1002 EPISTOLA LIII.
Causam silentii sui
aperiens, VALENTINIANI obitum maxime propter summam
ejus in Deum pietatem atque in se benevolentiam luget. Deinde nuntiato ad
ejusdem sepulturam sibi praesto esse marmor, ut ea sororum illius causa
maturetur, suadet.
AMBROSIUS THEODOSIO imperatori.
1. Silentium meum rupit sermo clementiae tuae; [Col.
1165C] nihil enim in tam tristibus rebus melius facere in animum induxeram,
quam si fieri posset, me ipsum abdere. Sed quia in secessu aliquo delitescere
et sacerdotio exire non poteram, vel silentio intra me latebam.
2. Doleo enim, fateor, dolore acerbo, non solum quod
immatura aetate Valentinianus augustus decesserit, sed etiam quod informatus
fide, ac tuis institutis tantam devotionem erga Deum nostrum induerat, atque
tanto in me incubuerat affectu, ut quem ante persequebatur, nunc diligeret:
quem ante ut adversarium repellebat, nunc ut parentem putaret. [Col. 1166A] Quod
ego non pro recordatione injuriae veteris exprompsi, sed pro testimonio
conversionis. Illud enim alienum, hoc suum, quod a te infusum sibi ita tenuit,
ut matris persuasionem excluderet. Ille se a me nutritum praeferebat; ille ut
sedulum patrem desiderabat, ille simulato a quibusdam adventus mei nuntio,
impatienter praestolabatur. Quin etiam illis ipsis publici doloris diebus, cum
sanctos et summos sacerdotes Domini intra Gallias haberet; ut a me tamen
sacramentis baptismatis initiaretur, scribendum arbitratus est: quod etsi non
rationabiliter, amabiliter tamen erga me suum studium testificatus est.
3. Hunc ergo non intimo anhelem spiritu, secretisque
mentis atque animi visceribus amplectar? Hunc [Col. 1166B] mihi mortuum
putem? Immo mihi magis mortuum. Quas ego Domino deferebam gratias, quod ita in
me conversus esset, quod ita emendatus, quasi senioris cujusdam aetatis mores
induisset: quas clementiae tuae, quod eum non solum regno reddidisses; sed
etiam, quod est amplius, instituisses fidei et pietatis tuae disciplinis? Hunc
ergo non doleam, aevi integrum, antequam sacramentorum quae 1003
desideravit, adipisceretur gratiam, repentina obisse morte? Refrigerasti
animum, quod etiam ipse dignatus es ferre testimonium meo dolori. Te,
Imperator, arbitrum teneo affectus mei, te meae mentis interpretem.
4. Sed flendi tempora alias non deerunt: nunc de
sepultura ejus, quoniam scripsit clementia tua ita hic procurandam. Si exsors
recessit baptismatis, [Col. 1166C] quid cognoverim, nunc repressi. Est
hic porphyreticum labrum pulcherrimum, et in usus hujusmodi aptissimum; nam et
Maximianus Diocletiani socius ita humatus est. Sunt tabulae porphyreticae
pretiosissimae, quibus vestiatur operculum, quo regales exuviae claudantur.
5. Hoc fuerat praeparatum, sed exspectabatur
rescriptum clementiae tuae: cujus perceptione recreatae sunt sanctae filiae
tuae, filii tui Valentiniani sorores, quae se gravibus afficiunt modis; et
amplius exagitabantur, quod diu nihil scriberetur sibi. Unde iis non parum
accessit solatii, sed dum inhumatae sunt reliquiae, [Col. 1167A] nequaquam
sibi parcunt; videntur enim sibi germani sui quotidianum funus tenere. Et re
vera cum sine fletu magno ac sine dolore gravi numquam sint; tamen
quotiescumque eo accedunt, exsangues revertuntur. Et ipsis igitur consuletur,
et charissimis exuviis, si acceleretur sepultura, ne aestivo penitus solvantur
calore; vix enim superiorem aestatem transegimus.
6. Mandatum tuum servo et commendo Domino. Diligat te
Dominus, quia tu Domini servos diligis.
|