EPISTOLA XXI.
Excusat Ambrosius quod
vocatus non venerit ad consistorium, asserens in causa fidei vel ecclesiastica
judicare nisi sacerdotes neminem debere; nec se in [Col. 1003A] eo contumacem, quod injuriam ordint suo non
inurat. Addit Auxentium forte Judaeos aut infideles electurum judicum loco, id
est, Christi inimicissimos: nec recusare quominus in Ecclesia vel in synodo de
his disputaret: haec demum se coram fuisse dicturum, nisi a coepiscopis et
populo esset prohibitus.
[a 1Kb] Clementissimo
imperatori, et beatissimo Augusto VALENTINIANO, AMBROSIUS episcopus.
1. Dalmatius me tribunus
et notarius mandato, ut allegavit, clementiae convenit tuae, postulans ut et
ipse judices legerem, sicut elegisset Auxentius. Nec tamen expressit eorum nomina, qui fuerant postulati: sed id
addidit, quod in consistorio esset futura certatio, arbitro pietatis judicio
tuae.
2. Cui rei respondeo, ut arbitror, competenter. Nec
quisquam contumacem judicare me debet, cum hoc asseram, quod augustae memoriae
pater tuus non solum sermone respondit, sed etiam legibus suis [Col. 1003B] sanxit:
In causa fidei vel ecelesiastici alicujus ordinis eum judicare debere, qui nec
munere impar sit, nec jure dissimilis; haec enim verba rescripti sunt, hoc est,
sacerdotes de sacerdotibus voluit judicare. Quinetiam si alias quoque
argueretur episcopus, et morum esset examinanda causa, etiam haec voluit ad
episcopale judicium pertinere.
3. Quis igitur
contumaciter respondit clementiae tuae? Ille qui te patris similem esse
desiderat, an qui vult esse dissimilem? Nisi forte vilis quibusdam tanti
imperatoris aestimatur sententia, cujus et fides confessionis constantia
comprobata est, et sapientia melioratae reipublicae profectibus praedicatur.
4. Quando audisti, clementissime Imperator, in [Col.
1003C] causa fidei laicos de episcopo judicasse? Ita ergo quadam adulatione
curvamur, ut sacerdotalis juris simus immemores, et quod Deus donavit mihi, hoc
ipse aliis putem esse credendum? Si docendus est episcopus a laico, quid
sequetur? Laicus ergo disputet, [Col. 1004A] et episcopus audiat:
episcopus discat a laico. At certe 861 si vel Scripturarum seriem
divinarum, vel vetera tempora retractemus, quis est qui abnuat in causa fidei,
in causa, inquam, fidei episcopos solere de imperatoribus Christianis, non
imperatores de episcopis judicare?
5. Eris, Deo favente,
etiam senectutis maturitate provectior, et tunc de hoc censebis qualis ille
episcopus sit, qui laicis jus sacerdotale substernit. Pater tuus, Deo favente,
vir maturioris aevi, dicebat: Non est meum judicare inter episcopos; tua nunc
dicit clementia: Ego debeo judicare. Et ille baptizatus in Christo inhabilem se
ponderi tanti putabat esse judicii: clementia tua, cui adhuc emerenda
baptismatis sacramenta servantur, arrogat de fide judicium; cum fidei ipsius
sacramenta non noverit?
6. Quales autem elegerit
judices, possumus existimationi relinquere, quando eorum nomina timet [Col.
1004B] prodere. Veniant plane, si qui sunt, ad Ecclesiam: audiant cum
populo, non ut quisquam judex resideat, sed ut unusquisque de suo affectu
habeat examen, eligat quem sequatur. Agitur de istius Ecclesiae sacerdote: si
audierit illum populus, et putaverit melius disputare, sequatur fidem ejus: non
invidebo.
7. Omitto quia jam ipse
populus judicavit: taceo quia eum, quem habet, de patre tuae clementiae
postulavit: taceo quia pater pietatis tuae quietem futuram spopondit, si
electus susciperet sacerdotium. Hanc fidem secutus sum promissorum.
8. Quod si de aliquorum
peregrinorum assentatione se jactat, ibi sit episcopus, unde sunt ii, qui eum
episcopatus putant nomine esse donandum. [Col.
1004C] Nam ego nec episcopum novi,
nec unde sit scio.
9. Ubi illud constituimus, Imperator, quod jam ipse
tuum judicium declarasti; immo etiam dedisti leges, nec cui esset liberum aliud
judicare? Quod cum praescripsisti aliis, praescripsisti et tibi: Leges [Col.
1005A] enim imperator fert, quas primus ipse custodiat. Visne igitur
experiar, ut incipiant ii, qui judices eliguntur, aut adversus tuam venire
sententiam, aut certe excusare quod imperatoris tam severo, et tam districto
imperio non potuerint obviare?
10. Sed hoc contumacis,
non modesti est sacerdotis. Ecce,
imperator, legem tuam jam ex parte rescindis: sed utinam non ex parte, sed in
universum! legem enim tuam nollem esse supra Dei legem. Dei lex nos docuit quid
sequamur, humanae leges hoc docere non possunt. Extorquere solent timidis
commutationem, fidem inspirare non possunt.
862 11. Quis
erit igitur ille, qui cum legat per tot provincias uno momento esse mandatum,
ut quicumque obviaverit imperatori, feriatur gladio: quicumque [Col. 1005B] Dei
templum non tradiderit, protinus occidatur? quis, inquam, est qui possit vel
unus, vel inter paucos dicere imperatori: Lex tua mihi non probatur? Non permittitur hoc
dicere sacerdotibus, permittitur laicis? Et judicabit de fide, qui aut gratiam
sperat, aut metuit offensam?
12. Deinde ipse
committam, ut eligam judices laicos, qui cum tenuerint fide veritatem, aut
proscribantur, aut necentur, quod lex de fide lata decernit? Ego igitur aut
praevaricationi offeram homines, aut poenae?
13. Non tanti est
Ambrosius, ut propter se dejiciat sacerdotium. Non tanti est unius vita, quanti
est dignitas omnium sacerdotum, quorum de consilio ista dictavi, intimantibus
ne forte etiam gentilis [Col. 1005C] esset aliquis, aut Judaeus, qui ab
Auxentio esset electus, quibus traderemus de Christo triumphum, si de Christo
judicium committeremus. Quid illos aliud, nisi Christi injuriam audire delectat?
Quid illis aliud potest placere, nisi (quod absit) ut Christi divinitas
denegetur? Cum iis plane bene convenit [Ariano], qui creaturam Christum dicit,
quod etiam gentiles ac Judaei promptissime confitentur.
14. Hoc scriptum est in
Ariminensi synodo; meritoque concilium illud exhorreo, sequens tractatum
concilii Nicaeni, a quo me nec mors, nec gladius poterit [Col. 1006A] separare.
Quam fidem etiam parens clementiae tuae Theodosius beatissimus imperator et
sequitur, et probavit. Hanc fidem Galliae
tenent, hanc Hispaniae, et cum pia divini Spiritus confessione custodiunt.
15. Si tractandum est, tractare in Ecclesia didici:
quod majores fecerunt mei. Si conferendum de fide, sacerdotum debet esse ista
collatio, sicut factum est sub Constantino augustae memoriae principe, qui
nullas leges ante praemisit, sed liberum dedit judicium sacerdotibus. Factum
est etiam sub Constantio augustae memoriae imperatore, paternae dignitatis
haerede: sed quod bene coepit, aliter consummatum est. Nam episcopi sinceram
primo scripserant fidem: sed dum volunt quidam de fide intra palatium judicare,
id egerunt, ut circumscriptionibus [Col. 1006B] illa episcoporum judicia
mutarentur. Qui tamen inflexam statim revocavere sententiam. Et certe major
numerus Arimini, Nicaeni concilii fidem probavit, [Ariana] decreta damnavit.
863 16. Si
ad synodum provocat Auxentius, ut de fide disputet (licet non sit necesse
propter unum tot episcopos fatigari, qui etiam si angelus de coelo esset, paci
Ecclesiarum non deberet praeferri);, cum audiero synodum congregari, et ipse
non deero. Tolle igitur legem, si vis esse certamen.
17. Venissem, imperator, ad consistorium clementiae
tuae, ut haec coram suggererem; si me vel episcopi, vel populus permisissent,
dicentes de fide in Ecclesia coram populo debere tractari.
18. Atque utinam, Imperator, non denuntiasses, [Col.
1006C] ut quo vellem pergerem! Quotidie prodibam, nemo me asservabat.
Debuisti me, quo volueras, destinare, quem ipse omnibus offerebam. Nunc mihi a
sacerdotibus dicitur: Non multum interest, utrum volens relinquas, an tradas
altare Christi; cum enim reliqueris, trades.
19. Atque utinam liquido mihi pateret quod Arianis
Ecclesia minime traderetur! sponte me offerrem tuae pietatis arbitrio. Sed si ego solus
interstrepo, cur etiam de aliis omnibus invadendis Ecclesiis est praeceptum? Utinam
confirmetur, ut Ecclesiis nullus [Col. 1007A] molestus sit! Opto ut de
me, qualis videtur, sententia proferatur.
20. Dignanter igitur,
Imperator, accipe quod ad consistorium venire non potui. Ego in consistorio nisi pro te stare non didici: et
intra palatium certare non possum, qui palatii secreta nec quaero, nec novi.
21. Ego Ambrosius episcopus hunc libellum obtuli
clementissimo imperatori, et beatissimo augusto Valentiniano.
|