EPISTOLA XL.
[Col. 1101B] Ab imperatore audiri se postulat, affirmans
in principe laudari facilitatem; tacere se sine utriusque periculo non posse;
nec regibus displicere libertatem; illum vero, quamvis pius sit, decipi posse;
sententiam de synagoga reparanda esse periculosam, cum episcopum martyrio vel
praevaricationi exponat. In hanc rem exemplo Juliani proposito, rescripti
causae refelluntur, maxime quod Judaei plures usserint ecclesias. Hinc agitur
de Valentinianorum, qui gentilibus pejores declarantur, fano, ac donariis, quae
dicebantur sublata, extenuatis, januam ad calumnias Judaeis aperiri,
triumphumque de Christo dari demonstratur. Hac de re allegorica instituitur
Domini expostulatio; postquam deterretur Maximi exemplo Theodosius, neve Judaeos
aut haereticos ulcisci velit, admonitus, [Col. 1101C] denuo stimulatur ad clementiam.
Clementissimo principi, ac beatissimo imperatori
THEODOSIO augusto AMBROSIUS episcopus.
1. Exercitus semper jugibus fere curis sum, Imperator
beatissime: sed numquam tanto in aestu fui, quanto nunc; cum video cavendum ne
quid sit, quod ascribatur mihi etiam de sacrilegii periculo. Itaque peto ut
patienter sermonem meum audias. Nam si indignus sum, qui a te audiar; indignus
sum, qui pro te offeram, cui tua vota, cui tuas committas preces. Ipse ergo non
audies eum, quem pro te audiri velis? Non audies pro se agentem, quem pro aliis
audisti? Nec vereris judicium tuum, ne cum indignum putaris, quem audias,
indignum feceris, qui pro te audiatur?
[Col. 1101D] 2.
Sed neque imperiale est libertatem dicendi denegare, neque sacerdotale, quod
sentias, non dicere. Nihil enim in vobis imperatoribus tam populare et tam
amabile est, quam libertatem etiam in iis [Col. 1102A] diligere, qui
obsequio militiae vobis subditi sunt. Siquidem hoc interest inter bonos et malos
principes, quod boni libertatem amant, servitutem improbi. Nihil etiam in
sacerdote tam periculosum apud Deum, tam turpe apud homines, quam quod sentiat,
non libere denuntiare. Siquidem scriptum est: Et
loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar (Psal. CXVIII, 46);
et alibi: Fili hominis, speculatorem te posui domui Israel,
in eo,
inquit, ut si avertatur justus a justitiis suis, et
fecerit delictum; quia non distinxisti ei, hoc est, non dixisti quid sit
cavendum, non retinebitur memoria justitiae ejus, et
sanguinem ejus de manu tua exquiram. Tu autem si
distinxeris justo, ut non 947 peccet, et ipse non
peccaverit, justus vita vivet; quia dixisti ei: et tu animam tuam liberabis (Ezech. III, 17-19).
[Col. 1102B] 3. Malo igitur,
Imperator, bonorum mihi esse tecum, quam malorum consortium; et ideo clementiae
tuae displicere debet sacerdotis silentium, libertas placere. Nam silentii mei periculo involveris, libertatis bono
juvaris. Non ergo importunus indebitis me intersero, alienis ingero: sed
debitis obtempero, mandatis Dei nostri obedio. Quod facio primum tui amore, tui
gratia, tuae studio conservandae salutis. Si id mihi vel non creditur, vel
interdicitur: dico sane divinae offensae metu. Nam si meum periculum te
exueret, patienter me pro te offerrem, sed non libenter; malo enim te sine meo
acceptum Deo esse et gloriosum periculo. Sin autem silentii mei
dissimulationisque culpa et me ingravat, nec te liberat; [Col. 1102C] malo
importuniorem me, quam inutiliorem aut turpiorem judices. Siquidem scriptum
est, dicente sancto apostolo Paulo, cujus non potes doctrinam refellere: Insta opportune, importune;
argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina (II Tim. IV, 2).
4. Habemus ergo et nos cui displicere plus periculi
sit; praesertim cum etiam imperatoribus non displiceat suo quemque fungi
munere, et patienter audiatis unumquemque pro suo suggerentem officio; immo
corripiatis, si non utatur militiae suae ordine. Quod ergo in iis libenter
accipitis, qui vobis militant, num hoc in sacerdotibus potest molestum videri;
cum id loquamur, non quod volumus, sed quod jubemur? Scis enim lectum: Cum stabitis ante reges et [Col. 1102D] praesides, nolite cogitare quid loquamini;
dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim vos estis qui
loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 19, 20). Et tamen si in causis [Col.
1103A] reipublicae loquar, quamvis etiam illic justitia servanda sit, non
tanto astringar metu, si non audiar; in causa vero Dei quem audies, si
sacerdotem non audias, cujus majore peccatur periculo? Quis tibi verum audebit
dicere, si sacerdos non audeat?
5. Novi te pium, clementem, mitem, atque tranquillum,
fidem ac timorem Domini cordi 948 habentem: sed plerumque aliqua nos
fallunt. Habent aliqui zelum Dei, sed non secundum scientiam (Rom. X, 2).
Ne igitur hoc etiam fidelibus animis obrepat, cavendum arbitror. Novi pietatem
tuam erga Deum, lenitatem in homines: obligatus sum beneficiis tuarum
indulgentiarum. Et ideo plus metuo, amplius sollicitor; ne etiam ipse tuo me
postea judicio condemnes, quod mea aut dissimulatione aut adulatione [Col.
1103B] prolapsionem non evitaveris. Si in me peccari viderem, non deberem
tacere; scriptum est enim: Si frater tuus in te peccaverit, corripe illum
primo, deinde increpa, duobus aut tribus testibus (Matth. XVIII, 15 et seq.).
Si te non audierit, dic Ecclesiae. Causam ergo Dei tacebo? Quid igitur sit,
quod metuam consideremus.
6. Relatum est a comite orientis militarium partium
incensam esse synagogam, idque auctore factum episcopo. Jussisti vindicari in
caeteros, synagogam ab ipso exaedificari episcopo. Non astruo exspectandam
fuisse assertionem episcopi; sacerdotes enim turbarum moderatores sunt,
studiosi pacis, nisi cum et ipsi moventur injuria Dei, aut Ecclesiae
contumelia. Sit alioquin iste episcopus ferventior in exustione [Col. 1103C]
synagogae, timidior in judicio: non vereris, imperator, [Col. 1104A] ne
acquiescat sententiae tuae; ne praevaricetur, non times?
7. Non etiam vereris, quod futurum est; ne verbis
resistat comiti tuo? Necesse erit igitur ut aut praevaricatorem aut martyrem
faciat: utrumque alienum temporibus tuis, utrumque persecutionis instar, si aut
praevaricari cogatur, aut subire martyrium. Vides quo inclinet causae exitus.
Si fortem episcopum putas, caveto martyrium fortioris: si inconstantem, declina
lapsum fragilioris: plus enim astringitur, qui labi infirmum coegerit.
8. Hac proposita conditione, puto dicturum episcopum
quod ipse ignes sparserit, turbas compulerit, populos conduxerit; ne amittat
occasionem martyrii, et pro invalidis subjiciat validiorem. O beatum [Col.
1104B] mendacium, quo acquiritur sibi aliorum absolutio, sui gratia! Hoc
est, imperator, quod poposci et ego; ut in me 949 magis vindicares: et
si hoc crimen putares, mihi ascriberes. Quid mandas in absentes judicium? Habes
praesentem, habes confitentem reum. Proclamo quod ego synagogam incenderim,
certe quod ego illis mandaverim; ne esset locus in quo Christus negaretur. Si
objiciatur mihi, cur hic non incenderim? Divino jam cremari coepit judicio:
meum cessavit opus. Et si verum quaeritur, ideo segnior fui, quia non putabam
hoc vindicandum. Quid facerem, quod nullo ultore sine praemio foret? Tangunt
haec verecundiam, sed revocant gratiam; ne fiat quo Dei summi contrahatur
offensio.
9. Esto tamen, nemo episcopum ad hoc munus [Col.
1104C] conveniat; rogavi enim clementiam tuam: et licet [Col. 1105A] ipse
hoc revocatum adhuc non legerim, revocatum tamen constituamus. Quid si alii
timidiores, dum mortem reformidant, offerant ut de suis facultatibus reparetur
synagoga; aut comes ubi hoc compererit primo constitutum, ipse de christianorum
censu exaedificari jubeat? Habebis, imperator, comitem praevaricatorem, et huic
vexilla committes victricia, huic labarum, hoc est, Christi sacratum nomine,
qui synagogam instauret, quae Christum nesciat? Jube labarum synagogae inferri,
videamus si non resistunt.
10. Erit igitur locus Judaeorum perfidiae factus de
exuviis Ecclesiae: et patrimonium, quod favore Christi acquisitum est
christianis, hoc transferetur ad donaria perfidorum? Legimus templa idolis
antiquitus [Col. 1105B] condita de manubiis Cimbrorum, de spoliis
reliquorum hostium. Hunc titulum Judaei in fronte synagogae suae scribent:
Templum impietatis factum de manubiis christianorum.
11.Sed disciplinae te ratio, imperator, movet. Quid igitur est amplius?
disciplinae species, an causa religionis? Cedat oportet censura devotioni.
12. Non audisti, imperator,
quia cum jussisset Julianus reparari templum Hierosolymis, divino, qui
faciebant repurgium, igne flagrarunt? Non caves ne etiam nunc fiat? Adeo a te
non fuit jubendum, ut Julianus hoc jusserit!
950 13. Quid tamen movet?
Utrum quia quodcumque aedificium publicum exustum est, an quia synagogae locus?
Si aedificio incenso moveris vilissimo [Col.
1105C] (quid enim in tam ignobili castro esse potuit), non recordaris,
imperator, quantorum Romae domus [Col. 1106A] praefectorum incensae
sint, et nemo vindicavit? Immo si quis imperatorum voluit factum severius
reprehendere, ejus magis qui tanto est perculsus dispendio, causam gravavit.
Quid igitur dignius, ut Callinici castri in parte aliqua aedificiorum
incendium, an urbis Romae vindicandum aestimaretur, si oporteret tamen?
Constantinopoli dudum domus episcopi incensa est, et filius clementiae tuae
intercessit apud patrem; ut et suam, hoc est, filii imperatoris injuriam, et
domus sacerdotalis incendium non vindicares. Non consideras, Imperator, ne et
hoc cum vindicari jusseris, ipse iterum interveniat, ne vindicetur? Sed bene
illud acquisitum est a patre filio; dignum erat enim, ut suam injuriam prius
ipse donaret. Bene illud cum gratiae distinctione divisum est, ut [Col.
1106B] et filius pro sua, et pater pro filii injuria rogaretur. Hinc nihil est quod filio
reserves, et vide ne quid Deo deroges.
14. Non est ergo causa
tantae commotioni idonea; ut propter aedificii exustionem in populum tam severe
vindicetur: multo autem minus quia synagoga incensa est, perfidiae locus,
impietatis domus, amentiae receptaculum, quod Deus damnavit ipse. Sic enim
legimus per os Hieremiae, dicente Domino Deo nostro: Et
faciam domui, ubi invocatum est nomen meum super ipsam, in qua confiditis vos,
et loco quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Selon: et projiciam vos
a facie mea, sicut projeci fratres vestros omne semen Ephraem. Et tu noli orare pro populo
isto, et noli postulare illis misericordiam, et neque accesseris ad me [Col. 1106C] pro illis: quia non exaudiam te. Aut non vides quid isti faciunt in civitatibus Juda (Jerem. VII, 14 et
seq.)? [Col. 1107A] Deus se pro illis prohibet rogari, quos tu vindicandos
putas.
15. At certe si jure gentium agerem, dicerem quantas
Ecclesiae basilicas Judaei tempore imperii Juliani incenderint. Duas Damasci,
quarum una vix reparata est, sed Ecclesiae, non 951 synagogae impendiis:
altera basilica informibus horret ruinis. Incensae sunt basilicae Gazis,
Ascalonae, Beryto, et illis fere locis omnibus, et vindictam nemo quaesivit. Incensa
est basilica et Alexandriae a gentilibus et Judaeis, quae sola praestabat
caeteris. Ecclesia non vindicata est,
vindicabitur synagoga?
16. Vindicabitur etiam Valentinianorum fanum incensum?
Quid est
enim nisi fanum, in quo est conventus gentilium? Licet gentiles duodecim deos [Col.
1107B] appellent, isti triginta et duos Aeonas colant, quos appellant deos.
Nam et de ipsis comperi relatum et praeceptum, ut in monachos vindicaretur, qui
prohibentibus iter Valentinianis, quo psalmos canentes ex consuetudine usuque
veteri pergebant ad celebritatem Machabaeorum martyrum, moti insolentia
incenderunt fanum eorum in quodam rurali vico tumultuarie conditum.
17. Quanti se offerre
habent tali optioni; cum meminerint tempore Juliani illum, qui aram dejecit, et
turbavit sacrificium, damnatum a judice fecisse martyrium? Itaque numquam alias
ille judex, qui audivit eum, nisi persecutor habitus est; nemo illum congressu,
nemo illum umquam osculo dignum putavit. Qui nisi jam esset defunctus, timerem,
Imperator, [Col. 1107C] ne in eum tu vindicares, quamquam vindictam
coelestem non evaserit, suo superstes haeredi.
18. Sed refertur cognitionem mandatam judici,
scriptumque eo quod non referre debuerit, sed vindicare: requirenda quoque
sublata donaria. Omittam alia: incensae sunt a Judaeis Ecclesiarum [Col.
1108A] basilicae, et nihil redditum est, nihil repetitum, nihil quaesitum.
Quid autem habere potuit synagoga in castro ultimo; cum totum quidquid illic
est, non multum sit, nihil pretiosum, nihil copiosum? Quid deinde incendio
potuit rapi Judaeis insidiantibus? Artes istae sunt Judaeorum volentium
calumniari; ut dum ista queruntur, mandetur extra ordinem militaris censura
judicii, mittatur miles fortasse dicturus quod hic aliquando ante tuum,
Imperator, dixit adventum: Quomodo poterit nos Christus juvare, qui pro Judaeis
adversus Christum militamus? qui mittimur ad vindictam Judaeorum? Suos
perdiderunt exercitus, nostros volunt perdere.
952 19. In
quas praeterea non prosiliant calumnias, qui etiam Christo falsis testimoniis
calumniati [Col. 1108B] sunt? In quas non prosiliant calumnias homines
et circa divina mendaces? Quos non auctores seditionis fuisse dicant? Quos non
appetant, etiam quos non recognoscant; ut catenatorum ordines innumeros spectent
de christiano populo, ut captiva videant colla plebis fidelis, ut condantur in
tenebras Dei servuli, ut feriantur securibus, dentur ignibus, tradantur
metallis, ne poena cito transeat?
20. Hunc dabis triumphum Judaeis de Ecclesia Dei? hoc
tropaeum de Christi populo? haec gaudia, Imperator, perfidis? hanc celebritatem
Synagogae, hos luctus Ecclesiae? Referet Judaeorum populus hanc solemnitatem in
dies festos suos; et inter illos profecto numerabit, quibus aut de Amorrhaeis,
aut de Chananaeis triumphavit, aut de Pharao rege Aegypti, [Col. 1108C] aut
de Nabuchodonosor regis Babyloniae manu liberari potuit. Addet hanc
celebritatem, significans se de Christi populo triumphum egisse.
21. Et cum ipsi Romanis legibus teneri se negent, ita
ut crimina leges putent; nunc velut Romanis legibus se vindicandos putant. Ubi
erant istae leges, [Col. 1109A] cum incenderent ipsi sacratarum
basilicarum culmina? Si Julianus non est ultus Ecclesiam; quia praevaricator
erat: tu, Imperator, ulcisceris synagogae injuriam, quia christianus es?
22. Et quid tecum posthac
Christus loquetur? Non recordaris quid David sancto per Nathan prophetam mandaverit (II
Reg. VII, 8 et seq.)? Ego te de fratribus tuis minorem elegi, et de privato imperatorem feci. Ego
de fructu seminis tui in sede imperiali locavi. Ego tibi subjeci nationes
barbaras, ego tibi pacem dedi, ego tibi inimicum tuum in potestatem tuam
captivum deduxi. Frumentum non habebas ad exercitus alimoniam, ipsorum hostium
manu patefeci tibi portas, aperui horrea: dederunt tibi hostes tui commeatus
suos, quos sibi paraverant. Ego
perturbavi [Col. 1109B] hostis tui consilia, ut se ipse nudaret. Ego
ipsum usurpatorem imperii ita vinxi, ac mentem ejus ligavi, ut cum haberet
adhuc fugiendi copiam, tamen cum omnibus suis tamquam metuens, ne quis tibi
periret, ipse se clauderet. Ego comitem ejus atque exercitum ex 953
altera parte naturae, quos ante disperseram, ne ad belli societatem coirent, ad
supplementum tibi victoriae congregavi. Ego exercitum tuum ex multis indomitis convenam nationibus,
quasi unius gentis fidem et tranquillitatem et concordiam servare praecepi. Ego
cum periculum summum esset ne Alpes infida barbarorum penetrarent consilia,
intra ipsum Alpium vallum victoriam tibi contuli, ut sine damno vinceres. Ego
ergo te triumphare feci de inimico tuo, et tu de plebe [Col. 1109C] mea
das meis inimicis triumphum.
23. Nonne propterea
Maximus destitutus est, qui ante ipsos expeditionis dies, cum audisset Romae
synagogam incensam, edictum Romam miserat, quasi vindex disciplinae publicae? Unde
populus christianus ait: Nihil boni huic imminet. Rex iste Judaeus factus est:
defensorem istum disciplinae audivimus, quem mox Christus probavit, qui pro
peccatoribus mortuus est (Rom. V, 6). Si de sermone hoc dictum est, quid
de ultione dicetur? Ille [Col. 1110A] igitur
statim a Francis, a Saxonum gente, in Sicilia, Sisciae, Petavione: ubique
denique terrarum victus est. Quid pio commune cum perfido? Abolenda cum impio
sunt etiam impietatis exempla. Quod illi nocuit, quo victus offendit; hoc non sequi
debet, sed damnare, qui vicit.
24. Itaque illa tibi non quasi ingrato recensui, sed
quasi jure collata numeravi; ut his admonitus, cui plus collatum est, plus
diligas. Denique
hoc respondenti Simoni dixit Dominus Jesus: Recte
judicasti (Luc. VII, 44). Statimque conversus ad mulierem quae pedes ejus
unguento unxit, typum Ecclesiae gerens, ait Simoni: Propter
quod dico tibi: remissa sunt peccata ejus multa, quoniam dilexit multum. Cui
autem minus dimittitur, minus diligit (Ibid., 47). Haec [Col. 1110B] est
mulier quae in domum Pharisaei intravit, et ejecit Judaeum, Christum autem
acquisivit. Ecclesia enim Synagogam exclusit: cur iterum tentatur, ut apud
Christi famulum, hoc est, de pectore fidei, de domo Christi Synagoga excludat
Ecclesiam?
25. Haec ego, Imperator,
amore et studio tui in hunc sermonem contuli. Debeo enim beneficiis tuis,
quibus me petente, liberasti plurimos de exsiliis, de carceribus, de ultimae
necis poenis; 954 ut malle debeam pro salute tua etiam offensionem tui
animi non timere (nemo majore fiducia utitur, quam qui ex affectu diligit: nemo
certe debet laedere, qui sibi consulit) ne tot annorum conceptam cujuscumque
sacerdotis gratiam uno momento amittam. Et tamen non damnum gratiae deprecor,
sed salutis periculum.
[Col. 1110C] 26. Quamquam quantum est,
Imperator, ut quaerendum aut vindicandum non putes, quod in hunc diem nemo
quaesivit, nemo umquam vindicavit? Grave est fidem tuam pro Judaeis
periclitari. Gedeon cum occidisset sacratum vitulum (Judic. VI, 31),
dixerunt gentiles: Dii ipsi injuriam suam vindicent. Quis habet Synagogam
vindicare? Christus quem occiderunt, quem negaverunt? An Deus Pater vindicabit
eos, qui nec Patrem recipiunt, dum Filium non receperunt? Quis habet
Valentinianorum haeresim [Col. 1111A] vindicare: quam pietas tua quomodo
vindicat, cum eos excludi jusserit, nec conveniendi usurpare copiam (IV Reg.
XXII, 2)? Si Josiam tibi objiciam regem Deo probatum, hoc in istis
damnabis, quod in illo probatum est.
27. Certe si mihi parum
fidei defertur, jube adesse quos putaveris episcopos: tractetur, Imperator,
quid salva fide agi debeat. Si de causis pecuniariis comites tuos consulis,
quanto magis in causa religionis sacerdotes Domini aequum est consulas!
28. Consideret clementia
tua quantos insidiatores habeat Ecclesia, quantos exploratores: levem rimam si
offenderint, figent aculeum. Secundum homines loquor: caeterum plus hominibus
Deus timetur, qui etiam imperatoribus jure praefertur. [Col. 1111B] Si
amico aliquis, si parenti aut propinquo deferendum existimat, recte ego et
deferendum Deo, et eum praeferendum omnibus judicavi. Consule tibi, Imperator,
aut patere me consulere mihi.
29. Quid respondebo
postea, si compertum fuerit, data hinc auctoritate, aliquos christianorum aut
gladio, aut fustibus, aut plumbeis necatos? Quomodo hoc purgabo factum? Quomodo
excusabo apud episcopos, qui nunc quia per triginta et innumeros annos
presbyteri quidam 955 gradu functi, vel ministri Ecclesiae retrahuntur a
munere sacro, et curiae deputantur, graviter gemunt? Nam si qui vobis militant,
certo militiae tempore servantur; quanto magis etiam eos considerare debetis,
qui Deo militant! Quomodo, inquam, hoc excusabo apud [Col. 1111C] episcopos,
qui queruntur de clericis, et impressione gravi vastari scribunt ecclesias?
[Col. 1112A] 30. Hoc tamen in notitiam
clementiae tuae pervenire volui; de hoc, ut placet, arbitrio tuo consulere et
temperare dignaberis: illud autem quod me angit, et jure angit, exclude atque
ejice. Ipse facis, quidquid fieri jussisti: aut si ille facturus non est, malo
te magis esse clementem, quam illum non fecisse, quod jussus est.
31. Habes in quibus
Domini adhuc debes circa imperium Romanum invitare et emereri clementiam; habes
quibus amplius, quam tibi speres: illorum gratia, illorum salus te in hoc
sermone conveniat. Timeo ne causam tuam
alieno committas judicio. Integra adhuc tibi sunt omnia. In hoc me ego Deo
nostro pro te obligo, nec verearis sacramentum. Numquid Deo displicere poterit
quod pro [Col. 1112B] ejus emendatur honorificentia? Nihil mutaveris
certe in illa epistola, sive missa, sive nondum missa est: dictari jube aliam,
quae plena fidei, plena pietatis sit. Tibi integrum est emendare, mihi non est
integrum dissimulare.
32. Antiochenis tuam donasti injuriam, inimici tui
filias revocasti, nutriendas apud affinem dedisti, matri hostis tui misisti de
aerario tuo sumptus. Haec tanta pietas, tanta erga Deum fides hoc facto
obfuscabitur. Tu igitur qui armatis pepercisti hostibus, et servasti inimicos
tuos; ne, quaeso, tanto studio putes vindicandum in christianos.
33. Nunc te, Imperator, rogo, ut non aspernanter
acceperis me et pro te et pro me timentem; sancti enim vox est: Ut quid factus sum videre
contritionem [Col. 1112C] populi mei (I Mach. II, 7), ut offensam incurram Dei? Ego
certe quod honorificentius fieri [Col. 1113A] potuit, feci; ut me magis
audires in regia, ne, si necesse esset, audires in Ecclesia.
|