EPISTOLA XX.
Narrat sorori quae Mediolani
per dies aliquot propter basilicam, quam Ariani petebant evenere, quomodo a
Valentiniani ministris ipse fuerit compellatus, populus autem reclamaverit:
deinde quomodo missis decanis ad basilicam invadendam, raptus fuerit a populo
Castulus Arianus, cujus occasione, licet sua ipsius cura liberati variae
secutae sunt condemnationes; post quae iterum interpellatus imperatoris nomine
sanctus praesul magna constantia respondet. Addit postridie occupata basilica,
milites se ad catholicos [Col.
0994B] transituros
promisisse, nec populum de fortitudine quidquam remisisse: tentationes Job et
maxime quas a muliere passus legitur, huic tempori accommodatas: interim
liberatam basilicam, sed notarium sibi dura nuntiasse, quibus neutiquam motus
fuerit: postremo prophetiae Jonae ad res praesentes adaptationem, populi ob
liberatam basilicam, et multam mercatoribus remissam gaudium, verba
Valentiniani ad comites, et suum ad Calligoni minas responsum subdit.
1. Quoniam in omnibus fere epistolis sollicite quaeris
de Ecclesia, accipe quid agatur. Postridie quam accepi litteras tuas, quibus
significaveras quod te exagitarent somnia tua, moles inquietudinum gravium
coepit moveri. Nec jam Portiana, hoc est, extramurana 853 basilica
petebatur, sed basilica [Col. 0994C] nova, hoc est, intramurana, quae
major est.
2. Convenerunt me primo principes virtutum viri,
comites consistoriani, ut et basilicam traderem, et procurarem, ne quid populus
turbarum moveret. Respondi quod erat ordinis, templum Dei a sacerdote tradi non
posse.
[Col. 0995A] 3.
Acclamatum est sequenti die in Ecclesia: etiam praefectus eo venit; coepit
suadere vel ut basilica Portiana cederemus. Populus reclamavit. Ita tunc
discessum est, ut intimaturum se imperatori diceret.
4. Sequenti die, erat autem Dominica, post lectiones
atque tractatum, dimissis catechumenis, symbolum aliquibus competentibus in
baptisteriis tradebam basilicae. Illic nuntiatum est mihi comperto quod ad
Portianam basilicam de palatio decanos misissent, et vela suspenderent, populi
partem eo pergere. Ego tamen mansi in munere, missam facere coepi.
5. Dum offero, raptum cognovi a populo Castulum
quemdam, quem presbyterum dicerent Ariani. Hunc autem in platea offenderant
transeuntes. Amarissime [Col. 0995B] flere, et orare in ipsa oblatione
Deum coepi, ut subveniret, ne cujus sanguis in causa Ecclesiae fieret: certe ut
meus sanguis pro salute non solum populi, sed etiam pro ipsis impiis
effunderetur. Quid multa? Missis presbyteris et diaconibus, eripui injuriae virum.
[Col. 0996A] 6. Condemnationes illico gravissimae decernuntur: primo
in corpus omne mercatorum. Itaque sanctis diebus hebdomadis ultimae, quibus
solebant debitorum laxari vincula, stridunt catenae, imponuntur collo
innocentium, 854 exiguntur ducenta pondo auri infra totum triduum.
Respondent aliud se tantum aut duplum, si peterentur, daturos, dummodo
servarent fidem. Erant pleni carceres negotiatoribus.
7. Palatina omnia officia, hoc est, memoriales,
agentes in rebus, apparitores diversorum comitum temperare a processu jubentur,
specie qua seditioni interesse prohibebantur: honoratis multa minabantur
gravissima, nisi basilicam traderent. Fervebat persecutio: ac si aperuissent
portam, prorupturi in omne facinus videbantur.
[Col. 0996B] 8.
Convenior ipse a comitibus et tribunis, ut basilicae fieret matura traditio,
dicentibus imperatorem jure suo uti, eo quod in potestate ejus essent omnia.
Respondi, si a me peteret, quod meum esset, id est, fundum meum, argentum meum,
quidvis hujusmodi meum, me non refragaturum; quamquam [Col. 0997A] omnia
quae mei sunt, essent pauperum: verum ea quae sunt divina, imperatoriae
potestati non esse subjecta. Si patrimonium petitur, invadite: si corpus,
occurram. Vultis in vincula rapere? vultis in mortem? voluptati est mihi. Non
ego vallabor circumfusione populorum, nec altaria tenebo vitam obsecrans, sed
pro altaribus gratius immolabor.
9. Horrebam quippe animo, cum armatos ad basilicam
Ecclesiae occupandam missos cognoscerem; ne dum basilicam vindicant, aliqua
strages fieret, quae in perniciem totius vergeret civitatis. Orabam ne tantae
urbis vel totius Italiae busto superviverem. Detestabar invidiam fundendi cruoris,
offerebam jugulum meum. 855 Aderant Gothi tribuni, adoriebar eos,
dicens: Propterea vos possessio Romana [Col. 0997B] suscepit, ut
perturbationis publicae vos praebeatis ministros? Quo transibitis, si haec
deleta fuerint?
10. Exigebatur a me, ut
compescerem populum. Referebam in meo
jure esse, ut non excitarem: in Dei manu, uti mitigaret. Postremo si me
incentorem putaret, jam in me vindicari oportere, vel abduci me in quas vellet
terrarum solitudines. His dictis, illi abierunt: ego in basilica veteri totum
exegi diem. Inde domum cubitum me recepi, ut si quis abducere vellet, inveniret
paratum.
11. Ante lucem ubi pedem limine extuli, circumfuso
milite occupatur basilica. Idque a militibus imperatori mandatum dicitur, ut si
prodire vellet, haberet copiam; se tamen praesto futuros, si viderent eum cum
catholicis convenire: alioquin se ad eum [Col. 0997C] coetum, quem
Ambrosius cogeret, transituros.
12. Prodire de Arianis
nullus audebat; quia nec quisquam de civibus erat, pauci de familia regia, nonnulli
etiam Gothi. Quibus ut olim plaustra
sedes erat, ita nunc plaustrum Ecclesia est. Quocumque femina ista processerit,
secum suos omnes coetus vehit.
13. Circumfusam basilicam esse gemitu populi
intellexi: sed dum leguntur lectiones, intimatur mihi plenam populi esse
basilicam etiam novam: majorem videri plebem, quam cum essent omnes liberi:
lectorem efflagitari. Quid plura? Milites ipsi, qui videbantur occupasse
basilicam, cognito quod praecepissem, ut abstinerentur a communionis consortio,
ad conventum hunc nostrum venire coeperunt. [Col. 0997D] Quibus visis,
turbantur mulierum animi, proripit se una. Ipsi tamen milites se ad orationem
venisse, [Col. 0998A] non ad praelium loquebantur. Clamavit aliqua
populus. Quam moderate, quam constanter, quam fideliter poscebat, ut ad illam
pergeremus basilicam! In illa quoque basilica fertur quod populus praesentiam
flagitabat meam.
14. Tunc ego hunc adorsus sermonem sum: Audistis,
filii, librum Job legi, qui solemni munere est decursus et tempore. Scivit ex usu hunc librum
etiam diabolus intimandum, quo virtus omnis suae tentationis aperitur et
proditur; et ideo se hodie motu majore concussit. Sed gratias Deo nostro, qui
vos ita firmavit fide atque patientia. Unum Job miraturus ascenderam, omnes Job
quos mirarer, inveni. In singulis vobis Job revixit, in singulis sancti illius
patientia et virtus refulsit. Quid enim praesentius [Col. 0998B] dici
potuit a christianis viris, quam id quod hodie in vobis Spiritus sanctus est
locutus? Rogamus, Auguste, non pugnamus: non timemus, sed rogamus. Hoc
christianos decet, ut et tranquillitas pacis optetur, et fidei veritatisque
constantia nec mortis revocetur periculo. Est enim 856 praesul Dominus,
qui salvos faciet sperantes in se (Psal. XVI, 7).
15. Sed veniamus ad
propositas lectiones. Videtis diabolo tentandi licentiam dari (Job. I, 12),
ut boni probentur. [g 1Kb] Invidet iniquus bonis
profectibus, tentat diversis modis. Tentavit sanctum Job in patrimonio, tentavit
in filiis, tentavit in dolore corporis. Fortior in suo corpore tentatur,
infirmior in alieno. Et mihi meas divitias, quas in vobis habeo, volebat
auferre, et hoc tranquillitatis vestrae patrimonium [Col. 0998C] dissipare
cupiebat. Vos quoque ipsos mihi bonos filios gestiebat eripere, pro quibus ego
quotidie instauro sacrificium: vos ruinis quibusdam publicae perturbationis
conabatur involvere. Duo igitur jam genera tentationis excepi. Et fortasse quia
infirmiorem me Dominus Deus novit, adhuc in corpus meum non dedit potestatem. Etsi
ipse cupiam, etsi offeram, adhuc me fortasse huic certamini imparem judicat, et
diversis exercet laboribus. Nec Job ab isto coepit certamine, sed in hoc
consummavit.
16. Tentatus est autem
Job nuntiis coacervatis malorum, tentatus est etiam per mulierem, quae ait: Dic aliquod verbum in Deum, et morere (Job. II, 9).
Videtis quanta subito moveantur, Gothi, arma, gentiles, multa mercatorum, poena
sanctorum. Advertitis [Col. 0998D] Quid jubeatur, cum mandatur: Trade
basilicam, hoc est: Dic aliquod verbum in Deum, et morere. Nec [Col. 0999A] solum die adversum Deum, sed
etiam fac adversus Deum. Mandatur: Trade altaria Dei.
17. Urgemur igitur praeceptis regalibus, sed
confirmamur Scripturae sermonibus, quae respondit: Tamquam una ex insipientibus
locuta es (Ibid., 10). Non
mediocris igitur ista tentatio; namque asperiores tentationes has esse
cognovimus, quae fiunt per mulieres. Denique per Evam etiam Adam supplantatus est (Gen.
III, 6); eoque factum, ut a mandatis coelestibus deviaret. Quo errore
cognito, praevaricatricis conscientiae reus latere cupiebat, sed latere non
poterat; et ideo ait ei Deus: Adam, ubi es (Ibid., 9)? hoc
est, quid eras ante? ubi nunc esse coepisti? ubi te constitueram? quo ipse
transgressus es? Agnoscis esse te nudum,
quia bonae indumenta fidei [Col. 0999B] perdidisti. Folia sunt ista,
quibus nunc velare te quaeris. Repudiasti fructum, sub foliis Legis latere
cupis, sed proderis. Recedere a Domino Deo tuo propter unam mulierem
desiderasti, propterea fugis quem videre quaerebas. Cum una muliere te
abscondere maluisti, relinquere speculum mundi, incolatum paradisi, gratiam
Christi.
18. Quid dicam quod etiam Eliam Jezabel cruente
persecuta est (III Reg. XIX, 1 et seq.)? quod Joannem Baptistam Herodias
fecit occidi (Matth. XIV, 3 et seq.)? Singulae tamen singulos, mihi quo
minora longe merita, eo tentamenta graviora. Virtus infirmior, sed plus
periculi. Succedunt sibi mulierum vices, alternantur odia, commenta variantur,
seniores conveniuntur, 857 praetexitur regis injuria. [Col. 0999C] Quae
ratio igitur est adversus hunc vermiculum gravioris tentationis, nisi quia non
me, sed Ecclesiam persequuntur?
19. Mandatur denique: Trade basilicam. Respondeo: Nec
mihi fas est tradere, nec tibi accipere, Imperator, expedit. Domum privati
nullo potes jure temerare, domum Dei existimas auferendam? Allegatur imperatori
licere omnia, ipsius esse universa. Respondeo: Noli te gravare, Imperator, ut
putes te in ea, quae divina sunt, imperiali aliquod jus habere. Noli te extollere,
sed si vis diutius imperare, esto Deo subditus. Scriptum est: Quae Dei Deo,
quae Caesaris Caesari (Matth. XXII, 21). Ad imperatorem palatia
pertinent, ad sacerdotem Ecclesiae. Publicorum tibi moenium jus commissum est,
non sacrorum. [Col. 1000A] Iterum dicitur mandasse imperatorem: Debeo et
ego unam basilicam habere. Respondi: Non tibi licet illam habere. Quid tibi cum
adultera? Adultera est enim, quae non est legitimo Christi conjugio copulata.
20. Dum haec tracto, suggestum est mihi cortinas
regias esse collectas, refertam autem populo basilicam, praesentiam mei
poscere; statimque eo converti sermonem meum, dicens: Quam alta et profunda
oracula sunt Spiritus sancti! Matutinis horis lectum est, ut meministis
fratres, quod summo animi dolore respondemus: Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam (Psal. LXXVIII, 1). Et re vera venerunt
gentes, et plus etiam quam gentes venerunt; venerunt enim Gothi, et diversarum
nationum viri: [Col. 1000B] venerunt cum armis, et circumfusi
occupaverunt basilicam. Hoc nos ignari tuae altitudinis dolebamus, sed nostra
imprudentia aliud opinabatur.
21. Venerunt
gentes, sed vere in haereditatem tuam venerunt; qui enim gentes venerunt, facti
sunt christiani. Qui ad invadendam haereditatem venerunt, facti sunt cohaeredes
Dei. Defensores habeo, quos hostes putabam: socios teneo, quos adversarios
aestimabam. Completum est illud quod de Domino Jesu David propheta cecinit,
quia factus est in pace locus ejus, et: Ibi confregit cornua arcuum, scutum, gladium et bellum (Psal. LXXV, 3, 4). Cujus enim hoc munus,
cujus opus, nisi tuum, Domine Jesu? Videbas
ad templum tuum armatos venire: hinc gemere populum, et frequentem adesse, ne
basilicam Dei [Col. 1000C] tradere videretur: inde vim militibus
imperari. Mors ante oculos mihi; ne quid inter haec furori liceret: inseruisti
te, Domine, medium, et fecisti utraque unum (Ephes. II, 14).
Compescuisti armatos, dicens profecto: Si ad arma concurritur, 858 si in
templo meo clausi commoventur, quae utilitas in sanguine meo (Deut. XXXII, 36)? Gratias itaque tibi,
Christe. Non legatus, neque nuntius, sed tu, domine, salvum fecisti populum tuum: conscidisti
saccum meum, et praecinxisti me laetitia
(Psal. XXIX, 10, 12).
22. Haec ego dicebam, miratus imperatoris animum
studio militum, obsecratione comitum, precatu populi posse mitescere. Interea
nuntiatur mihi missum notarium, qui mandata deferret. Concessi paululum,
mandatum intimat. Quid tibi visum est, [Col. 1001A] inquit, ut contra placitum
faceres? Respondi: Quod placitum sit
ignoro, quidve temere factum dicatur, incertum habeo. Ait: Cur presbyteros ad
basilicam destinasti? Si tyrannus es, scire volo; ut sciam quemadmodum me
adversum te praeparem. Retuli dicens me nihil in praejudicium fecisse
Ecclesiae: eo tempore quo audieram occupatam esse a militibus basilicam,
gemitum tantummodo liberiorem habuisse, multisque adhortantibus ut eo pergerem,
dixisse: Tradere basilicam non possum, sed pugnare non debeo. Postea vero quam
cognoverim cortinas regias inde esse sublatas, cum me populus eo ire deposceret,
direxisse presbyteros; me tamen noluisse ire, sed dixisse: Credo in Christo
quod ipse nobiscum faciet imperator.
23. Si haec tyrannidis videntur, habeo arma, sed [Col.
1001B] in Christi nomine: habeo offerendi mei corporis potestatem. Quid
moraretur ferire, si tyrannum putaret? Veteri jure a sacerdotibus donata
imperia, non usurpata: et vulgo dici quod imperatores sacerdotium magis
optaverint, quam imperium sacerdotes. Christus fugit, ne rex fieret (Joan. VI, 15).
Habemus tyrannidem nostram. Tyrannis sacerdotis, infirmitas est: Cum infirmor, inquit, tunc potens sum (II Cor. XII, 10).
Cavere tamen ne ipse sibi tyrannum faceret, cui Deus adversarium non excitavit.
Non hoc maximum dicere, quod tyrannus ego sim Valentiniani, qui se meae
legationis objectu queritur ad Italiam non potuisse transire. Addidi quia
numquam sacerdotes tyranni fuerunt, sed tyrannos saepe sunt passi.
[Col. 1001C] 24.
Exactus est totus ille dies in moerore nostro: scissae tamen ab illudentibus
pueris cortinae regiae. Ego domum redire non potui; quia circumfusi erant
milites, qui basilicam custodiebant. Cum fratribus psalmos in ecclesiae
basilica minore diximus.
25. Sequenti die lectus est de more liber Jonae, quo
completo, hunc sermonem adorsus sum: Liber lectus est, fratres, quo prophetatur
quod peccatores in poenitentiam revertantur. Acceptum est ita, 859 ut
speraretur in praesenti futurum. Addidi quod vir [Col. 1002A] justus
etiam offensam contrahere voluisset, ne vel spectaret, vel denuntiaret excidium
civitati. Et
quod lugubre esset illud dictum, contristatus quoque sit, quod aruisset
cucurbita. Deum quoque dixisse ad prophetam: Si
tristis es pro cucurbita? Respondisse Jonam: Tristis. Dixisse Dominum, si
illud doleret quod exusta esset cucurbita, quanto magis sibi curae esse oportere
tantae plebis salutem! Et ideo excidium, quod paratum toti urbi fuerat,
removisse.
26. Nec mora, nuntiatur
imperatorem jussisse, ut recederent milites de basilica: negotiatoribus quoque,
quod exacti de condemnatione fuerant, redderetur. Quae tunc plebis totius
laetitia fuit! qui totius populi plausus! quae gratiae! Erat autem dies quo sese Dominus pro nobis tradidit,
quo in Ecclesia poenitentia relaxatur. Certatim hoc nuntiare milites, [Col.
1002B] irruentes in altaria, osculis significare pacis insigne. Tunc agnovi
quod Deus vermem antelucanum percusserat, ut tota civitas servaretur.
27. Haec gesta sunt, atque utinam jam finita! sed
graviores motus futuros plena commotionis imperialia verba indicant. Ego
tyrannus appellor, et plus etiam quam tyrannus. Nam cum imperatorem comites
obsecrarent uti prodiret ad Ecclesiam; idque petitu militum facere se dicerent,
respondit: Si vobis jusserit Ambrosius, vinctum me tradetis. Quid post hanc
vocem supersit, considera. Quam vocem omnes cohorruerunt, sed habet a quibus
exasperetur.
28. Denique etiam
speciali expressione Calligonus, [Col. 1002C] praepositus cubiculi,
mandare mihi ausus est: Me vivo, tu contemnis Valentinianum? Caput tibi tollo. Respondi:
Deus permittat tibi, ut impleas quod minaris; ego enim patiar quod episcopi, tu
facies quod spadones. Atque utinam Deus avertat eos ab Ecclesia, in me omnia
sua tela convertant, meo sanguine sitim suam expleant!
|