. Sic deam esse et victoriam crediderunt, quae utique munus est, non
potestas: donatur, non dominatur, legionum gratia, non religionum potentia.
Magna igitur dea, quam militum multitudo sibi vindicat, vel praeliorum donat
eventus?
31. Hujus aram strui in
urbis Romae curia petunt, hoc est, quo plures conveniunt christiani. Omnibus in templis arae, ara etiam in templo
victoriarum. [Col. 0980C] Quoniam numero delectantur, sacrificia sua
ubique concelebrant. Quid est nisi insultare fidei, unius arae sacrificium
vindicare? Ferendumne istud, ut gentilis sacrificet, et christianus intersit?
Hauriant, inquit, hauriant vel inviti fumum oculis, symphoniam auribus, cinerem
faucibus, thus naribus, et aversantium licet ora excitata focis nostris favilla
respergat. Non illi satis sunt lavacra, non porticus, non plateae occupatae
simulacris? Etiamne in communi illo concilio non erit communis conditio?
Obstringetur pia [Col. 0981A] senatus portio obtestantium vocibus,
adjurantium sacramentis. Si refutet, videbitur mendacium prodere: 841 si
acquiescat, sacrilegium confiteri.
32. Ubi, inquit, in leges
vestras et verba jurabimus? Ergo mens vestra, quae legibus tenetur inclusa,
ceremoniis gentium suffragium colligit, fidem stringit? Jam non solum
praesentium, sed absentium etiam, et quod est amplius, imperatores, fides
vestra pulsatur; vos enim cogitis, si jubetis. Constantius augustae memoriae
nondum sacris initiatus mysteriis, contaminari se putavit, si aram illam
videret. Jussit auferri, non jussit reponi. Illud auctoritatem facti habet, hoc
praecepti non habet.
33. Nemo sibi de absentia blandiatur. Praesentior est, qui se
animis inserit, quam qui oculis protestatur. [Col. 0981B] Plus enim est
mente connecti, quam corpore copulari. Vos senatus cogendi concilii praesules
habet, vobis coit: vobis conscientiam suam, non diis gentium praestat: vos
liberis suis, non tamen fidei suae praefert. Haec est charitas expetenda, haec
est charitas major imperio, si fides tuta sit, quae servat imperium.
34. Sed fortasse aliquem
moveat ita fidelissimum principem destitutum: proinde quasi meritorum pretium
caducis aestimetur praesentium. Quis enim sapiens non in orbe quodam atque
circuitu locata humanarum rerum novit negotia; quia non eosdem semper successus
habent: sed variant status, et mutant vices?
35. Quem beatiorem Cneio Pompeio Romana templa [Col.
0981C] miserunt? At is cum tribus triumphis terrarum cinxisset orbem,
pulsus acie, bello profugus, et sui terminis exsul imperii, Canopei manu
spadonis occubuit.
36. Quem nobiliorem Cyro
Persarum totius Orientis terrae regem dederunt? Is quoque cum principes
potentissimos adversantes vicisset, victos reservasset, muliebribus armis fusus
interiit. Et ille rex qui superatos etiam consessus honore donaverat, exsecto
capite et intra utrem plenum cruoris, satiari jussus, incluso, femineis
imperiis ludibrio fuit. Adeo in istius vitae
curriculo non paria paribus, sed longe diversa referuntur!
[Col. 0982A] 37.
Quem etiam magis sacrificiis deditum, quam Carthaginensium ducem Hamilcarem
reperimus? Qui cum toto praelii tempore inter acies positus dimicantes,
sacrificium faceret; ubi partem suorum victam esse cognovit, in ipsos quos
adolebat, se praecipitavit ignes: ut eos vel corpore suo restingueret, quos
sibi nihil profuisse cognoverat.
842 38. Nam
de Juliano quid loquar? qui cum responsis haruspicum male credulus esset,
ademit sibi subsidia revertendi. Ergo in communi casu non est communis offensa;
neminem etenim promissa nostra luserunt.
39. Respondi lacessentibus tamquam non lacessitus;
refellendae etenim Relationis, non exponendae superstitionis mihi studium fuit.
Te tamen, imperator, [Col. 0982B] ipsa eorum relatio faciat cautiorem.
Nam cum de superioribus principibus texuisset, quia prior eorum numerus
ceremonias patrum coluit, recentior non removit; addidisset etiam: si exemplum
religio veterum non facit, faciat dissimulatio proximorum; evidenter docuit
quid et fidei tuae debeas, ut gentilitii ritus non sequaris exemplum: et
pietati, ut fratris statuta non violes. Si enim pro suis dumtaxat partibus
eorum dissimulationem principum praedicarunt, qui cum essent christiani, decreta
tamen gentilium minime removerunt: quanto magis amori debes deferre fraterno,
ut qui dissimulare deberes, etiamsi quid forsitan non probares, ne fraternis
derogares statutis, et nunc teneas quod et fidei tuae, et germanitatis
necessitudini judicas convenire.
|