1010 EPISTOLA LVII.
EUGENIO cur eum Mediolani non exspectaverit, explicat:
deinde iis quae sub Valentiniano et Theodosio [Col. 1174C] relationis Symmachi occasione facta fuerant,
recensitis, eumdem tyrannum quod sumptus idolorum templis concedendo, nec Dei
timorem, nec aliorum de se existimationem ante oculos habuerit, libere arguit;
oppositoque ipsius praevaricationi Hebraeorum exemplo, hanc ait fuisse causam
cur ad eum non rescripserit; se tamen in posterum libertate, quam apud alios
principes adhibuerit, cum eodem usurum.
Clementissimo imperatori EUGENIO AMBROSIUS episcopus.
1. Secessionis mihi causa timor Domini fuit, ad [Col.
1175A] quem omnes actus meos, quantum queo, dirigere, neque umquam ab eo
mentem deflectere, nec pluris facere cujusvis hominis, quam Christi gratiam
consuevi. Nemini enim facio injuriam, si omnibus Deum praefero; et confidens in
ipso, non vereor vobis imperatoribus dicere, quae pro meo captu sentio. Itaque
quod apud alios imperatores non tacui, nec apud te, clementissime Imperator,
tacebo. Atque
ut ordinem rerum custodiam, strictim recensebo, quae ad hoc spectant negotium.
2. Retulerat vir amplissimus Symmachus, cum esset
praefectus Urbis, ad Valentinianum augustae memoriae imperatorem juniorem, ut
templis, quae sublata fuerant, reddi juberet. Functus est ille partibus suis
pro studio et cultu suo. Utique etiam ego
[Col. 1175B] episcopus partes meas debui recognoscere. Dedi libellos
imperatoribus duos, quibus significarem sumptus sacrificiorum christianum virum
non posse reddere: et non fuisse quidem me auctorem, cum tollerentur; auctorem
tamen fieri, quominus decernerentur: deinde quia dare eos ipse simulacris
videretur, non reddere. Quod enim ipse non abstulerat, non quasi ipse reddebat:
sed arbitratu proprio largiebatur ad superstitionis impensas. Postremo si
fecisset, aut non veniret ad Ecclesiam, aut si veniret, futurum ut aut
sacerdotem non inveniret, aut inveniret sibi in Ecclesia resistentem. Nec ad
excusationem obtendi posse, quod esset catechumenus; cum non liceat etiam
catechumenis sumptus idolis subministrare.
[Col. 1175C] 3.
Lecti sunt libelli mei in consistorio, aderat amplissimus honore magisterii
militaris Bauto comes, et Rumoridus, et ipse ejusdem dignitatis gentilium
nationum cultui inserviens a primis pueritiae suae annis. Valentinianus tunc
temporis audivit suggestionem meam, nec fecit aliud, nisi quod fidei nostrae
ratio poscebat. Acquieverunt etiam comiti suo.
1011 4.
Postea etiam clementissimo imperatori Theodosio coram intimavi, atque in os
dicere non dubitavi, cui intimata senatus legatione hujusmodi, licet non totus
senatus poposcerit, insinuationi [Col. 1176A] meae tandem assensionem
detulit, et sic aliquibus ad ipsum non accessi diebus, nec moleste tulit; quia
non pro meis commodis faciebam, sed quod et ipsi, et animae meae proderat, in
conspectu regis loqui non confundebar (Psal. CXVIII, 46).
5. Iterum Valentiniano augustae memoriae principi,
legatio a senatu missa intra Gallias, nihil extorquere potuit: et certe aberam,
nec aliquid tunc ad eum scripseram.
6. Sed ubi clementia tua imperii suscepit gubernacula,
compertum est postea donata illa esse praecellentibus in republica, sed
gentilis observantiae viris; et fortasse dicatur, Imperator auguste, qui ipse
non templis reddideris, sed bene meritis de te donaveris. Verum nosti pro Dei
timore agendum esse constanter, quod etiam pro libertate frequenter fit [Col.
1176B] non solum a sacerdotibus; sed etiam ab his qui vobis militant, aut
in numero habentur provincialium. Te imperante, petierunt legati, ut templis
redderes, non fecisti: iterum alteri postulaverunt, renisus es; et postea
ipsis, qui petierunt, donandum putasti.
7. Etsi imperatoria potestas magna sit, tamen
considera, Imperator, quantus sit Deus: corda omnium videt, conscientiam
interiorem interrogat, novit omnia, antequam fiant, novit interna pectoris tui (Act.
I, 24; Dan. XIII, 42). Ipsi falli vos non patimini, et Deum vultis celare
quidquam? Hoc non cecidit in animum tuum? Quamvis enim illi agebant tam
perseveranter, nonne tuum fuit, Imperator, pro Dei summi et veri et vivi
veneratione perseverantius [Col. 1176C] obsistere, et negare, quod erat
in injuria sacrae legis?
8. Quis invidet, quoniam quae voluisti, aliis
donavisti? Non sumus scrutatores vestrae liberalitatis, nec aliorum commodorum
invidi; sed sumus interpretes fidei. Quomodo offeres dona tua Christo? Pauci
aestimabunt quid feceris; omnes, quid volueris: quidquid illi fecerint, tuum
erit: quidquid non fecerint, suum. Etsi es imperator, Deo subditus magis esse debes.
Quomodo sacerdotes Christi tua munera dispensabunt?
9. Fuit hujusmodi quaestio temporibus superioribus; [Col.
1177A] et tamen fidei patrum ipsa cessit persecutio, et gentilitas detulit.
Nam (II Mach. IV, 18 et seq.) cum ageretur agon quinquennalis in civitate
Tyro, et ad spectandum venisset Antochiae rex sceleratissimus, Jason ordinavit
sacrorum procuratores, ut ab Hierosolymis Antiochenses ferrent 1012
didrachmas argenti trecentas, et illas darent ad sacrificium Herculis: verum
patres non gentilibus dederunt pecunias, sed viris fidelibus missis,
protestarunt non erogari ad deorum sacrificium, quia non congruebat, sed in
alios sumptus dari. Et pronuntiatum est, quia ille ad sacrificium Herculis
missum dixerat argentum, suscipi quidem debere in id, quod erat missum: sed
quia illi, qui detulerant, resistebant pro studio et cultu suo; ut non
sacrificio proficerent, sed aliis necessitatibus, traditae sunt pecuniae ad
constructionem navium: etsi coacti miserunt, non tamen ad sacrificium, sed ad
alios sumptus reipublicae.
10. Denique qui attulerant, utique potuissent tacere:
sed laedebant fidem, quia sciebant quo deferrentur; et ideo miserunt viros
timentes Deum, qui agerent, ut non templo, sed ad impensas navium, quae missa
fuerant, deputarentur. Ipsis enim crediderunt pecunias, qui causas agerent sanctae legis: judex
rerum effectus fuit, qui absolvit conscientiam. Si positi in aliena potestate, sic praecavebant, quid te oportuerit
facere, o Imperator, dubitari non potest. Tu utique quem nemo cogebat, nemo habebat
in potestate, debuisti ab sacerdote consulere.
[Col. 1177C] 11.
Ego certe quando tunc restiti, etsi solus restiti, tamen non solus volui, nec
solus id suasi. Quoniam igitur meis vocibus et apud Deum et apud omnes homines
teneor; aliud mihi non licere intellexi, aliud non oportere, nisi ut consulerem
mihi; quia non potui tibi credere modeste. Certe diu pressi, diu texi dolorem,
nulli quidquam intimandum putavi; dissimulare mihi nunc non licet, tacere
liberum non fuit. Ideo etiam in primordiis imperii tui scribenti non rescripsi,
quia istud praevidebam futurum. Denique [Col. 1178A] reposcenti
litteras, cum ipse non rescriberem, dixi: Haec causa est, quod extorquendum ei
arbitror.
12. Tamen ubi causa emersit officii mei, pro his qui
sollicitudinem sui gerebant, et scripsi et rogavi; ut ostenderem in causis Dei
timorem mihi justum inesse, nec pluris me facere adulationem, quam animam meam:
in his vero, in quibus vos rogari decet, etiam me exhibere sedulitatem
potestati debitam, sicut et scriptum est: Cui honorem, honorem: cui tributum, tributum (Rom. XIII, 7). Nam cum privato detulerim
corde intimo, quomodo non deferrem imperatori? Sed qui vobis deferri vultis,
patimini ut deferamus ei, quem imperii vestri vultis auctorem probari.
|