SERMO CONTRA AUXENTIUM DE
BASILICIS TRADENDIS.
Populi ob imperialem jussum
sollicitudinem levaturus, responsum suum exponit, additque ad consistorium se
non ivisse, quod basilicae traditionem esset veritus. [Col. 1007B] Tum adversariis ad disceptandum in Ecclesia
provocatis, negat se armis exterreri: suoque de sacris vasis responso memorato,
paratum se ad certamina esse testatur. Eludi non posse Dei decretum, nec
praesidium ipsius superari, sed in servis suis pati eumdem velle. Cum ipse
antea non fuerit captus, liquere quam inaniter haeretici tumultuentur. Deinde
ubi Nabuthae historiam, et Christi ingressum in Jerusalem rei praesenti
accomodavit, Auxentii perstringit crudelem legem, solutisque Arianorum
objectionibus, libenter se coram populo disputaturum praedicat: Auxentium vero
jam a paganis, quos in judices elegerat, damnatum, sicut et a Paulo et Christo
ipso. Quod idem haereticus ad Caesarem provocaret, eum oblitum anni superioris:
et [Arianos], dum servis [Col.
1007C] Christi
conflant invidiam, multo pejores esse Judaeis: Ecclesiam enim non Caesaris, sed
Christi praeferre imaginem. Sub quae ubi pauca de suo responso et hymnis
adjecit, se non inobedientem, at imperatorem Ecclesiae filium, et Auxentium
plusquam Judaeum esse declarat.
1. Video vos praeter solitum subito esse turbatos,
atque [asservantes] mei. Miror 864 quid hoc sit, nisi forte quia per
tribunos me vidistis aut audistis imperiali mandato esse conventum; ut quo
vellem, abirem hinc: et si qui vellent, sequendi potestatem haberent. Metuistis
ergo ne Ecclesiam desererem, et dum saluti meae timeo, vos relinquerem? Sed
quid et ipse mandaverim, potuistis advertere: deserendae Ecclesiae mihi
voluntatem subesse non [Col. 1007D] posse; quia plus Dominum mundi, quam
saeculi hujus imperatorem timerem: sane si me vis aliqua [Col. 1008A] abduceret
ab Ecclesia, carnem meam exturbari posse, non mentem: paratum me esse, ut si
ille faceret, quod solet esse regiae potestatis; ego subirem, quod sacerdotis
esse consuevit.
2. Quid ergo turbamini? Volens numquam vos deseram,
coactus repugnare non novi. Dolere potero, potero flere, potero gemere:
adversus arma, milites, Gothos quoque lacrymae meae arma sunt; talia enim
munimenta sunt sacerdotis. Aliter nec debeo, nec possum resistere: fugere autem
et relinquere Ecclesiam non soleo; ne quis gravioris poenae metu factum
interpretetur. Scitis et vos ipsi quod imperatoribus soleam deferre, non
cedere: suppliciis me libenter offerre, nec metuere quae parantur.
3. Utinam essem securus quod Ecclesia haereticis [Col.
1008B] minime traderetur? Ad palatium imperatoris irem libenter, si hoc
congrueret sacerdotis officio; ut in palatio magis certarem, quam in Ecclesia.
Sed in consistorio non reus solet Christus esse, sed judex. Causam fidei in
Ecclesia agendam quis abnuat? Si quis confidit, huc veniat: inclinatum jam vel
imperatoris judicium, quod lata lege patefecit, quod impugnat fidem: vel
sperata ambientium quorumdam studia non requirat. Non committo, ut quisquam
vendat injuriam Christi.
4. Circumfusi milites, armorum crepitus, quibus
vallata est Ecclesia, fidem non terrent meam: sed mentem exagitant, ne dum me
tenetis, perniciosum aliquid vestrae oboriatur saluti. Ego enim jam didici non
timere: sed vobis timere plus coepi. Sinite, quaeso, [Col. 1008C] vestrum
sacerdotem congredi: habemus adversarium qui lacessit; adversarius enim noster diabolus, sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret, ut apostolus dixit
(I Pet. V, 8). Accepit sine dubio, accepit (non fallimur, sed
admonemur) tentandi hujusmodi potestatem; ne forte corporis mei vulneribus
possim a fidei intentione revocari. Legistis et vos quia multis his tentavit
sanctum Job diabolus: ad postremum potestatem hujusmodi petiit, et accepit, ut
tentaret corpus ejus, quod perfudit ulceribus.
865 5. Cum
esset propositum ut Ecclesiae vasa jam traderemus, hoc responsi reddidi: me, si
de meis aliquid posceretur, aut fundus, aut domus, aut aurum, aut argentum, id
quod mei juris esset, libenter offerre: templo Dei nihil posse decerpere, [Col.
1008D] nec tradere illud, quod custodiendum, non tradendum acceperim.
Deinde consulere me etiam imperatoris [Col. 1009A] saluti; quia nec mihi
expediret tradere, nec illi accipere; accipiat enim vocem liberi sacerdotis, si
vult sibi esse consultum, recedat a Christi injuria.
6. Haec plena humilitatis
sunt, et, ut arbitror, plena affectus ejus quem imperatori debet sacerdos. Sed
quia lucta nobis est non solum adversus carnem et sanguinem;
sed etiam, quod gravius est, adversus spiritalia nequitiae,
quae sunt in coelestibus (Ephes. VI, 12), tentator ille diabolus per
ministros suos certamen auget, vulneribus corporis mei experiendum arbitratur.
Scio, fratres, vulnera haec, quae pro Christo excipimus, non esse vulnera,
quibus vita non amittitur, sed propagatur. Sinite, quaeso, esse certamen:
spectatores vos esse decet. Considerate [Col. 1009B] Quia si quidem
habet civitas vel athletam, vel alterius nobilis artis peritum, optat offerre
certamini. Cur in majoribus rebus repudiatis, quod vel in minoribus velle
consuestis? Non metuit arma, non barbaros, qui mortem non timet, qui nulla
carnis voluptate retinetur.
7. Certe si Dominus huic
nos certamini deputavit, frustra pervigiles tot noctibus et diebus custodias
exhibuistis et excubias: implebitur Christi voluntas. Omnipotens enim noster
est Dominus Jesus, haec est fides nostra; et ideo quod fieri mandat,
implebitur: nec convenit nos divinae obviare sententiae.
8. Audistis quod hodie
lectum sit: Pullum sibi asinae Salvator per apostolos jussit adduci,
mandavitque ut si quis resisteret, diceretur: Dominus
operam [Col. 1009C] ejus desiderat (Luc. XIX, 35).
Quid si et nunc pullum istum asinae, hoc est, ejus animalis quod gravem
sarcinam portare consuevit, sicut est humana conditio, cui dicitur: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego vos reficiam:
tollite jugum meum, quia leve est (Matth. XI, 28); quid si inquam, pullum
istum ad se modo jussit adduci, missis apostolis illis, qui jam exuti corpore
incomprehensibilem oculis nostris Angelorum speciem gerunt? Nonne si ab aliquo resistatur, dicent: Dominus operam ejus
desiderat? Si resistat vel vitae
hujus cupiditas, si resistat caro et sanguis, si resistat conversatio
corporalis; quia aliquibus forsitan grati videmur. Sed qui nos hic diligit,
multo amplius diliget, si sinat fieri hostiam Christi; quia dissolvi, et cum
Christo [Col. 1009D] esse multo melius: etsi
manere in carne magis necessarium propter vos (Philip. I, 23). Nihil est ergo quod vereamini, fratres
dilectissimi; scio enim quia quidquid passus fuero, pro Christo patiar. Et 866
legi quod eos timere non debeam, qui possunt carnem occidere. Et audivi
dicentem: Qui
perdiderit animam [Col. 1010A] suam propter me, inveniet
eam (Matth. X, 39).
9. Ergo si vult Dominus,
certum est quod nullus obsistat. Quod si
adhuc nostra differt certamina, quid veremini? Servum Christi non custodia
corporalis, sed Domini providentia sepire consuevit.
10. Turbati estis quia
apertas reperistis geminas fores, quas captus oculis quidam, dum hospitium
proprium repetit, patefecisse memoratur. In
quo cognoscite quod nihil suffragetur humana custodia. Ecce unus qui videndi
munus amisit, solvit vestra universa munimina, et custodias lusit: Dominus
autem suae misericordiae custodiam non amisit. Nonne ante biduum, ut
meministis, etiam illud repertum est, quod a parte laeva basilicae ingressus
quidam pervius fuit, quem putabatis clausum esse atque munitum? [Col. 1010B]
Sepserunt nempe armati basilicam, explorabant hos atque illos aditus:
caecitate perfusi sunt, ut quod apertum erat videre non possent: itaque per
plurimas noctes quod apertum fuerit, non ignoratis. Desinite ergo sollicitari; quia
hoc erit, quod Christus jubet, et quod esse expedit.
11. Denique exempla vobis
Legis proferam. Elisaeus quaerebatur a rege Syriae, missus erat exercitus qui
eum caperet, circumvallatus erat undique: coepit timere ejus servulus; quia
servulus erat, hoc est, non erat liberae mentis et liberae potestatis. Petivit
aperiri ejus oculos sanctus propheta, et ait: Respice,
et vide quanto plures sint pro nobis, quam contra nos. Et respexit, et vidit angelorum
millia (IV Reg. VI, 14 et seq.). Advertistis igitur quod servulos [Col.
1010C] Christi ii magis custodiant, qui non videntur, quam qui videntur.
Sed et illi si custodiunt, vestris custodiunt orationibus advocati: legistis
nempe eos ipsos, qui Elisaeum quaerebant, ingressos esse Samariam ad eum ipsum,
quem capere gestiebant: cui non solum non potuerunt nocere; sed ipsius adversus
quem venerant, intercessione servati sunt.
12. Petrus quoque
apostolus utriusque rei vobis edat exemplum (Act. XII, 4 et seq.). Nam
ubi eum Herodes quaesivit et cepit, recepit in carcerem; non enim recesserat
Dei servulus, sed steterat timoris ignarus. Orabat
pro eo Ecclesia, sed apostolus in carcere quiescebat, quod est indicium non
timentis. Missus
est Angelus qui dormientem excitaret, per quem Petrus productus e carcere,
mortem ad tempus [Col. 1010D] evasit.
13. Idem Petrus postea,
victo Simone, cum praecepta Dei populo seminaret, doceret castimoniam,
excitavit animos gentilium: quibus eum quaerentibus, christianae animae
deprecatae sunt, ut paulisper cederet. Et quamvis esset cupidus passionis,
tamen [Col. 1011A] contemplatione populi precantis inflexus est;
rogabatur enim ut 867 ad instituendum et confirmandum populum se
reservaret. Quid multa? Nocte muros egredi
coepit, et videns sibi in porta Christum occurrere, urbemque ingredi, ait:
Domine: quo vadis? Respondit Christus: Venio iterum crucifigi. Intellexit
Petrus ad suam crucem divinum pertinere responsum; Christus enim non poterat
iterum crucifigi, qui carnem passione susceptae mortis exuerat: Quod enim mortuus est,
peccato mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo (Rom. VI, 10). Intellexit ergo Petrus quod
iterum Christus crucifigendus esset in servulo. Itaque sponte remeavit;
interrogantibus Christianis responsum reddidit, statimque correptus, per crucem
suam honorificavit [Col. 1011B] Dominum Jesum.
14. Videtis igitur quod
in servulis suis pati velit Christus. Quid si et huic servulo dicit: Illum volo manere, tu autem me sequere (Joan. XXI, 22); et de
hac arbore gustare vult fructum? Nam si illius cibus erat, ut faceret
voluntatem Patris (Joan. IV, 34): itidem cibus illius est, ut nostris
passionibus epuletur. Nonne, ut de ipso Domino sumamus exemplum, quando voluit,
passus est: et cum quaereretur, inventus est? quando autem hora non venerat
passionis (Joan. VII, 30), per medium quaerentium transibat, et videntes
eum tenere non poterant? Quod utique evidenter ostendit quia quando Dominus
vult, unusquisque invenitur et capitur: quod autem differt, etiamsi quaerentium
occurrat oculis, non tenetur.
[Col. 1011C] 15.
Ergo ipse non quotidie vel visitandi gratia prodibam, vel pergebam ad martyres?
non regiam palatii [c 1Kb] praetexebam eundo atque
redeundo? Et
tamen nemo me tenuit, cum exturbandi me haberent, ut prodiderunt postea,
voluntatem, dicentes: Exi de civitate, et vade quo vis. Exspectabam, fateor,
magnum aliquid, aut gladium pro Christi nomine, aut incendium: at illi delicias
mihi pro passionibus obtulerunt; sed athleta Christi non delicias, sed
passiones suas exigit. Nemo ergo vos turbet, quod aut carrum praeparaverunt,
aut dura, ut videbatur sibi, [Col. 1012A] Auxentii ipsius, qui se dicit
episcopum, ore jactata.
16. Plerique narrabant
percussores praemissos, poenam mortis esse decretam: nec illa timeo, et ista
non desero. Quo enim abibo, ubi non omnia plena gemitus sint, atque lacrymarum;
quando per Ecclesias jubentur ejici catholici sacerdotes, resistentes gladio
feriri, curiales 868 proscribi omnes, nisi mandatum impleverint? Et haec
episcopi manu scripta et ore dictata, qui se ut probaret doctissimum, vetus non
omisit exemplum, legimus enim in propheta quod viderit falcem volantem (Zach.
5, 1): hanc imitatus Auxentius gladium volantem per omnes urbes direxit. Et
Satanas transfigurat se in angelum lucis, et in malum imitatur ejus potentiam (II
Cor. XI, 14).
[Col. 1012B] 17. Tu, Domine Jesu, uno
momento mundum redemisti: Auxentius uno momento tot populos, quod in ipso est,
trucidabit, alios gladio, alios sacrilegio? Meam basilicam petit cruento ore,
sanguinolentis manibus. Cui bene praesens respondit lectio: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX, 16)?
id est, non convenit paci et furori, non convenit Christo et Belial (II Cor.
VI, 15). Meministis etiam quod lectum est hodie Nabuthe (22, q. 8, c.
Convenior, þ Nabuthe), sanctum virum possessorem vineae suae, interpellatum
petitione regia, ut vineam suam daret; ubi rex, succisis vitibus, olus vile
sereret, eumque respondisse: Absit ut ego patrum meorum
tradam haereditatem; regem contristatum esse, quod sibi esset alienum jus
relatione [Col. 1012C] justa negatum, sed muliebri consilio deceptum. Nabuthe
vites suas vel proprio cruore defendit (III Reg. XXI, 1 et seq.). Si
ille vineam non tradidit suam, nos trademus Ecclesiam Christi?
18. Quid igitur a me
responsam est contumaciter? Dixi enim conventus: Absit a me ut tradam Christi
haereditatem. Si ille patrum haereditatem
non tradidit, ego tradam Christi haereditatem? Sed et hoc addidi: Absit ut tradam haereditatem
patrum, hoc est, haereditatem
Dyonisii, qui in exsilio in causa fidei defunctus est, haereditatem Eustorgii
confessoris, haereditatem Myroclis, atque omnium retro fidelium [Col. 1013A]
episcoporum. Respondi ego, quod sacerdotis est: quod imperatoris est, faciat
imperator. Prius est ut animam mihi, quam fidem auferat.
19. At cui tradam? Praesens lectio Evangelii docere
nos debet, quid petatur, a quibus petatur. Audistis nempe legi, quod cum
Christus super pullum asinae sederet, clamabant pueruli, et moleste ferebant
Judaei (Luc. XIX, 35). Denique interpellaverunt Dominum Jesum, dicentes ut faceret eos tacere;
respondit: Si hi tacuerint, lapides clamabunt (Ibid., 40). Deinde
ingressus templum, ejecit nummularios, et cathedras, et columbas vendentes in
templo Dei. Lectio nempe ista nulla 869
nostra dispositione recitata est, sed casu: quae praesentibus bene aptatur
temporibus. Semper ergo Christi laudes verbera [Col. 1013B] perfidorum
sunt. Et nunc cum laudatur Christus, dicunt haeretici quia seditio commovetur: dicunt
haeretici quia his mors parabatur; et vere mortem habent in laudibus Christi.
Quomodo enim laudes ejus ferre possunt, cujus infirmitatem praedicant? Itaque
et hodie cum laudatur Christus, Arianorum amentia verberatur.
20. Geraseni praesentiam Christi ferre non poterant (Luc.
VIII, 37), isti pejores Gerasenis nec laudationem Christi sustinere
possunt. Vident
pueros Christi gloriam concinentes; quia scriptum est: Ex ore
infantium et lactentium perfecisti laudem (Psal. VIII, 3). Irrident
istam aetatulam fidei plenam, cum dicunt: Ecce
quid clamant? Sed respondit iis Christus: Si hi tacebunt, lapides
clamabunt (Luc. XIX, 35), hoc est, [Col. 1013C] fortiores clamabunt,
clamabunt et juvenes, clamabunt et maturiores, clamabunt et senes: isti lapides
ad illum jam solidati lapidem, de quo scriptum est: Lapidem
quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22).
21. His igitur
laudationibus invitatus templum suum Christus ingreditur, et flagellum
prehendit, et ejicit de templo nummularios (Joan. II, 15). Non
patitur enim in suo templo pecuniae esse vernaculos, non patitur in suo templo
esse eos, qui vendant cathedras. Quid sunt cathedrae, nisi honores? Quid sunt
columbae, nisi simplices mentes, vel animae fidem candidam et puram sequentes?
Ego ergo inducam in templum, quem Christus excludit? Jubetur enim exire, qui
dignitates vendit et honores: [Col. 1013D] jubetur exire, qui vendere
vult simplices mentes fidelium.
22. Ergo Auxentius
ejicitur, Mercurinus excluditur. Unum portentum est, duo nomina. Etenim ne [Col.
1014A] cognosceretur quis esset, mutavit sibi vocabulum; ut quia hic fuerat
Auxentius episcopus Arianus, ad decipiendam plebem, quam ille tenuerat, se
vocaret Auxentium. Mutavit ergo vocabulum, sed perfidiam non mutavit: exuit
lupum, sed induit lupum. Nihil prodest quod mutavit nomen: quid sit agnoscitur.
Alius in Scythiae partibus dicebatur, alius hic vocatur: nomina pro regionibus
habet. Habet ergo jam duo nomina; et si hinc alio perrexerit, habebit et
tertium. Quomodo enim patietur ut maneat ei vocabulum ad tanti sceleris
indicium: Minora fecit in Scythia; et ita erubuit, ut mutaret vocabulum:
sceleratiora hic ausus est; et volet, quocumque perrexerit, nomine suo prodi? Tantorum
populorum sanguinem manu sua scribet, et poterit consistere [Col. 1014B] animo?
23. Paucos excludebat
Dominus Jesus de templo suo, Auxentius nullum reliquit. De templo suo Jesus
flagello ejicit, Auxentius gladio: Jesus flagello, Mercurinus securi. Pius
Dominus flagello 870 exturbat sacrilegos; nequam persequitur pios ferro.
De quo bene dixistis hodie: Leges suas secum ferat. Feret, etiamsi nolit: feret
conscientiam suam, etsi non fert chartulam: feret sanguine inscriptam animam
suam, etsi atramento inscriptam epistolam non feret. Scripta est, Juda, culpa
tua graphio ferreo et ungue adamantino, et scripta in pectore tuo (Jerem.
VII, 1), hoc est, ibi scripta, unde processit.
24. Is mihi etiam audet
mentionem facere tractandi, plenus sanguinis, plenus cruoris? Qui quos [Col.
1014C] non potuerit sermone decipere, eos gladio putat esse feriendos,
cruentas leges ore dictans, manu scribens, et putans quod lex fidem possit
hominibus imperare. Non audivit et id quod hodie dictum est: Quoniam non justificatur homo ex operibus Legis; (Galat. II, 16), aut: Per Legem Legi mortuus sum, ut Deo vivam (Ibid., 19), id est, per
legem spiritalem interpretationi Legis est mortuus corporali. Et nos per legem Domini nostri Jesu Christi moriamur
huic legi, quae sancit decreta perfidiae. Non lex Ecclesiam congregavit,
sed fides Christi. Lex enim non est ex fide: Justus
autem ex fide vivit (Galat. III, 11). Justum ergo fides, non lex facit; quia non est
per legem justitia, sed per fidem Christi. Qui autem fidem repudiat, et legis
jura praescribit, ipse se [Col. 1014D] testatur injustum, quia Justus ex fide vivit.
25. Hanc ergo legem
quisquam sequatur, qua firmatur Ariminense concilium, in quo creatura dictus
est Christus? Sed aiunt: Misit Deus Filium suum [Col. 1015A] factum ex muliere, factum sub Lege (Galat. IV, 4). Ergo, factum, legunt, hoc est, creatum. Nonne hoc ipsum considerant, quod proposuerunt,
quia factus dicitur Christus, sed ex muliere, hoc est, secundum partum
Virginis factus est, qui secundum divinam generationem ex Patre natus est? Legerunt
et hodie, quia Christus nos redemit de maledicto Legis, factus
pro nobis maledictum (Galat. III, 13). Numquid maledictum Christus
secundum divinitatem est? Sed quare maledictum dicatur, Apostolus te docet,
dicens quia scriptum est: Maledictus omnis, qui pendet in
ligno (Ibid.),
hoc est, qui in carne sua nostram carnem, in suo corpore nostras infirmitates
et nostra maledicta suscepit, ut crucifigeret; non enim ille maledictus, sed in
te maledictus. Denique habes [Col. 1015B] alibi: Qui peccatum non cognovit, sed pro nobis peccatum factus est; quia nostra
peccata suscepit, ut sacramento suae passionis aboleret (II Cor. V, 21).
26. Haec ego, fratres,
coram ipso apud vos plenius disputarem: sed certus non ignaros vos esse fidei,
vestrum refugit examen, et gentiles quosdam quatuor aut quinque ferme homines
elegit cognitores sibi, si tamen aliquos elegit: quos vellem adesse in coetu
omnium, non ut de Christo judicent, sed ut majestatem audiant Christi. Tamen illi jam de Auxentio pronuntiaverunt, cui
tractanti quotidie non crediderunt. Quae major ejus condemnatio, quam quod 871
sine adversario apud judices suos victus est? Ergo et ipsorum sententiam contra
Auxentium jam tenemus.
[Col. 1015C] 27.
Et quod gentes elegit, jure damnandus est; quia Apostoli praecepta dimisit, cum
Apostolus dicat: Audet aliquis vestrum adversus alterum habens negotium, judicari apud
iniquos, et non apud sanctos? Aut nescitis quoniam
sancti de hoc mundo judicabunt (I Cor. VI, 1, 2)? Et infra ait: Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratres:
sed frater cum fratre judicio contendit et hoc apud infideles (Ibid., 5, 6)? Vides
quia quod ille obtulit contra auctoritatem Apostoli sit. Vos eligite utrum
Auxentium an Paulum sequi debeamus magistrum.
28. Sed quid dicam de
Apostolo, cum ipse Dominus clamet per prophetam: Audite
me, populus meus. Qui scitis judicium, quorum in corde lex mea est (Esai. LI, 7).
Deus dicit: Audite me, populus [Col. 1015D] meus. Qui scitis judicium; Auxentius dicit: Nescitis judicium. Videtis quia jam
Deum contemnit in vobis, qui sententiam coelestis refutat oraculi? Audite me, inquit, populus meus, dicit Dominus. Non dicit:
Audite, gentes. Non dicit: Audite, Judaei. Jam enim populus Dei qui fuerat,
populus erroris est factus: et qui populus erroris erat, populus Dei esse
coepit, quia in Christum credidit. Iste
ergo populus judicat, cujus in corde lex divina est, non humana: [Col.
1016A] lex non atramento scripta, sed spiritu Dei vivi: non in charta
exarata, sed in corde signata: lex gratiae, non cruoris (II Cor. III, 3). Quis igitur vobis
injuriam facit, qui recusat vestram, an qui eligit audientiam?
29. Conclusus undique, ad
versutiam patrum suorum confugit. De imperatore vult invidiam commovere, dicens
judicare debere adolescentem catechumenum, sacrae lectionis ignarum, et in
consistorio judicare. Quasi vero superiore anno quando ad palatium sum petitus,
cum praesentibus primatibus ante consistorium tractaretur, cum imperator
basilicam vellet eripere; ego tunc aulae contemplatione regalis infractus sim,
constantiam non tenuerim sacerdotis, aut imminuto jure discesserim? Nonne [Col.
1016B] meminerunt quod ubi me cognovit populus palatium petisse, ita
irruit, ut vim ejus ferre non possent; quando comiti militari cum expeditis ad
fugandam multitudinem egresso obtulerunt omnes se neci pro fide Christi? Nonne
tunc rogatus sum, ut populum multo sermone mulcerem? sponderem fidem, quod
Basilicam Ecclesiae nullus invaderet? Et cum pro beneficio meum sit officium
postulatum; tamen quod populus ad palatium venisset, mihi invidia commota est. In hanc igitur invidiam me redire desiderant.
30. Revocavi populum, et tamen invidiam non evasi:
quam quidem invidiam ego temperandam 872 arbritor, non timendam. Quid
enim timeamus pro Christi nomine? Nisi forte illud movere me debet, [Col.
1016C] Quod aiunt: Ergo non debet imperator unam basilicam accipere, ad
quam procedat: et plus vult Ambrosius posse, quam imperator; ut imperatori
prodeundi facultatem neget? Quod cum dicunt, apprehendere sermones nostros
gestiunt, sicut Judaei qui Christum versuto sermone tentabant dicentes: Magister, licet tributum
dare Caesari, aut non (Matth.
XXII, 17)? Semperne de Caesare servulis Dei invidia commovetur? Et hoc ad
calumniam sibi arcessit impietas, ut imperiale nomen obtendat? Et isti possunt
dicere quod eorum non habeant sacrilegium, quorum imitantur magisterium?
31. Et tamen videte quanto pejores [Ariani] sint, quam
Judaei. Illi quaerebant utrum solvendum putaret Caesari jus tributi; isti,
imperatori volunt dare [Col. 1016D] jus Ecclesiae. Sed ut perfidi suum sequuntur
auctorem; ita et nos quae nos Dominus et auctor noster docuit, respondeamus. Considerans
enim Jesus dolum Judaeorum (Ibid., 18 et seq.), dixit ad eos: Quid me tentatis? Ostendite mihi denarium. Et cum dedissent, dixit: Cujus imaginem habet et inscriptionem? Respondentes dixerunt: Caesaris. Et ait illis Jesus: Reddite quae sunt Caesaris
Caesari, et quae sunt Dei, Deo. Ergo et ego dico illis, qui mihi objiciunt; [Col.
1017A] Ostendite mihi denarium: Jesus Caesaris denarium vidit,
et ait: Reddite Caesari, quae Caesaris sunt, et quae Dei
sunt Deo. Numquid de Ecclesiae Basilicis occupandis possunt denarium offerre
Caesaris?
32. Sed in Ecclesia unam
imaginem novi, hoc est, imaginem Dei invisibilis, de qua dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26);
illam imaginem, de qua scriptum est; quia Christus splendor
gloriae, et imago substantiae ejus (Hebr. I, 3). In ista imagine Patrem
cerno, sicut dixit ipse Dominus Jesus: Qui me
videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9). Non enim haec imago a Patre est
separata, quae unitatem me docuit Trinitatis dicens: Ego et
Pater unum sumus (Joan. X, 30); et infra: Omnia quaecumque habet
Pater, mea sunt [Col. 1017B] (Joan. XVI, 15). Et de Spiritu sancto, dicens quia
Spiritus Christi sit, et de Christo accepit, sicut scriptum est: Ille de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Ibid., 14).
33. Quid igitur non
humiliter responsum a nobis est? Si
tributum petit, non negamus.
Agri Ecclesiae solvunt tributum: si agros desiderat
imperator, potestatem habet vindicandorum; nemo nostrum intervenit. Potest
pauperibus collatio populi redundare: non faciant de agris invidiam, tollant
eos, si libitum est imperatori: non dono, sed non nego. Aurum quaerunt, possum
dicere: Argentum et aurum non quaero. Sed invidiam faciunt, quia aurum
erogatur. Nec ego hanc invidiam perhorresco. Habeo aerarios: aerarii mei [Col.
1017C] pauperes Christi sunt, hunc novi congregare thesaurum. 873
Utinam hoc mihi semper crimen ascribant, quia aurum pauperibus erogatur! Quod
si objiciunt quod defensionem ab iis requiram, non nego, sed etiam ambio. Habeo
defensionem, sed in orationibus pauperum. Caeci illi et claudi, debiles et
senes robustis bellatoribus fortiores sunt. Denique munera pauperum Deum
obligant; quia scriptum est: Qui largitur pauperi, Deo fenerat (Prov. XIX, 17). Praesidia bellatorum divinam
saepe gratiam non merentur.
34. Hymnorum quoque meorum carminibus deceptum populum
ferunt. Plane nec hoc abnuo. Grande carmen istud est, quo nihil potentius. Quid
enim potentius quam confessio Trinitatis, quae quotidie totius populi ore
celebratur? Certatim omnes student fidem [Col. 1018A] fateri, Patrem et Filium
et Spiritum sanctum norunt versibus praedicare. Facti sunt igitur omnes
magistri, qui vix poterant esse discipuli.
35. Quid igitur
obaudientius potest esse, quam ut Christi sequamur exemplum, qui specie inventus ut homo, humiliavit semetipsum factus obediens usque ad
mortem (Philipp.
II, 7, 8)? Denique omnes per obedientiam liberavit: Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt
plurimi, ita et per unius obedientiam justi constituentur multi (Rom. V, 19). Si
ergo ille obediens, accipiant obedientiae magisterium, cui nos inhaeremus,
dicentes iis qui nobis de imperatore invidiam faciunt: Solvimus quae sunt
Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo (Matth. XXII, 21). Tributum
Caesaris est, non negatur (23, quaest. [Col. 1018B] 8, c. Conventior, þ
Tributum): Ecclesia Dei est, Caesari utique non debet addici; quia jus Caesaris
esse non potest Dei templum.
36. Quod cum
honorificentia imperatoris dictum nemo potest negare. Quid enim
honorificentius, quam ut imperator Ecclesiae filius esse dicatur? Quod cum
dicitur, sine peccato dicitur, cum gratia dicitur. Imperator Enim intra
Ecclesiam, non supra Ecclesiam est; bonus enim imperator quaerit auxilium
Ecclesiae, non refutat. Haec ut humiliter dicimus, ita constanter exponimus.
Sed incendia aliqui, gladium, deportationem minantur. Didicimus Christi servuli
non timere. Non timentibus numquam est gravis terror. Denique scriptum est: Sagittae infantium factae sunt plagae eorum (Psal. LXIII, 8).
[Col. 1018C] 874 37. Satis igitur
propositis responsum videtur. Nunc illos interrogo, quod Salvator interrogavit:
Baptismum Joannis de coelo est, an ex hominibus (Luc. XX, 4)? Et
non potuerunt respondere ei Judaei. Si baptismum Joannis non solverunt Judaei,
Auxentius solvit baptismum Christi? Non enim istud ex hominibus est baptismum,
sed de coelo, quod detulit nobis consilii magni Angelus (Esai. IX, 6),
ut justificemur Deo. Cur igitur rebaptizandos Auxentius fideles populos putat,
baptizatos in nomine Trinitatis; cum Apostolus dicat: Una
fides, unum baptisma (Ephes. IV, 3): et se hominum dicat adversarium
esse, non Christi; cum consilium Dei spernat, et condemnet baptismum, quod
Christus nobis ad redimenda nostra peccata donavit (Luc. VII, 30).
|