EPISTOLA XXIV.
Exposito cur legationis suae
rationem reddat, quomodo in consistorium ingredi coactus, Maximi osculum
recusaverit; et accusationes quibus hic ab eo se deceptum, et a Bautone
immissos imperio barbaros criminabatur, in ipsum retorserit, narrat. Tum ubi
retulit, qua libertate Valentiniani clementiam ejus crudelitati opposuerit,
utque Gratiani corpus redderetur, institerit, nec non post exprobratam tyranno
Vallionis caedem fuerit ejectus, suam non tam de periculo suo, quam de Hygini
exsilio sollicitudinem subdit.
AMBROSIUS VALENTINIANO IMPERATORI.
[Col. 1035C]
23. Etsi superioris legationis meae fides ita
approbata sit tibi, ut ratio ejus a me non quaeratur, satis enim claruit eo
ipso quod aliquot dies retentus sum intra Gallias, me volentia Maximo non
recepisse, neque iis adstipulatum, quae ad voluntatem ejus magis, quam ad pacem
propenderent: denique non commisisses secundam legationem, nisi primam
probasses. Sed quia regredienti mihi decernendi secum imposuit necessitatem,
ideo hac epistola expositionem legationis meae insinuandam putavi; ne cujusquam
[Col. 1036A] sermo veris prius vana intexeret, quam reditus meus
integra, et sincerae veritatis expressa signaculo manifestaret.
2. Cum pervenissem Treviros, postridie processi ad
palatium. Egressus
est ad me vir Gallicanus, praepositus cubiculi, eunuchus regius. Poposci
adeundi copiam, quaesivit num rescriptum haberem clementiae tuae. Respondi
habere. Retulit non posse me, nisi in
consistorio videri. Dixi non esse hunc morem sacerdotalem, certe esse aliqua de
quibus serio deberem cum suo principe confabulari. Quid plura? Consuluit eum,
sed eadem referenda credidit; ut liqueret etiam priora ex illius arbitrio
deprompta. Dixi tamen alienum id quidem a nostro munere, sed me recepto officio
non defuturum; [Col. 1036B] gratam mihi esse humilitatem in tuo
praesertim, et quod verum est, fraternae pietatis negotio.
3. Ubi sedit in consistorio, ingressus sum, assurrexit
ut osculum daret. Ego inter consistorianos steti. Hortari coeperunt alii, ut
ascenderem: vocare ille. Respondi ego: Quid oscularis eum, quem non agnoveris?
Si enim me agnovisses, non hoc loco videres. Commotus es, inquit, episcope.
Non, inquam, injuria, sed verecundia, quod alieno consisto loco. Et prima, inquit,
legatione ingressus es consistorium. Nec illud, inquam, mei erroris fuit:
vocantis, 889 non ingredientis vitium est. Cur, inquit, ingressus es? Quia, inquam, tunc ut inferiori pacem petebam, nunc ut
aequali. Cujus, inquit, beneficio aequali? Respondi: Omnipotentis Dei, qui [Col.
1036C] Valentiniano regnum, quod dederat, reservavit.
4. Ad postremum erupit dicens: Quoniam me lusistis tu
et ille Bauto, qui sibi regnum sub specie pueri vindicare voluit, qui etiam
barbaros mihi immisit: quasi ego non habeam, quos possim adducere; cum mihi tot
millia barbarorum militent, et annonas a me accipiant. Quod si ego tunc
temporis quando venisti, non fuissem retentus, quis mihi obstitisset et virtuti
meae?
5. Ad haec ego leniter: Non opus est, inquam, ut
commovearis, cum causa nulla sit commotionis: sed [Col. 1037A] patienter
audias, quae referantur istis. Propterea et ego veni, quia prima legatione, dum
mihi credis, per me deceptum te esse asserebas. Gloriosum mihi est et hoc pro
salute pupilli imperatoris. Quos enim episcopi magis, quam pupillos debemus
tueri? Scriptum
est enim: Judicate pupillo, et justificate viduam, et
eripite injuriam accipientem (Esai. I, 17); et alibi: Judices
viduarum, et patres orphanorum (Ps. LXVII, 6).
6. Tamen non exprobrabo beneficium meum Valentiniano.
Ut verum eloquar, ubi ego tuis legionibus obstiti, queminus influeres in
Italiam? Quibus rupibus? qua acie? quibus numeris? An vero corpore meo clausi
tibi Alpes? Utinam hoc meum esset! objectionem non timerem, non vererer
criminationes [Col. 1037B] tuas. Quibus promissis lusi te, ut paci
acquiesceres? Nonne intra Gallias juxta urbem Moguntiacum comes Victor occurrit
mihi, quem direxisti, ut pacem rogaret? In quo ergo te fefellit Valentinianus, qui prius
pacem a te rogatus est, quam postularet? In
quo te fefellit Bauto, qui devotionem imperatori exhibuit suo? An quia
principem suum non prodidit?
7. In quo ego te circumscripsi? Qui ubi primum veni,
cum diceres quod Valentinianus ad te quasi filius ad patrem venire deberet;
responderim non esse aequum, ut aspero hiemis tempore puer cum matre vidua
penetraret Alpes: sine matre autem tanto itineri dubiis rebus committeretur? De
pace nobis legationem commissam, non de adventu ejus [Col. 1037C] promissionem:
spondere nos id non potuisse certum est, quod mandatum non erat: me certe nihil
spopondisse, adeo ut diceres: Exspectemus quid Victor responsi referat. Illum
autem liquet, me retento, pervenisse Mediolanum; negatumque ei, 890 quod
postulabat. De pace tantum conspirare studia, non de adventu imperatoris, quem
moveri non oporteret. Praesens eram, ubi Victor rediit. Quomodo ergo revocavi
Valentinianum? Legati iterum missi ad Gallias, qui ejus adventum negarent, apud
Valentiam Gallorum me repererunt: milites utriusque partis, qui custodirent
juga montium, offendi revertens. Quos ego tuos revocavi exercitus? quas de Italia reflexi
aquilas? quos immisit barbaros Bauto comes?
[Col. 1037D] 8. Et quid mirum si hoc
Bauto fecisset, Transrhenanus [Col. 1038A] genere; cum tu miniteris
imperio Romano barbarorum auxilia, et turmas translimitanas, quibus commeatus
provincialium tributa solvebant? Vide autem quid intersit inter tuas
minitationes, et Valentiniani augusti pueri mansuetudinem. Tu flagitabas quod
barbarorum stipatus agminibus Italiae te infunderes: Valentinianus Hunnos atque
Alanos appropinquantes Galliae per Alemanniae terras reflexit. Quid habet invidiae, si Bauto barbaros cum barbaris
fecit decernere? Quoniam dum tu militem Romanum occupas, dum is adversum se
utrinque praetendit, in medio Romani imperii sinu Juthungi populabantur Rhetias;
et ideo adversus Juthungum Hunnus accitus est. Idem tamen quia de finitimo
proterebat Alemanniam, et jam de vicinia mali urgebat Gallias; [Col. 1038B] coactus
est triumphos suos deserere, ne tu timeres. Confer utriusque factum. Tu fecisti
incursari Rhetias, Valentinianus suo tibi auro pacem redemit.
9. Aspice illum quoque,
qui tibi ad dexteram assistit, quem Valentinianus, cum posset suum dolorem
ulcisci, honoratum ad te redire fecit. Tenebat eum in suis terris, atque in
ipso nuntio necis fraternae frenavit impetus: nec tibi vicem etsi non parilis
dignitatis, ejusdem tamen necessitudinis retulit. Confer ergo, te judice,
utriusque factum. Ille tibi fratrem tuum viventem remisit, tu illi vel mortuum
redde. Quid illi reliquias germani abnegas, qui tibi adversum se auxilia non
negavit?
10. Sed vereris ne
exuviarum reditu renovetur [Col. 1038C] militibus dolor; hoc enim
allegas. Quem viventem deseruerunt, eum defendent peremptum? Quid eum mortuum
times, quem occidisti, cum posses servare? Hostem, inquis, meum peremi. Non
ille tuus hostis, sed tu illius. Ille jam non sentit defensionem, tu causam
considera. Si quis adversum te hodie imperium in his partibus usurpandum putet,
quaero utrum te hostem illius dicas, an illum tibi? 891 Nisi fallor,
usurpator bellum infert, imperator jus suum tuetur. Ergo quem non debueras
occidere, ejus reliquias negas? Habeat Valentinianus imperator vel fratris
exuvias pacis tuae obsides. Et quomodo allegabas quod eum non mandaveris
occidi, quem prohibes sepeliri? Poterit
igitur credi quod ei non invideris vitam, cui etiam sepulturam invides?
[Col. 1038D] 11.
Sed ad me revertar. Audio te queri quod se [Col. 1039A] ad Theodosium
imperatorem potius contulerint, qui sunt cum Valentiniano imperatore. Quid
igitur futurum sperabas, cum tu refugientes eos ad poenam posceres, captos
necares: Theodosius autem muneribus ditaret, donaret honoribus? Quos, inquit,
occidi? Respondi ei, Vallionem. At quem virum? qualem bellatorem? Haeccine fuit
justa causa exitii, quod imperatori suo fidem servavit? Non ego, inquit, eum
jussi occidi. Respondi: Hoc audivimus, quod occidi jussus sit. Sed, inquit, si
ipse sibi vim non intulisset, jusseram eum deduci Cabillonum, et ibi vivum
exuri. Respondi: Ergo propterea et illud creditum est, quod eum occideris. Quis
autem sibi parcendum putaret, cum occisus sit bellator strenuus, miles fidelis,
comes utilis? Ita tum discessi, ut se [Col. 1039B] tractaturum diceret.
12. Postea cum videret me abstinere ab episcopis, qui
communicabant ei, vel qui aliquos, devios licet a fide, ad necem petebant;
commotus eis jussit me sine mora regredi. Ego vero libenter, etsi me plerique
insidias evasurum non crederent, ingressus sum iter, hoc solo dolore percitus,
quod Hyginum episcopum senem in exsilium duci comperi, cui nihil jam nisi
extremus superesset spiritus. Cum de eo convenirem comites ejus, ne sine veste, sine
plumario paterentur extrudi senem, extrusus ipse sum.
13. Haec est expositio
legationis meae. Vale, Imperator; et esto
tutior adversus hominem pacis involucro bellum tegentem.
|