EPISTOLA LXI.
Cur Mediolano secesserit, ac
mature eodem redierit, declarato, gratiisque Deo propter opem THEODOSIO praestitam actis, voluntati ejusdem principis
obsecuturum se pollicetur. Cujus pietatem summe commendans, ut clementia utatur
petit.
AMBROSIUS THEODOSIO imperatori.
1. Arbitratus es, beatissime imperator, quantum ex [Col.
1186C] augustis litteris tuis comperi, me longe abesse ab urbe
Mediolanensium; quia res tuas crederem a Deo destitui. Sed non ego ita
imprudens, aut virtutis et meritorum tuorum immemor abfui, ut non praesumerem
coeleste auxilium pietati tuae adfore, quo Romanum imperium a barbari latronis
immanitate et ab usurpatoris indigni solio vindicares.
2. Festinavi igitur illico reverti, posteaquam illum,
quem jure declinandum putaveram, jam abesse cognovi; non enim ego Ecclesiam
Mediolanensem [Col. 1187A] dereliqueram Domini judicio mihi commissam:
sed ejus vitabam praesentiam, qui se sacrilegio miscuisset. Redii itaque
circiter kalendas Augustas, ex illo die hic resedi. Hic me, Auguste, clementiae
tuae apices repererunt.
3. Gratias Domino Deo nostro, qui fidei tuae
pietatique respondit; et formam veteris restituit sanctitatis; ut videremus
nostro tempore, quod in Scripturarum lectione miramur, tantam in praeliis
divini auxilii fuisse praesentiam, ut nulli vertices montium adventus tui
cursum retardarent, non hostilia arma impedimentum aliquod afferrent.
1021 4. Pro
his gratias me censes agere oportere Domino Deo nostro: faciam libenter
conscius meriti tui. Certum est placitam Deo esse hostiam, quae vestro [Col. 1187B] offertur
nomine, et hoc quantae devotionis et fidei est! Alii imperatores in exordio
victoriae arcus triumphales parari jubent, aut alia insignia triumphorum:
clementia tua hostiam Deo parat, oblationem et gratiarum actionem per
sacerdotes celebrari Domino desiderat.
5. Etsi ego indignus atque impar tanto muneri et
tantorum votorum celebritati; tamen quid fecerim scribo. Epistolam pietatis
tuae mecum ad altare detuli, ipsam altari imposui, ipsam gestavi manu, cum
offerrem sacrificium; ut fides tua in mea voce loqueretur, et apices Augusti
sacerdotalis oblationis munere fungerentur.
6. Vere Dominus propitius est imperio Romano;
quandoquidem talem principem et parentem principum [Col. 1187C] elegit,
cujus virtus et potestas in tanto imperii constituta culmine triumphali, tanta
sit humilitate subnixa, ut virtute imperatores, humilitate vicerit sacerdotes.
Quid exoptem? quidve desiderem? Omnia habes: ex tuis itaque summam votorum
capessam, pius es, Imperator, clementiam habes maximam.
7. Opto tamen tibi etiam atque etiam incrementa
pietatis, qua nihil Dominus praestantius dedit; ut per tuam clementiam Ecclesia
Dei sicut innocentium pace et tranquillitate gratulatur, ita etiam reorum
absolutione laetetur. Ignosce maxime his, qui non ante [Col. 1188A] peccarunt.
Dominus clementiam tuam conservet, Amen.
|